Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Paschalis II     ||     1109, Oct. 17     ||     Bonum et laudabile

Bull. Clun. 36, 2 n. 1

PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad Pontium Abbatem ad quem mittit Pallium Candidum, ut ex eo sibi paret Dalmaticas in usum Ecclesiæ Cluniacensis, concedens ei quod utatur insigniis Pontificalibus in octo præcipuis festivitatibus Monasterij sui.

CCLXXXIV. Privilegium ad Pontium abbatem Cluniacensem, ad quem mittit pallium candidum, ut ex eo sibi paret [ 263A ] dalmaticas in usu ecclesiæ Cluniacensis, concedens ei quod utatur insigniis pontificalibus in octo præcipuis festivitatibus monasterii sui.
(Anno 1109, Oct. 17.)
[Bullar. Cluniac. p. 36.]

PASCHALIS Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Pontio Cluniacensi Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Bonum et laudabile Cluniacensium fratrum desiderium extitisse nequaquam ambigimus, cum te in Abbatem ad suarum animarum custodiam elegerunt. Stude ergo per Dei gratiam, fili in Christo carissime, quantùm in te est bonum eorum desiderium adimplere; ut et ipse in Religione proficias, et eos qui tibi commissi sunt in Dei semper timore custodias. De benignitate autem Sedis Apostolicæ, et beati Petri gratia candidum tibi Pallium mittimus, de quo Dalmaticas in usum debeas vestræ Ecclesiæ præparare. Nos siquidem Dalmaticæ, Compagorum, Chirothecarum, et Mitræ usum in festivitatibus octo Monasterii tui præcipuis, sicut antecessori tuo felicis memoriæ Hugoni Abbati à prædecessore nostro concessus est, ita tibi speciali dilectione concedimus. Vide ergo ut, sicut ejus locus tenes, sicut dignitatem assecutus es, ita etiam Religionem teneas et industriam prosequaris; quatinus per Dei gratiam, et Monasterii salus inconcussa permaneat, et tam in te, quàm in illis divini nominis gratia exaltetur. Datum apud Castellium XVI. Kalendas Novembris. Bullata in plumbo pensili, cum simplici filo retorto. PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Bonum et laudabile Cluniacensium fratrum desiderium exstitisse nequaquam ambigimus, cum te in abbatem ad suarum animarum custodiam elegerunt. Stude ergo per Dei gratiam, fili in Christo charissime, quantum in te est, bonum eorum desiderium adimplere; ut et ipse in religione proficias, et eos qui tibi commissi sunt in Dei semper timore [ 263B ] custodias. De benignitate autem sedis apostolicæ, et beati Petri gratia candidum tibi pallium mittimus, de quo dalmaticas in usum debeas vestræ ecclesiæ præparare. Nos siquidem dalmaticæ, compagarum, chirothecarum, et mitræ usum in festivitatibus octo monasterii tui præcipuis, sicut antecessori tuo felicis memoriæ Hugoni abbati a prædecessore nostro concessus est, ita tibi speciali dilectione concedimus. Vide ergo ut, sicut eius locum tenes, sicut dignitatem assecutus es, ita etiam religionem teneas et industriam prosequaris; quatenus per Dei gratiam, et monasterii salus inconcussa permaneat, et tam in te quam in illis divini nominis gratia exaltetur.
Datum apud Castellium, XVI Kalend. Novembris.
(Bullata in plumbo pensili, cum simplici filo retorto.)
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio