Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban II     ||     1097-1099     ||     In Nemausensi concilio

Bull. Clun. 24, 2 n. 2

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad sanctum Hugonem per quod subdit Abbatiam sancti Germani Antissiodorensis perpetuo regimini ipsius & successorum suorum Abbatum Cluniensium.

CCLXXXVI. Urbani epistola ad Hugonem, Cluniacensem abbatem. — Illi significat «in Romana nuper synodo» se decrevisse ut monasterium S. Germani Antissiodorense, ab abbate in concilio Nemausensi sibi «refutatum,» ei committeretur.
(Intra an. 1097-1098.)
[BALUZ., Miscell. edit. Luc., II, 177.]

Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniacensi Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem. In Nemausensi Concilio Monasterij sancti Germani, quod Antissiodori situm est, Abbas eamdem Abbatiam in manu nostrâ refutavit, & sæpe ab eo rogati locum ipsum ei restituere noluimus. Filius prætereà noster Stephanus Comes cum uxore suâ nos deprecatus est, ut idem Monasterium tibi committeremus, & hoc ipsum in Romanâ nuper synodo coram ejusdem civitatis Episcopo & prædicti loci fratribus à nobis statutum est. Fraternitati igitur tuæ litteris præsentibus mandamus, ut præfatam Abbatiam in tuâ deinceps provisione perpetuò disponendam suscipias, & monasticam ibi Religionem secundùm fratrum tuorum conversationem instituas, ita tamen ut locus idem proprio Abbate non careat. Absque datâ. URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili [ 539A ] fratri HUGONI, Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
In Nemausensi concilio monasterii Sancti Germani, quod Altissiodori situm est, abbas eamdem abbatiam in manu nostra refutavit, et sæpe ab eo rogati locum ipsum ei restituere noluimus. Filius præterea noster Stephanus comes cum uxore sua nos deprecatus est ut idem monasterium tibi committeremus. Hoc ipsum in Romana nuper synodo coram ejusdem civitatis episcopo et prædicti loci fratribus a nobis statutum est. Fraternitati igitur tuæ litteris præsentibus mandamus ut præfatam abbatiam in tua deinceps provisione perpetuo disponendam suscipias et monasticam ibi religionem secundum fratrum tuorum conversationem instituas, ita tamen ut locus idem proprio abbate non careat.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio