Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Paschalis II     ||     1100, Nov. 19     ||     Quanta reverentia sedis

Bull. Clun. 33, 1 n. 1

EIUSDEM PASCHALIS II. PAPÆ EPISTOLA ad Archiepiscopos & Episcopos Galliarum pro Cluniacensibus.

Eiusdem Paschalis II. Papæ diploma, ad Archiepiscopos, & Episcopos Galliarum.

XXXII. Paschalis epistola ad Galliarum episcopos. - Cœnobium Cluniacense commendat.
(Anno 1100, Nov. 19.)
[MANSI, Concil. XX, 1037.]

PASCHALIS Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis & Episcopis per Gallias, salutem & Apostolicam benedictionem. Quanta reverentia Sedis Apostolicæ constitutionibus debeatur, fraternitatem vestram non ignorare credimus. Si qua verò vel minùs dicta, vel aliter intellecta conspiciuntur, meminerint qui adversùs sanctam Romanam Ecclesiam conqueri consueverunt, quid pro felicis Papæ scriptis adversùs Acatium datis Orientalibus Episcopis sanctæ memoriæ Gelasius Papa responderit. Idcirco ad memoriam fraternitatis vestræ reducimus, quia Cluniacense Cœnobium ab ipso fundationis exordio sanctæ Romanæ Ecclesiæ sit oblatum, quod profecto religiosi Antistites, & egregii Principes pro religione eximia donis suis ac possessionibus ditaverunt: Romani verò Pontifices tanquam oculi sui pupillam custodientes, cum loca ad se plurima pertinentia fratrum illorum regimini commisissent, tam locum ipsum quam cætera ei cohærentia, privilegiorum suorum munitionibus vallaverunt. Scitis enim quanta per eos in Galliarum partibus nova instituta; vetera sint ad religionem Monasteria reparata. Eapropter charitatem vestram monemus, monentes rogamus atque præcipimus, ne tot tantorum Pontificum privilegiis obviare tentetis, ne per eorum violationem, Apostolicæ Sedis, quod absit, indignationem inveniatis. Imitatores estote patrum vestrorum, qui congregationem illam venerabilem devotiùs coluerunt, & saluti, quam per eos Dominus super multis peccatoribus operatur, manus socias adhibete, ita eos diligite, ita tuemini, ita fovete, ut quietiùs per vos omnipotenti Deo valeant deservire. Vos autem qui inter mundi fluctuantis turbines statis per eos tam Apostolicæ Sedis, quam omnipotentis Dei gratiam consequamini. Data Lateranis XIII. Kal. Decembris. Paschalis Papa secundus. Paschalis Episcopus seruus seruorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis & Episcopis per Gallias salutem & Apostolicam benectionē. Quanta reuerentia Sedis Apostolicæ constitutionibus debeatur, fraternitatem vestrā non ignorare credimus. Si qua vero vel minus dicta, vel aliter intellecta conspiciuntur, meminerint qui aduersus sanctam Romanam Ecclesiam conqueri consueuerunt, quid pro Felicis Papæ scriptis aduersus Acatium datis Oriētalibus Episcopis sanctæ memoriæ Gelasius Papa responderit. [ 525 ] Idcirco ad memoriam fraternitatis vestræ reducimus, quia Cluniacense Cœnobium ab ipso fundationis exordio sanctæ Romanæ Ecclesiæ sit oblatum, quod profecto religiosi Antistites & egregij Principes pro religione eximia donis suis ac possessionibus ditauerūt: Romani vero Pontifices tanquam oculi sui pupillam custodientes, cum loca ad se plurima pertinentia fratrum illorum regimini commisissent, tam locum ipsum, quam cætera ei cohærentia, priuilegiorum suorum munitionibus vallauerūt. Scitis enim quanta per eos in Galliarum partibus noua instituta, vetera sint ad Religionem Monasteria reperta. Eapropter caritatem vestram monemus, monentes [ 526 ] rogamus atque præcipimus, ne tot tantorumque Pontificum priuilegiis obuiare tentetis, ne per eorum violationem, Apostolicæ sedis, quod absit, indignationem inueniatis. Imitatores estote patrum vestrorum, qui Congregationem illam venerabilem deuotius coluerunt, & saluti, quam per eos Dominus super multis peccatoribus operatur, manus socias adhibete, ita eos diligite, ita tuemini, ita fouete, vt quietius per vos omnipotenti Deo valeant deseruire. Vos autem qui inter mundi fluctuantis turbines statis, per eos tam Apostolicæ sedis, quam omnipotentis Dei gratiam consequamini. Data Lateranis, xiij. Cal. Decembris.

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus [ 054A ] fratribus archiepiscopis et episcopis per Gallias, salutem et apostolicam benedictionem.
Quanta reverentia sedis apostolicæ constitutionibus debeatur, fraternitatem vestram non ignorare credimus. Si qua vero vel minus dicta, vel aliter intellecta conspiciuntur, meminerint qui adversus sanctam Romanam Ecclesiam conqueri consueverunt, quid pro Felicis papæ scriptis adversus Acatium datis, Orientalibus episcopis sanctæ memoriæ Gelasius papa responderit. Idcirco ad memoriam fraternitatis vestræ reducimus quia Cluniacense cœnobium ab ipso fundationis exordio sanctæ Romanæ Ecclesiæ sit oblatum: quod profecto religiosi antistites et egregii principes pro religione eximia donis suis ac possessionibus ditaverunt. [ 054B ] Romani vero pontifices tanquam oculi sui pupillam custodientes, cum loca ad se plurima pertinentia fratrum illorum regimini commisissent, tam locum ipsum quam cætera ei cohærentia privilegiorum suorum munitionibus vallaverunt. Scitis enim quanta per eos in Galliarum partibus nova instituta, vetera sint ad religionem monasteria reperta [forte restituta]. Eapropter charitatem vestram monemus, monentes rogamus atque præcipimus ne tot tantorumque pontificum privilegiis obviare tentetis: ne per eorum violationem apostolicæ sedis, quod absit! indignationem inveniatis. [ 054C ] Imitatores estote patrum vestrorum, qui congregationem illam venerabilem devotius coluerunt, et saluti, quam per eos Dominus super multis peccatoribus operatur, manus socias adhibete. Ita eos diligite, ita tuemini, ita fovete, ut quietius per vos omnipotenti valeant deservire; vos autem, qui inter mundi fluctuantis turbines statis, per eos, tam apostolicæ sedis, quam omnipotentis Dei gratiam consequamini.
Data Lateranis, XIII Decembris.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio