Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Paschalis II     ||     1109, Oct. 16     ||     Et religio Cluniacensis

Bull. Clun. 36, 2 n. 2

PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad Domnum Pontium Clun. Abb. de Obedientiis ad Cluniacum pertinentibus.

Paschalis II. Papæ Diploma, ad domnum Pontium Clun. Abb. De Obedientiis ad Cluniacum pertinentibus.
An. 1109.
Ex char. Clvn. Chart. xxxvii.

CCLXXXIII. Ad Pontium Cluniacensem abbatem. — Privilegia Cluniacensis monasterii confirmat.
(Anno 1100, Oct. 16.)
[MANSI, Concil., XX, 1041.]

PASCHALIS Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Pontio Monasterij Cluniacensis Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Et Religio Cluniacensis Cœnobii, cui Deo auctore præsides, & prædecessoris tui sanctæ memoriæ Hugonis Abbatis dulcissima reverendaque dilectio cogunt nos, fili in Christo charissime Ponti Abbas, tuis petitionibus indulgere. Eapropter Abbatias, vel Prioratus, qui sub prænotati Abbatis Hugonis dispositione manserunt, sub tua quoque, vel successorum tuorum dispositione permanere decernimus. Id est Moisiacum, Figiacum, Abbatiam S. Martialis Lemovicensis, Angeriacum, novum Monasterium Pictavense, Abbatiam S. Ægidii, Abbatiam Mauziaci, Abbatiam Vizeliaci, Abbatiam sancti Germani Antissiodorensis, Abbatiam S. Bertini, Abbatiam S. Vulmari, Abbatiam Unicurti, Abbatiam S. Benedicti super Padum. Prioratus Nantoaci, Gigniaci, S. Marcelli Cabilonensis, Crispejaci, Vergiaci, Paredum, Carum-locum, S. Marcelli de Salzeto, S. Salvatoris Niverni, S. Stephani ibidem, Nazaram, Charrionem, sanctum Isidorum, S. Saturninum, Salsinanias, Silviniacum, sanctam Mariam de Caritate Luperciacum, sanctum Reverianum, sanctum Martinum de Campis, Longumpontem, Conciacum, Nogentum, Leontium, Gayas, Trualdum, Ganagobium, Rozanum, sanctum Pancratium de Lewis, Montem-Acutum in Anglia, Tetfordium, sanctum Albanum de Basilea, Romanum Monasterium, Paterniacum, sanctum Victorem in Geneva, Voltam, sanctum Florum, Alairacum, Moiracum, S. Licerium, S. Orientium, Sanctum-Montem, Carennacum sanctam fidem de Morlanis, S. Eutropium, S. Mariam de Castello, S. Majolum de Papia, S. Gabrielem de Cremona, S. Paulum de Bergamo, S. Jacobum de Pontida, Bertemala, Rodobium, Castelletum, S. Gregorium de Placentia, Abbevillam, Asserentum, Alavardum, Domena, Visilia, Cabolium, Magobrium, Frodovillam Cellam in Alamannia, Roquespertum-Villaris, S. Mariam de Valle, Marciniacum, Ambertam, Rivis, Chaberos, S. Nazarium Borbonensem, Boortzium, Salas, Saltum. In locis autem, quæ sine proprio Abbate diebus Domni ac venerabilis Hugonis Abbatis fuisse videntur, numquam aliquis Abbatem ordinare præsumat. Illud etiam libertatis Cluniacensi Cœnobio firmum haberi sancimus, ut vestri Monasterij Monachi, qui ad sacros sunt ordines promovendi, à quibus malueritis Catholicis Episcopis promoveantur. Chrisma verò, si opportunitas, exegerit, in vestro faciatis Monasterio consecrari, vel à quibus volueritis Episcopis accipiatis. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, sæcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo corpore & sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Qui verò divini timoris intuitu custos & observator extiterit, sit super eum pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiat, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniat. Amen. Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Datum apud Castellium per manum Joannis S.R.E. Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii, XVII. Kalendas Novembris. Indict. III. Incarnationis Dominicæ anno M. C. IX. Pontificatus autem Domni Paschalis secundi. XI. Paschalis Episcopus seruus seruorum Dei, dilecto filio Pontio Monasterij Cluniacensis Abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Et religio Cluniacensis Cœnobij, cui Deo auctore præsides, & prædecessoris tui sanctæ memoriæ Hvgonis Abbatis dulcissima, reuerendaque dilectio, cogunt nos, fili in Christo charissime Ponti Abbas, tuis petitionibus indulgere. Eapropter Abbatias, vel Prioratus, qui sub prænotati Abbatis Hugonis dispositione manserunt, sub tua quoque, vel successorum tuorum dispositione permanere decernimus. Id est, Moisiacum, Figiacum, Abbatiam sancti Martialis Lemouicensis, Angiriacum, Nouum Monasterium Pictauense, Abbatiam S. Egidij, Abbatiam Mauziaci, Abbatiam Verziliaci, Abbatiam sancti Germani Antissiodorensis, Abbatiam sancti Bertini, Abbatiam sancti Wolmerij, Abbatiam Vnicurti, Abbatiam sancti Benedicti super Padum. Prioratum Nantoaci, Gigniaci, sancti Marcelli Cabilonensis, Crispeiaci, Verciaci, Paredum, Carum locum, sancti Marcelli de Salzic, sancti Saluatoris Niuern., sancti Stephani ibidem, Nazaram, Scarrionis, sanctū Isidorum, sanctū Saturninum, Salsinanias, Siluiniacum, S. Mariam de Charitate, Luperciacum, S. Reuerianum, sanctum Martinum de Campis, Longumpontem, Consiacum, Nogentum, Leontium, Gagias, Trualdium, Cariagobium, Rozanum, sanctum Pancratium de Lanis, Montem-acutum in Anglia, Etifrodium, S. Albanum de Bansilegia, Romanum Monasterium, Paterniacum, S. Victorem in Geneua, Voltam, S. Florum, Alariacum, Morracum, S. Licerium, S. Orientium, Setmontem, Carenniacum, S. Fidem de Morlanis, S. Eutropium, S. Mariam de Castello, S. Maiolum de Papia, S. Gabrielem de Cremona, S. Paulum de Pergamo, S. Iacobum de Pontiuo, Bertemala, Rodobium, Castellet, S. Gregorium de Placentia, Abeuillam, Atcerens, Alauart, Domna, Vazilia, Cabiol, Magobrium, Fodrouillam, Cellam in Alamannia, Roquespertum Villaris, S. Mariam de Valle, [ 570 ] Marciniacum, Ambertam, Riuis, Chaberors, S. Nazarium, Borbonensem, Boorzium, Esalas, Saltum. In locis autem, quæ sine proprio Abbate, diebus domni ac venerabilis Hugonis Abbatis fuisse videntur, numquam aliquis Abbatem ordinare præsumat. Illud etiam libertatis Cluniacensi Cœnobio firmum haberi sancimus, vt vestri Monasterij Monachi, qui ad sacros sunt Ordines promouendi, a quibus malueritis Catholicis Episcopis promoueantur. Chrisma vero, si opportunitas exegerit, in vestro faciatis Monasterio consecrari, vel a quibus volueritis Episcopis accipietis. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, secularisue persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit, secundo, tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sacratissimo corpore & sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Qui vero diuini timoris intuitu custos & obseruator extiterit, sit super eum pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiat, & apud districtum Iudicem præmia æternæ pacis inueniat, Amen.
Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus S.
(Monogramme) [Rota - Bene valete]
Datum apud Castellium per manum Ioannis S. R. E. Diaconi Cardinalis, ac Bibliothecarij, XVII. Kal. Nouemb. Indict. III. Incarnat. Dominicæ anno MCIX. Pontificatus autem domni Paschalis secundi XI.
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO monasterii Cluniacensis abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Et religio Cluniacensis cœnobii, cui Deo auctore præsides, et prædecessoris tui sanctæ memoriæ Hugonis abbatis dulcissima reverendaque dilectio, cogunt nos,. fili in Christo charissime Ponti abbas, tuis petitionibus indulgere. Eapropter abbatias vel prioratus qui sub prænotati abbatis Hugonis dispositione manserunt, sub tua quoque vel successorum tuorum dispositione permanere decernimus. (Enumerantur. Tum pergit:) In locis autem quæ sine proprio abbate, diebus domni ac venerabilis Hugonis abbatis fuisse videntur, nunquam aliquis abbatem ordinare præsumat. Illud etiam libertatis Cluniacensi cœnobio firmum haberi sancimus, ut vestri monasterii monachi qui ad sacros sunt ordines promovendi, a quibus malueritis catholicis episcopis promoveantur. Chrisma vero, si opportunitas exegerit, in vestro faciatis monasterio consecrari, vel a quibus volueritis episcopis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, etc., ut in aliis nonnullis epistolis.
Ego Paschalis, catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi.
Datum apud Castellium per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XIII Kal. Novemb., indict. III, Incarnationis Dominicæ anno 1109, pontificatus autem domni Paschalis II XI.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio