Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Paschalis II     ||     1100, Nov. 14     ||     Ad hoc nos disponente

Bull. Clun. 31, 1

PRIVILEG. PASCHALIS PAPÆ II. quo Monasterium Silviniacense tanquam Clun. Cœnobii membrum sub Apostolicæ Sedis protectione suscipit, eo modo, quo Urbanus Papa secundus.

XXX. Privilegium quo monasterium Silviniacense [ 050A ] tanquam Cluniacensis cœnobii membrum sub apostolicæ sedis protectione suscipit, eo modo quo Urbanus papa secundus.
(Anno 1100, Nov. 14.)
[ Bullarium Cluniacense, pag. 31.]

PASCHALIS Episcopus servus servorum Dei filiis in Domino carissimis Silviniacensis Cœnobii Monachis, salutem & Apostolicam benedictionem. Ad hoc nos disponente Domino in Apostolicæ Sedis servitium promotos agnoscimus, ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire, & ei obedientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus. Idcircò vos, & locum vestrum tanquam Clun. Cœnobii membrum sub Apostolicæ sedis protectione perpetuo confovendum, juxta Domni Prædecessoris nostri Urbani secundi statuta suscipimus; Sancientes ne ullo umquam tempore idem Cœnobii vestri locus interdictionis alicujus jacturam sentiat, nec ulli viventium facultas sit infra Monasterij seu villæ adjacentis terminos olim præfinitos assultum facere, aut quemlibet hominem capere, vel deprædari. Illam etiam pactionem, quam in ejusdem prædecessoris nostri manu Archimbaldus [ 31/2 ] miles, sicut in ejus privilegio continetur, pepigit, ratam perpetuo haberi censemus: ut videlicet universa, quæ pater, aut avi ejus loco vestro contulerant tam in rebus, quàm in immunitatibus & consuetudinibus omni tempore illibata conservarentur. Ad hæc adjicientes decernimus ejusdem loci sepulturam liberam omninò persistere, ut eorum, qui illic sepeliri deliberaverint, præter excommunicatos, extremæ nullus obviet voluntati. Prætereà per præsentis Decreti paginam Apostolica auctoritate statuimus ut quæcumque hodie vestrum Cœnobium possidet, sive in crastinum vel concessione Pontificum, vel liberalitate Principum, vel oblatione fidelium poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus & illibata permaneant: in quibus hæc propriis duximus nominibus exprimenda: Monasterium de Campovold, Capellam de Curtiliis, Capellam de Lonver, Capellam de Villar, Ecclesiam de Cantaneto, Ecclesiam de Cyriliaco. Has itaque, cæterasque Ecclesias, quas Apostolicæ Sedis privilegio possidetis, taliter concedimus, ut salvo jure Episcoporum, quod in paratis & synodis ibidem hactenus retinuisse noscuntur, quicquid deinceps in eis intus forisque, tam ex oblationibus, quam ex sepulturis, vel etiam ex decimationibus tam majoribus quàm minoribus adquirere potueritis, ex integro possideatis; nullaque umquam persona vel Ecclesiastica, vel sæcularis de omnibus ad eas pertinentibus se super vos intromittere audeat. Liceat quoque vobis in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis, vel Episcoporum Vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant; quam si dare illi, quod absit, ex pravitate noluerint, tunc Presbyteri ex Apostolicę sedis benignitate cantandi illic licentiam consequatur. Neque cuilibet facultas sit pro vivorum sive defunctorum eleemosynis ad salutem datis vos inquietare; sed tam virorum, quàm mulierum, tam Clericorum, quàm Laïcorum oblationes, quæ ad vos afferuntur, in usum servorum Dei pauperumque profuturas recipere liceat. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat idem Cœnobium temerè perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; Salva in omnibus Abbatum Cluniacensium obedientia. Si qua sanè in crastinum Ecclesiastica, sæcularisque persona hujus privilegii paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo corpore ac sanguine Dei & Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem suprà fato loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Paschalis sanctæ Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Odilo Prænestinus Episcopus.
Ego Joannes Tusculan. Episcopus.
Ego Teuzo Cardinalis sanctorum Joannis & Pauli.
Ego Albericus Dei gratia Cardinalis Tituli S. Petri ad vincula.
Ego Paganus Diaconus S. Rom. Ecclesiæ de Diaconia S. Mariæ novæ.
Datum Anagniæ per manum Joannis S.R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis XVIII. Kalendas Decembris Indict. VIII. Incarnationis Dominicæ anno M.C. Pontificatus autem Domini Paschalis secundi Papæ II.
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, filiis in Domino charissimis Silviniacensis cœnobii monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad hoc nos disponente Domino in apostolicæ sedis servitium promotos agnoscimus, ut eius filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere prout Dominus dederit, debeamus. [ 050B ] Idcirco vos et locum vestrum tanquam Cluniacensis cœnobii membrum sub apostolicæ sedis protectione perpetuo confovendum, iuxta domni prædecessoris nostri Urbani secundi statuta suscipimus; sancientes ne ullo unquam tempore idem cœnobii vestri locus interdictionis alicuius iacturam sentiat, nec ulli viventium facultas sit infra monasterii seu villæ adiacentis terminos olim præfinitos assultum facere, aut quemlibet hominem capere vel deprædari. Illam etiam pactionem, quam in eiusdem prædecessoris nostri manu Archimbaldus miles, sicut in eius privilegio continetur, pepigit, ratam perpetuo haberi censemus: ut videlicet universa, quæ pater, avi eius loco vestro contulerant, tam in rebus quam in immunitatibus et consuetudinibus, omni tempore illibata conservarentur. [ 050C ] Ad hæc adiicientes decernimus eiusdem loci sepulturam liberam omnino persistere, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, præter excommunicatos, extremæ nullus obviet voluntati. Præterea per præsentis decreti paginam apostolica auctoritate statuimus ut quæcunque hodie vestrum cœnobium possidet, sive in crastinum vel concessione pontificum, vel liberalitate principum, vel oblatione fidelium poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant: in quibus hæc propriis duximus nominibus exprimenda: monasterium de Campovold; capellam de Curtiliis, capellam de Lonver, capellam de Villar, ecclesiam de Cantaneto, ecclesiam de Cyriliaco. [ 050D ] Has itaque, cæterasque ecclesias, quas apostolicæ sedis privilegio possidetis, taliter concedimus ut, salvo iure episcoporum, quod in paratis et synodis ibidem hactenus retinuisse noscuntur, quidquid deinceps in eis intus forisque, tam ex oblationibus quam ex sepulturis, vel etiam ex decimationibus tam maioribus quam minoribus acquirere potueritis, ex integro possideatis; nullaque unquam persona vel ecclesiastica, vel sæcularis de omnibus ad eas pertinentibus se super vos intromittere audeat. Liceat quoque vobis in ecclesiis vestris presbyteros eligere, ita tamen ut ab episcopis vel episcoporum vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant; quam si dare illi, quod absit! ex pravitate noluerint, tunc presbyteri, ex apostolicæ sedis benignitate, cantandi illic licentiam consequantur. [ 051A ] Neque cuilibet facultas sit pro vobis vivorum sive defunctorum eleemosynis ad salutem datis vos inquietare, sed tam virorum quam mulierum, tam clericorum, quam laicorum oblationes, quæ ad vos afferuntur, in usum servorum Dei pauperumque profuturas recipere liceat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cœnobium temere perturbare, vel eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus abbatum Cluniacensium obedientia. [ 051B ] Si qua sane in crastinum ecclesiastica sæcularisve persona huius privilegii nostri paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subiaceat. Cunctis autem supra fato loco iusta servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum iudicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Ego Paschalis sanctæ Ecclesiæ catholicæ episcopus.
Ego Odilo Prænestinus episcopus.
Ego Ioannes Tusculanus episcopus.
Ego Teuzo cardinalis sanctorum Ioannis et Pauli. [ 051C ] Ego Albericus Dei gratia cardinalis tituli S. Petri ad Vincula.
Ego Paganus diaconus sanctæ Romanæ Ecclesiæ de diaconia S. Mariæ novæ.
Datum Anagniæ per manum Ioannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, XVIII Kalendas Decembris, indictione VIII, Incarnationis Dominicæ anno 1100; pontificatus autem domni Paschalis secundi papæ II.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio