Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban II     ||     1095, Dec. 7     ||     Ad hoc nos disponente

Bull. Clun. 22, 1

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. quo bona omnia Prioratus Marciniacensis, ipso adhuc sancto Hugone vivente Confirmavit.

Diploma Vrbani Papæ qui priuilegia & bona omnia Prioratus Marciniacensis, ipso adhuc sancto Hugone viuente confirmauit.

CLXVIII. Diploma Urbani II papae, quo privilegia et bona omnia prioratus Marciniacensis confirmat.
(Anno 1095.)
[Bibliotheca Cluniacensis, Append., p. 86.]

Urbanus Episcopus servus servorum Dei, Marciniacensis Cœnobii Sanctimonialibus salutem et Apostolicam benedictionem. Ad hoc nos disponente Domino in Apostolicæ sedis servitium promotos agnoscimus, ut ejus auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus. Unde oportet nos venerabilibus locis protectionis manum porrigere et Deo servientium quieti attentius providere. Igitur tum pro vestra speciali religione, quam pro venerabilis fratris nostri Hugonis Cluniacensis Abbatis dilectione, ad cujus curam ex Cluniacensis Cœnobii jure locus vester pertinet, vestris filiæ in Christo carissimæ, precibus annuentes, Monasterium nostrum præsentis decreti authoritate munimus. Statuimus enim, ut quæcumque hodie autem Cœnobium juste possidet, sive in futurum concessione Pontificum, liberalitate Principum, oblatione fidelium justè atque Canonicè poterit adipisci, vobis, et iis qui post vos in loco eodem ac religione successerint, firma semper et illibata permaneant. In quibus hæc propriis nominibus duximus exprimenda. In Episcopatu Augustodunensi Ecclesiam de Varrennis, de Briano, et de Sarorio, de Begiaco, de Camboliaco, Ecclesiam sancti Nicetii, sanctæ Fidei, sancti Christofori, sancti Leodegarii, sanctæ Mariæ ex oppido Semmuro, cum decimis et cœmeteriis suis: quartam partem Eccesiæ sancti Martini extra Semmurum. In Episcopatu Matisconensi Ecclesiam sancti Jacobi, in Lugdunensi medietatem villæ Vitriaci, Ecclesiam sancti Martini, Ecclesiam sancti Reveriani, apud Brianonum Ecclesiam sancti Romani, Capellam de Celerias, terram Hugonis Letbaldi, cum aliis quibusdam apud Casiotum. In Episcopatu Arvernensi Ecclesiam sancti Petri de Lodda, sancti Vincentii de Lodessa cum decimis et cœmiteriis, sancti Nicolai ad tres fontes. In Episcopatu Diensi apud oppidum seu territorium de Orello, Ecclesias quatuor. In Valentino Episcopatu Ecclesiam sancti Stephani de Balmam. In Comitatu Beardensi, Ecclesiam sanctæ Fidei, apud villam quæ dicitur Furcas. In Episcopatu Pictavensi Ecclesias duas. In Sanctonensi Ecclesiam de Montoso. In Leodiensi, Villam [ 22/2 ] quæ dicitur Argules, cum Ecclesia et decimis, et aliam quæ dicitur Raicampas. In Rothomagensi, villam quæ dicitur Aqua-bella. In Petragoricensi mansos quindecim Agilmodis Priorissæ, apud villam Maurensem. In Caturcensi, Ecclesiam sancti Constantii. In Vaurensi Episcopatu, villas tres, Villeta, Ataid, Glangla, cum universis possessionibus et appendiciis suis: præterea decernimus, ut nulli omnino Hominum liceat eandem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur earum, pro quarum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnibus profutura, salva in omnibus debita Abbatum Cluniacensium reverentia. Sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse sancimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremæ voluntati, nisi forte excommunicati sint nullus obsistat. Hoc quoque præsenti capitulo subjungimus, ut nulli jam liceat Congregationi vestræ vel excommunicationis gravamen inferre, vel divinum officium interdicere, sepulturæ debitum prohibere aut interdicti cujuslibet molestiam irrogare: quia pro Dei timore clausæ, et sæculo jam estis emortuæ, quatenus ab omni infestatione securæ gravamine mundanæ oppressionis remotæ, ad æterni sponsi semper desiderabilem visionem totius mentis et animæ viribus anheletis. Si qua sane in posterum Ecclesiastica, secularísve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, ac in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant, amen, amen, amen. Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, amen. Datum apud oppidum sancti Flori per manum Joannis S. R. E. Diaconi Cardinalis, Indictione III. anno Dominicæ Incarnationis MXCVI. Pontificatus autem Domni Urbani II. Papæ, VIII. VII. idus Decembris. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, Marciniacensis Cúnobij Sanctimonialibus salutem & Apostolicam benedictionem. Ad hoc nos disponente Domino in Apostolicś sedis seruitium promotos agnoscimus, ut ejus auxilium implorantibus efficaciter subuenire, & ei obedientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus. Vnde oportet nos venerabilibus locis protectionis manum porrigere & Deo servientium quieti attentius providere. Igitur tum pro vestra speciali religione, quam pro venerabilis fratris nostri #NHugonis$N Cluniacensis Abbatis dilectione, ad cujus curam ex Cluniacensis Cœnobij jure locus vester pertinet, vestris filiæ in Christo carissimæ, precibus annuentes, Monasterium nostrum præsentis decreti authoritate munimus. Statuimus enim, ut quæcumque hodie autem Cœnobium juste possidet, sive in futurum concessione Pontificum, liberalitate Principum, oblatione fidelium justè atque Canonicè poterit adipisci, vobis, & iis qui post vos in loco eodem ac religione successerint, firma semper & illibata permaneant. In quibus hæc propriis nominibus duximus exprimenda. In Episcopatu Augustodunensi Ecclesiam de Varrennis, de Briano, & de Sarorio, de Begiaco, de Camboliaco, Ecclesiam sancti Nicetii, sanctæ Fidei, sancti Christofori, sancti Leodegarii, sanctæ Mariæ ex oppido Semmuro, cum decimis & cœmeteriis suis: quartam partem Eccesiæ sancti Martini extra Semmurum. In Episcopatu Matisconensi Ecclesiam sancti Jacobi, in Lugdunensi medietatem villæ Vitriaci, Ecclesiam sancti Martini, Ecclesiam sancti Reveriani, apud Brianonum Ecclesiam sancti Romani, Capellam de Celerias, terram Hugonis Letbaldi, cum aliis quibusdam apud Casiotum. In Episcopatu Arvernensi Ecclesiam sancti Petri de Lodda, sancti Vincentij de Lodessa cum decimis & cœmiteriis, sancti Nicolai ad tres fontes. In Episcopatu Diensi apud oppidum seu territorium de Orello, Ecclesias quatuor. In Valentino Episcopatu Ecclesiam sancti Stephani de Balmam. In Comitatu Beardensi, Ecclesiam sanctæ Fidei, apud villam quæ dicitur Furcas. In Episcopatu Pictavensi Ecclesias duas. In Sanctonensi Ecclesiam de Montoso. [ 87 ] In Leodiensi, Villam quæ dicitur Argules, cum Ecclesia & decimis, & aliam quæ dicitur Raicampas. In Rothomagensi, villam quæ dicitur Aqua-bella. In Petragoricensi mansos quindecim Agilmodis Priorissæ, apud villam Maurensem. In Caturcensi, Ecclesiam sancti Constantii. In Vaurensi Episcopatu, villas tres, Villeta, Ataid, Glangla, cum universis possessionibus & appendiciis suis: præterea decernimus, ut nulli omnino Hominum liceat eandem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur earum, pro quarum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnibus profutura, salva in omnibus debita Abbatum Cluniacensium reverentia. Sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse sancimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni & extremæ voluntati, nisi forte excommunicati sint nullus obsistat. Hoc quoque præsenti capitulo subjungimus, ut nulli jam liceat Congregationi vestræ vel excommunicationis gravamen inferre, vel divinum officium interdicere, sepulturæ debitum prohibere aut interdicti cujuslibet molestiam irrogare: quia pro Dei timore clausæ, & sæculo jam estis emortuæ, quatenus ab omni infestatione securæ gravamine mundanæ oppressionis remotæ, ad æterni sponsi semper desiderabilem visionem totius mentis & animæ viribus anheletis. Si qua sane in posterum Ecclesiastica, secularísve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo corpore ac sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, ac in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant, amen, amen, amen. Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, amen. Datum apud oppidum sancti Flori per manum Joannis S. R. E. Diaconi Cardinalis, Indictione III. anno Dominicæ Incarnationis MXCVI. Pontificatus autem Domni Urbani II. Papæ, VIII. VII. idus Decembris. URBANUS, servus servorum Dei, Marciniacens cœnobii sanctimonialibus salutem et apostolicam benedictionem.
Ad hoc nos, disponente Domino, in apostolicæ sedis servitium promotos agnoscimus, ut ejus auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus. Unde oportet nos venerabilibus locis protectionis manum porrigere, et Deo servientium quieti attentius providere. Igitur tam pro vestra speciali religione quam pro venerabilis fratris nostri Hugonis Cluniacensis abbatis dilectione, ad cujus curam ex Cluniacensis cœnobii jure locus vester pertinet, vestris, filiæ in Christo charissimæ, precibus annuentes, monasterium vestrum præsentis decreti auctoritate munimus. Statuimus enim ut quicunque hodie idem cœnobium juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium juste atque canonice possit adipisci, vobis et iis qui post vos in loco eodem ac religione successerint, firma semper et illibata permaneant. In quibus hæc propriis nominibus duximus exprimenda. In episcopatu Augustodinensi ecclesia de Varennis, de Briano et de Sarorio, de Begiaco, de Camboliaco, ecclesiam S. Nicetii, S. Fideli, S. Christofori, S. Leodegarii, S. Mariæ ex oppido Semmuro, cum decimis et cœmeteriis suis: quartam partem ecclesiæ S. Martini extra Semmurum. In episcopatu Matisconensi ecclesiam S. Jacobi. In Lugdunensi medietatem villæ Vitriaci, ecclesiam S. Martini, ecclesiam S. Reveriani, apud Brianonum, ecclesiam S. Romani, capellam de Celerias, terram Hugonis Letbaldi, cum aliis quibusdam apud Casiotum. In episcopatu Arvernensi, ecclesiam S. Petri de Lodda, S. Vincentii de Lodessa cum decimis et cœmiteriis, S. Nicolai ad Tres Fontes. In episcopatu Diensi apud oppidum seu territorium de Orello, ecclesias quatuor. In Valentino episcopatu ecclesiam S. Stephani de Balmam. In comitatu Beardensi, ecclesiam S. Fidei, apud villam quæ dicitur Furcas. In episcopatu Pictaviensi ecclesias duas. In Sanctonensi ecclesiam de Montoso. In Leodiensi, villa quæ dicitur Argules, cum ecclesia et decimis, [ 443A ] et aliam quæ dicitur Raicampas. In Rothomagensi, villam quæ dicitur Aqua-Bella. In Petragoricensi mansos quindecim Agilmodis priorissæ, apud villam Maurensem. In Caturcensi, ecclesiam Sancti Constantii. In Vivarensi [Vaurensi] episcopatu, villas tres, Villeta, Ataid, Glangla, cum universis possessionibus et appendiciis suis. Præterea decernimus ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur earum, pro quarum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis protutura, salva in omnibus debita abbatum Cluniacensium reverentia. Sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse sancimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremæ voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Hoc quoque præsenti capitulo subjungimus ut nulli jam liceat congregatione vestræ vel excommunicationis gravamen inferre, vel divinum officium interdicere, sepulturæ debitum prohibere, aut interdicti cujuslibet molestiam irrogare: quia pro Dei timore clausæ, et sæculo jam estis emortuæ, quatenus ab omni infestatione securæ, gravamine mundanæ oppressionis remotæ, ad æterni Sponsi semper desiderabilem visionem totius mentis et animæ viribus anheletis. Si qua sane in posterum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, ac in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen. Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi. Amen.
Datum apud oppidum Sancti Flori per manum Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis, indict III, anno Dominicæ Incarnationis 1096, pontificatus autem domni Urbani II papæ VIII, VII Idus Decembris.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio