Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Paschalis II     ||     1114, Nov. 7     ||     Apostolicae sedis auctoritate

Bull. Clun. 37, 2

PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad Domnum Pontium Abbatem Clun. De quibusdam locis Clunia. Cœnobii, in Anglia, Normannia, & aliis Provinciis.

ALIVD PASCHALIS II. Papæ Diploma, ad eumdem domnum Pontium Abbatem Clun. De quibusdam locis Clun. Cœnobij, in Anglia, Normania, & aliis Prouinciis.
An. 1114.
Chart. liii.

CCCXCVII. Ad Pontium Cluniacensem abbatem. - Confirmat possessiones ab ipso acquisitas.
(Anno 1114, Nov. 7.)
[MANSI, Concil., XX, 1042.]

PASCHALIS Episcopus servus servorum Dei, charissimo filio Pontio Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus, regulariter substituendis in perpetuum. Apostolicæ Sedis authoritate debitoque compellimur, pro universarum Ecclesiarum statu satagere, & earum maximè quieti, quo sedi eidem specialius adhærent, ac tanquam jure proprio subjectæ sunt, & ampliori religionis eminent gratia, auxiliante Domino providere. Eapropter petitionibus tuis, fili in Christo charissime Ponti, non immerito censuimus annuendum, ut Cluniacense Monasterium, cui Deo authore præsides, Apostolicæ sedis privilegio muniremus. Illas igitur possessiones, quæ tuæ prælationis tempore acquisitæ sunt, & ab Episcopis traditæ, vel per Episcopos confirmatæ, nos tibi tuisque successoribus, & per vos eidem Cluniacensi Monasterio confirmamus. In Normannia videlicet Ecclesiam SS. Cosmæ & Damiani, in Episcopatu Constantiensi. In Anglia Ecclesiam sanctæ Trinitatis de Lentona in Castro Nortingahant. In Episcopatu Bisuntino Monasterium de Altapetra, & Monasterium de Valleclusa. In Episcopatu Tolosano Monasterium sanctæ Columbæ. In Mindoniensi Ecclesiam sancti Martini de Negdal. In Auriensi Ecclesiam S. Vincentii de Palumbario. In Astoricensi Ecclesiam sancti Salvatoris de Valle-viridi. Præterea quæcumque prædia, quascumque possessiones in futurum concessione Pontificum, liberalitate Principum, vel oblatione fidelium, justè atque canonicè poteritis adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus & illibata permaneant. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat idem Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum sustentatione & gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica quælibet, sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, & à sacratissimo corpore ac sanguine Dei, & Domini nostri Redemptoris aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant, Amen.
Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episc.
Datum Anagniæ per manum Joannis S.R.E. Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii, VII. Idus Novembris Indict. VIII. Incarnationis Dominicæ anno M. C. XIV. Pontificatus autem Domini Paschalis secundi Papæ XVI.
Paschalis Episcopus seruus seruorū Dei, charissimo filio Pontio Cluniac. Abbati, eiusque successoribus, regulariter substituendis in perpetuum. Apostolicæ Sedis auctoritate debitoque compellimur, pro vniuersarum Ecclesiarum statu satagere, & earum maxime quieti, quo Sedi eidem specialius adhærent, ac tanquam iure proprio subiectæ sunt, & ampliori religionis eminent gratia, auxiliante Domino prouidere. Eapropter petitionibus tuis, fili in Christo charissime Ponti, non immerito censuimus annuendum, vt Cluniacense Monasterium, cui Deo auctore præsides, Apostolicæ Sedis priuilegio muniremus. Illas igitur possessiones, quæ tuæ prælationis tempore acquisitæ sunt, & ab Episcopis traditæ, vel per Episcopos confirmatæ, nos tibi, tuisque successoribus, & per nos eidem Cluniacensi Monasterio confirmamus. In Normannia videlicet Ecclesiā SS. Cosmæ & Damiani, in Episcopatu Constantiensi. In Anglia Ecclesiam S. Trinitatis de Lentona, in castro Notingahant. In Episcopatu Bisuntino Monasterium de Alta-petra, & Monasterium de Valle-clusa. In Episcopatu Tolosano Monasterium S. Columbæ. In Mindoniensi Ecclesiam sancti Martini de Negdal. In Auriensi Ecclesiam S. Vincentij de Palumbario. In Astoricensi Ecclesiam S. Saluatoris de Valle-viridi. Præterea quæcumque prædia, quascumque possessiones in futurum concessione Pontificum, liberalitate Principum, vel oblatione fidelium, iuste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, & illibata permaneant. Decernimus ergo, vt nulli omnino hominum liceat idem Monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur, eorum, pro quorum sustentatione & gubernatione concessa sunt, vsibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica quælibet, secularisue persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, & a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, & Domini nostri Redemptoris aliena fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Iudicem præmia æternæ pacis inueniant, Amen.
Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episc. ff.
[ 572 ] Datum Anagniæ per manum Ioannis S. R. E. Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarij, VII. Idus Nouembr. Indict. VIII. Incarnationis Dominicę anno MCXIIII. Pontificatus autem domni Paschalis secundi Papæ XVI.
[ 358B ] PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio PONTIO Cluniacensi abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Apostolicæ sedis auctoritate debitoque compellimur pro universarum Ecclesiarum statu peragere, et earum maxime quieti, quæ sedi eidem specialius adhærent, ac tanquam iure proprio subiectæ sunt, et ampliori religionis eminent gratia, auxiliante Domino, providere. Eapropter petitionibus tuis, fili in Christo charissime Ponti, non immerito censuimus annuendum ut Cluniacense monasterium, cui Deo auctore præsides, apostolicæ sedis privilegio muniremus. Illas igitur quæ tuæ prælationis tempore acquisitæ sunt, et ab episcopis traditæ, vel per episcopos confirmatæ, nos tibi tuisque successoribus, [ 358C ] et per vos eidem Cluniacensi monasterio confirmamus. In Northmannia videlicet, etc. (Enumerantur.) Præterea quæcunque prædia, quascunque possessiones in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, iuste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisve successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. igitur in futurum ecclesiastica quælibet sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam [ 358D ] Si qua sciens, etc., ut in epistola 34.
Ego Paschalis, catholicæ Ecclesiæ episcopus subscripsi.
Datum Anagniæ, per manum Ioannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, VI Idus Novemb. , indict. VIII, Incarnat. Dominicæ anno 1114, pontificatus autem domni Paschalis secundi papæ XVI.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio