Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban II     ||     1096, Mai 13     ||     Apostolicae sedis sollicitudo

Bull. Clun. 28, 2 n. 1

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad S. Hugonem quo vult Cimeterium Monasterii S. Orientii in Ausciensi suburbio siti, sicut ex antiqua constitutione fuerat solum permanere debere.

CXCVII. Epistola Urbani II papae ad Hugonem abbatem Cluniacensem.
(Anno 1096.)
[Dom BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 322.]

VRBANUS Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Hugoni Clun. Abbati, salutem et Apostolicam benedictionem. Apostolicæ Sedis sollicitudo nos ammonet Religiosorum locorum quieti attentius providere. Idcirco tuas, carissime Frater, per communem filium Widonem sancti Orientii Priorem, et fratrum ipsius preces nequaquam contemnendas duximus, tum justitiæ universalis intuitu, tum speciali illa dilectione, quam tibi, sub cujus cura et tui Monasterii jure consistunt, omnibusque tuis fratribus pro ampliori Religione debemus. Sancti igitur Orientii Monasterium in Ausciensi suburbio situm, cui ex Reverentiæ experientiæ tuæ præcepto ac dispositione præsidet, cum universis ad id pertinentibus, per Decreti præsentis paginam vestro Cluniacensi Cœnobio confirmantes Apostolicæ Sedis auctoritate munimus. Illud præcipuè singulariter statuentes ut antiqua ipsius Cimiterii constitutio nulla æmulorum quorumlibet infestatione turbetur: sed sicut sanctissimi prædecessoris nostri Leonis Papæ noni auctoritate sancitum est, quiete in perpetuum perseveret. Proinde nec extra urbem, nec intra Ausciensi Archiepiscopo, vel ejus Canonicis liceat novum Cimiterium instituere; sed tam Archiepiscopi, quam Regulares aut irregulares Clerici, sive Laïci, de quibus consuetudo hactenus fuit; sepulturæ locum apud eos futuris temporibus sortiantur: nec Ecclesiæ terminos alia transeat aut transmittat Ecclesia. Quod ut ratum semper integrumque debita quiete permaneat, Patris, ac Filii, et sancti Spiritus auctoritate firmamus. Si quis ergo deinceps agere et huic diffinitioni pertinaciter contraïre præsumpserit, divinæ indignationis et Apostolicæ districtionis ultione plectatur. Cunctis autem eidem loco justa servantibus fit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Datum apud Moysiacum per manus Joannis S.R.E. Diaconi Cardinalis III. Idus Maii. Indictione IV. Dominicæ Incarnationis, anno M. XC. VII. Pontificatus autem Domni Urbani secundi Papæ IX.
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI, abbati Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Apostolicæ sedis sollicitudo nos admonet religiosorum locorum quieti attentius providere. Idcirco tuas, charissime frater, per communem filium Guidonem S. Orientii priorem et fratres ipsius, preces nequaquam contemnendas duximus, tum justitiæ universitatis intuitu, tum speciali illa dilectione quam tibi, sub cujus cura et sui monasterii jura consistunt, omnibusque fratribus tuis pro ampliori religione debemus. Sancti igitur Orientii monasterium in Auxiensi suburbio situm, cui experientiæ tuæ præcepto ac dispositione præsidet, cum universis ad id pertinentibus per decreti præsentis paginam vestro Cluniacensi cœnobio confirmantes, apostolicæ sedis auctoritate munimus; illud præcipue ac singulariter statuentes, ut antiqua ipsius cœmeterii constitutio nulla æmulorum quorumlibet infestatione turbetur; sed, sicut sanctissimi prædecessoris nostri Leonis IX, auctoritate sancitum est, quiete in perpetuum perseveret. Proinde nec extra urbem, nec intra, Auxiensi archiepiscopo et ejus canonicis liceat novum cœmeterium instituere; sed tam archiepiscopi quam regulares, aut irregulares clerici, sive laici de quibus consuetudo hactenus fuit, sepulturæ locum apud vos futuris temporibus sortiantur, etc.
Data apud Moyssacum, per manum Joannis, S. Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, III Idus Maii, indict. IV, Dominicæ Incarn. anno 1097, pontificatus autem domni Urbani papæ II, anno IX
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio