Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban II     ||     1096, Mar. 20     ||     Et religionem augere

Bull. Clun. 25, 2

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. de Monasterio sancti Petri apud Bainsonum, quod subjicit Cluniacensi Cœnobio, et vult gaudere eadem libertate ac cætera Ordinis Clun. membra.

CLXXVIII. Urbani II epistola ad monachos S. Petri Bainsonensis. — Bainsonensem ecclesiam a parentibus suis Cluniacensi cœnobio donatam, auctoritate sedis apostolicæ munit, et Suessionensis Ecclesiæ jura determinat.
(Anno 1096.)
[Dom BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 720.]

Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, Monachis sancti Petri apud Bainsonum, salutem et Apostolicam benedictionem. Et Religionem augere, et Religiosorum quieti prospicere, officii nostri nos impellit auctoritas. Religionis igitur conservandæ gratia, nos Bainsonensem locum, in quo per Dei gratiam conversamini, qui nos ex parentum jure contingit, Cluniacensi Cœnobio contradentes, tam vos quam successores vestros decreti præsentis auctoritate munimus. Ipsum enim locum, sicut et cætera Cluniacensis Cœnobii membra, liberum perpetuò permanere decernimus: ut quæcumque hodie justè, vel ex parentum nostrorum dono, vel ex aliorum fidelium oblatione possidet, sive in futurum possidebit, sive justè et canonicè poterit adipisci; firma vobis semper et illibata permaneant: Nec Parochiæ ipsius Episcopo, nec Episcopi Archidiaconis liceat, aut vobis, aut Capellanis vestris molestias aliquas vel injurias irrogare, nec aliquid prorsùs exigere præter annuos solidos viginti, qui ex præcedentium Episcoporum et patris prædecessoris mei consensu instituti sunt Suessionensibus Canonicis persolvendi. Alias tam vos quam Capellani vestri quieti semper ac liberi, salvo Episcopalis reverentiæ debito permaneatis. Si quis autem præcepti hujus tenore cognito contraïre præsumpserit, [ 26/1 ] tamquam Sedis Apostolicæ contemptor, Apostolicæ Ecclesiæ judicio et spiritus sancti gladio feriatur.
Datum Turonis per manum Joannis Cardinalis XIII. Kal. Apr. anno Dominicæ Incarnationis M.XC.VI. Pontificatus autem Domni Vrbani II. Papæ IX. indict. IV.
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, monachis S. Petri apud Bainsonum, salutem et apostolicam benedictionem.
Et religionem augere, et religiosorum quieti prospicere officii nostri nos impellit auctoritas. Religionis igitur conservandæ gratia nos Bainsonensem locum, in quo per Dei gratiam conversamini, [ 451A ] qui nos ex parentum jure contingit, Cluniacensi cœnobio contradentes, tam vos quam successores vestros decreti præsentis auctoritate munimus. Ipsum enim locum, sicut et cætera Cluniacensis cœnobii membra, liberum perpetuo permanere decrevimus, ut quæcunque hodie juste, vel ex parentum nostrorum dono, vel ex aliorum fidelium oblatione possidet, sive in futurum possidebit, sive juste et canonice poterit adipisci, firma vobis semper et illibata permaneant, nec parochiæ ipsius episcopo, nec episcopi archidiaconis liceat, aut vobis aut capellanis vestris molestias aliquas vel injurias irrogare, nec aliquid prorsus exigere præter annuos solidos viginti, qui ex præcedentium episcoporum et patris mei consensu instituti sunt, Suessionensibus canonicis persolvendi. Alias tam vos quam capellani vestri quieti semper ac liberi, salvo episcopalis reverentiæ debito, permanebitis. Si quis autem, præcepti hujus tenore cognito, contraire præsumpserit, tanquam sedis apostolicæ contemptor Ecclesiæ judicio et Spiritus sancti gladio feriatur.
Datum Turonis per manum Joannis cardinalis, XIII Kal. Aprilis, anno Incarnat. Dominicæ 1096, pontificatus domni Urbani II nono, indict. IV.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung