Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban II     ||     1095, Oct. 25     ||     Sacravit etiam per se

Bull. Clun. 25, 1

DESIGNATIO SACRI BANNI, seu limitum districtus, in quo Monasterium Clun. exercet jurisdictionem quasi Episcopalem, facta per Urbanum Papam secundum in ipso Clun. Cœnobio.

Libertas loci Cluniacensis, sancita a domno Papa Vrbano in ipso Cœnobio.
An. 1095.

I. SERMO POST CONSECRATIONEM ECCLESIAE CLUNIACENSIS.
(Bibliotheca Cluniac., 518)

Anno Incarnationis Dominicæ, millesimo nonagesimo quinto, indictione tertiâ, 8. Kalend. Novembris, Domnus et venerabilis Urbanus Papa secundus sacravit altare primum et majus novi nostri Monasterii in honorem Dei, in memoriam beatorum Apostolorum Petri et Pauli. Sacravit etiam per se et altare secundum Missæ matutinalis. Lugdunensis autem Archiepiscopus Hugo, Pisanus Archiepiscopus Dabertus, Episcopus Signanus Bruno eodem die in ipso Monasterio jubente Papâ tria in tribus primis cancellis sacrarunt altaria. Tunc Papa in sacrando Missásque agendo, post alia salutis hortamenta coram Episcopis et Cardinalibus multorumque personis, hujuscemodi sermonem habuit ad populum. Sancti Patres et majores nostri Romani Pontifices, qui sanctæ Sedi Apostolicæ præsederunt, ex quo locus Cluniacus institutus est ab initio, et Monasterium istud fundatum, tam locum hunc, quam Rectores vel Habitatores ejus propensiùs dilexerunt, foverunt et curaverunt attentiùs: et meritò, nam pius ille Guilielmus, istius olim Monasterii Institutor, nulli alii Advocato, nulli Patrono, nulli Regi vel Principi curam ipsius tutelamque commendavit, nisi Deo et beato Petro, ejusque Vicariis, Romanis scilicet Pontificibus, quorum numero vel ordini divina me dignatio, licet indignum associavit, me olim Monachum Prioremque Monasterii hujus sub Domno ac venerabili Hugone Dei misericordiâ adhuc superstite et benevalente. Igitur sicut Pontifices summi ante me succedebant sibi in Apostolicâ Sede, successerunt etiam ad tuendum curandumque propensiùs locum istum. Verumtamen nullus eorum per suam corporalem præsentiam locum istum hactenùs visitavit. Mihi verò, sicut in præsentiarum cernitis, id divina concessit clementia. Denique inter alias causas quæ nos ad visitandas Gallias impulerunt, hæc prima et præcipua fuit, ut locum istum et congregationem hanc speciali nobis cognatione germanam nostra præsentia lætificaremus, nostro accessu et alloquio juvaremus, et ad omnem utilitatem vel commodum nostram eis operam impenderemus. Itaque hîc vobiscum hodie præsentes, altare primum et majus cum cæteris quæ parata sunt, novi hujus Monasterii sacramus, et ad eam quæ de eodem Monasterio restat, structuram, vestros animos incitamus. Placet etiam nobis, vobisque placeat suademus (nam hoc ipsum et bonum videtur et justum) huic loco, qui vobis et cæteris Christianis in veneratione et curâ bonâ habendus est, quosdam certos limites immunitatis ac securitatis circum circa undique assignare, ipsosque limites sacri boni: infra quos terminos, nullus homo, cujuscumque conditionis ac potestatis unquam invasionem aliquam grandem vel parvam, aut incendium, aut prædam, aut rapinam facere, aut hominem rapere, vel per iram ferire, aut, quod multò gravius est, homicidium perpetrare, vel truncationem membrorum hominis, sacrâ authoritate arcente, ullatenùs audeat aut audendo pertentet. Itaque termini sacri banni sunt hi. Versùs Berziacum terminus est ad bivium citra Sarratam: unde una via venit ad Cluniacum, altera ad Masilias. In stratâ versùs Bellumjocum terminus est contra Quarruvium, quod est desuper molendinum Cellerarii Cluniacensis citra Viengias. Ultra Cluniacum versùs Masilias, terminus ad bivium, unde una via tendit ad Masilias, altera ad sanctam Mariam de Bosco. Super Rufiacum terminus est ad summitatem defensi ad bivium, unde una via tendit ad Bezorniacum, altera ad Carellam. [ 25/2 ] Versùs Sergiacum terminus est intra Quarruvium, citra locum ubi dicunt ad Turgum. In Stratâ versùs Cabilonensem pagum, terminus est ad grossam Cassaniam super Marziacum. Versus Brancedunum, terminus est in via super Boscum Bannedum. Versùs Trinorchium, terminus est super rivulum, quem dicunt longam aquam inter Blanoscum et Donziacum. Versùs Perronam vel Laziacum, terminus est ad tres fagos, ubi partiuntur noster boscus de Cluniaco et boscus Comitalis. Versùs Igiacum, terminus est ad Carmos super montem medium. Nos igitur terminos sacrati banni huic Monasterio Cluniaco, et villæ ac burgo pariter præfigimus, hos limites plena certitudine assignamus, præcipientes in nomine Domini Dei omnipotentis, et authoritate beatorum Apostolorum Petri et Pauli, universos vos, atque omnem hominem, qui hæc lecturus vel auditurus est, contestantes, ut bannum hunc scienter non infringatis, ut ejus legem et singuli et omnes teneatis. Si quis verò eam in uno horum quæ supra verita sunt scienter infregerit, et ab Abbate, vel Priore, vel Camerario, vel Decano Cluniensis Conventus, et sicut visum fuerit ab eis, induciatus congrua satisfactione non emendaverit, jam tunc quisquis ille fuerit excommunicationi subjacebit. Etiam si qui vestrum contra illum talem ab Abbate vel fratribus interpellati fuerint, coercere eum et ad emendationem urgere debebunt. Excommunicatus autem pro banno fracto, ubi emendationem congruam fecerit, absolvatur. Lex autem banni hujus non vobis solis ponitur qui præsentes estis, sed et cunctis absentibus, et filiis, et posteris vestris. Sed jam finem rei, pro qua nunc satagimus, videamus. Omnes igitur loco huic Cluniaco malefacientes, et contra congregationem istam inique agentes, anathemate digni erunt, et beati Petri gladio feriendi usque ad emendationem congruam. Omnes autem loco huic Cluniaco benefacientes, et erga congregationem istam rectè agentes pacemque servantes, gratiam et misericordiam Christi Domini Dei nostri consequantur perpetuam, et beatos Apostolos Petrum et Paulum primos et præcipuos adjutores habeant apud Deum. Amen. Anno incarnationis Dominicę millesimo nonagesimo quinto, indictione III. 8. Calend. Nouemb. Domnus & venerabilis Vrbanus Papa secundus sacrauit altare primum, & maius, noui nostri Monasterij in honorem Dei, in memoriam beatorum Apostolorum Petri & Pauli. Sacrauit etiam per se & altare secundum Missę matutinalis. Lugdunensis autem Archiepiscopus Hugo, Pisanus Archiepiscopus Dabertus, Episcopus Signanus Bruno eodem die in ipso Monasterio iubente Papa tria in tribus primis cancellis sacrarunt altaria. Tunc Papa inter sacrando, Missasque agendo, post alia salutis hortamenta coram Episcopis & Cardinalibus multorumque personis, huiuscemodi sermonem habuit ad populum. Sancti Patres & Maiores nostri Romani Pontifices, qui sanctę Sedi Apostolicę pręsederunt, ex quo locus Cluniacus institutus est ab initio, & Monasterium istud fundatum, tam locum hunc quam Rectores, vel habitatores eius propensius dilexerunt, fouerunt, & curauerunt attentius. Et merito. Nam pius ille Willelmus, istius olim Monasterij institutor, nulli alij Aduocato, nulli Patrono, nulli Regi, vel Principi curam ipsius, tutelamque commendauit, nisi Deo & beato Petro, eiusque Vicariis Roman. scilicet Pontificibus. Quorum numero vel ordini diuina me dignagnatio, licet indignum associauit, me olim Monachum Prioremque Monasterij huius sub dōno ac venerabili Hugone Dei misericordia adhuc superstite & beneualente. Igitur sicut Pontifices summi ante me succedebant sibi in Apostolica sede, successerunt etiam ad tuendum curandumque propensius locum istum. Verumtamen nullus eorum per suam corporalem pręsentiam locum istum hactenus visitauit. Mihi vero, sicut in pręsentiarum cernitis, id diuina concessit clementia. Denique inter alias causas quę nos ad visitandas [ 519 ] Gallias impulerunt, hęc prima & pręcipua fuit, vt locum istum & congregationem hāc speciali nobis cognatione germanam nostra pręsentia lętisicaremus, nostro accessu & alloquio iuuaremus, & ad omnem vtilitatem vel commodum nostram eis operam impenderemus. Itaque hic vobiscum hodie pręsentes, altare primum & maius cum cęteris quę parata sunt, noui huius Monasterij, sacramus, & ad eam quę de eodem Monasterio restat, structuram, vestros animos incitamus. Placet etiam nobis, vobisque placeat suademus (nam hoc ipsum & bonum videtur & iustum,) huic loco, qui vobis & cęteris Christianis in veneratione & cura bona habendus est, quosdam certos limites immunitatis ac securitatis, circumcirca vndique assignare, ipsosque limites sacri banni. Infra quos terminos, nullus homo, cuiuscumque conditionis ac potestatis vnquam inuasionem aliquam grandem vel paruam, aut incendium, aut prędam, aut rapinam facere, aut hominem rapere, vel per iram ferire, aut, quod multo grauius est, homicidium perpetrare, vel truncationem membrorum hominis, sacra authoritate arcente, vllatenus audeat, nec audendo pertentet. Itaque termini sacri banni sunt hi. Versus Berziacum terminus est ad biuium citra Sarratam: vnde vna via venit ad Cluniacum, altera ad Masilias. In strata versus Bellumiocum terminus est, contra Quarruuium, quod est desuper molēdinum Cellerarij Cluniacensis citra Viengias. Vltra Cluniacum versus Masilias, terminus est ad biuium, vnde vna via tēdit ad Masilias, altera ad sanctam Mariam de Bosco. Super Rufiacum terminus est ad summitatem defensi, ad biuium, vnde una via tendit ad Bezorniacum, altera ad Carellam. Versus Setgiacum terminus est intra Quarruuium, citra locum vbi dicunt Adturgum. In strata versus Cabilonensem pagum terminus est ad grossam Cassaniam super Marziacum. Versus Brancedunum terminus est, in via super Boscum Bannedum. Versus Trinorchium terminus est super riuulum quem dicunt Longam Aquam, inter Blanoscum & Donziacum. Versus Perronem vel Laziacum, terminus est, ad tres fagos; vbi partiuntur, noster boscus de Cluniaco, & boscus Comitalis. Versus Igiacum terminus est, ad Carmos, super montem medium. Nos igitur terminos sacrati banni huic Monasterio Cluniaco, & villę ac burgo pariter pręfigimus, hos limites plena certitudine assignamus, pręcipientes in nomine Domini Dei omnipotentis, & authoritate beatorum Apostolorum Petri & Pauli, uniuersos vos, atque omnem hominem, qui hęc lecturus, vel auditurus est, contestantes, vt bannum hunc scienter non infringatis, vt eius legem & singuli & omnes teneatis. Si quis vero eam in vno horum quę supra vetita sunt scienter infregerit, & ab Abbate vel Priore, vel Camerario, vel Decano Cluniacensi Conuentus, & sicut visum fuerit ab eis, induciatus, congrua satisfactione non emendauerit, iam tunc quisquis ille fuerit excommunicationi subiacebit. Etiam si qui vestrum contra illum talem, ab Abbate vel fratribus interpellati fuerint, coercere eum, & ad emēdationem vrgere debebunt. Excommunicatus autem pro banno fracto, vbi emendationem congruam fecerit, [ 520 ] absoluatur. Lex autem banni huius non vobis solis ponitur qui pręsentes estis, sed & cunctis absentibus & filiis & posteris vestris. Sed iam finem rei, pro qua nunc satagimus, videamus. Omnes igitur loco huic Cluniaco malefacientes & contra congregationem istam inique agentes, anathemate digni erunt, & beati Petri gladio feriendi vsque ad emendationem congruam. Omnes autem loco huic Cluniaco benefacientes, & erga cōgregationem istam recte agentes, pacemque seruantes, gratiam & misericordiam Christi Domini Dei nostri consequantur perpetuam, & beatos Apostolos Petrum & Paulum primos & pręcipuos adiutores habeant apud Deum, Amen.

Anno Incarnationis Dominicæ millesimo nonagesimo quinto, indictione III, VIII Kalend. Novemb. , domnus et venerabilis Urbanus papa secundus sacravit altare primum et maius novi nostri monasterii in honorem Dei, in memoriam beatorum apostolorum Petri et Pauli. (0562) Sacravit etiam per se [ 562 ] et altare secundum missæ matutinalis. Lugdunensis autem archiepiscopus Hugo, Pisanus archiepiscopus Dabertus; episcopus Signanus Bruno eodem die in ipso monasterio, iubente papa, tria in tribus primis cancellis sacrarunt altaria. [ 563A ] Tunc papa inter sacrando missasque agendo, post alia salutis hortamenta, coram episcopis et cardinalibus multorumque personis, huiuscemodi sermonem habuit ad populum: Sancti Patres et maiores nostri Romani pontifices, qui sanctæ sedi apostolicæ præsederunt, ex quo locus Cluniacus institutus est ab initio, et monasterium istud fundatum, tam locum hunc quam rectores, vel habitatores eius propensius dilexerunt, foverunt, et curaverunt attentius. Et merito. Nam pius ille Willelmus, istius olim monasterii institutor, nulli alii advocato, nulli patrono, nulli regi, vel principi curam ipsius tutelamque commendavit, nisi Deo et beato Petro, eiusque vicariis, Romanis scilicet pontificibus. [ 563B ] Quorum numero vel ordini divina me dignatio, licet indignum, associavit, me olim monachum prioremque monasterii huius sub domno ac venerabili Hugone, Dei misericordia adhuc superstite et benevalente. Igitur sicut pontifices summi ante me succedebant sibi in apostolica sede, successerunt etiam ad tuendum curandumque propensius locum istum. Verumtamen nullus eorum per suam corporalem præsentiam locum istum hactenus visitavit. Mihi vero, sicut impræsentiarum cernitis, id divina concessit clementia. Denique inter alias causas quæ nos ad visitandas Gallias impulerunt, hæc prima et præcipua fuit ut locum istum et congregationem hanc speciali nobis cognatione germanam nostra præsentia lætificaremus, nostro accessu et alloquio iuvaremus, et ad omnem utilitatem vel commodum nostram eis operam impenderemus. [ 563C ] Itaque hic vobiscum hodie præsentes, altare primum et maius cum cæteris quæ parata sunt, novi huius monasterii sacramus, et ad eam quæ de eodem monasterio restat structuram, vestros animos incitamus. Placet etiam nobis, vobisque placeat suademus (nam hoc ipsum et bonum videtur et iustum), huic loco, qui vobis et cæteris Christianis in veneratione et cura bona habendus est, quosdam certos limites immunitatis ac securitatis, circumcirca undique assignare, ipsosque limites sacri banni. [ 563D ] Infra quos terminos, nullus homo, cuiuscunque conditionis ac potestatis unquam invasionem aliquam grandem vel parvam, aut incendium, aut prædam, aut rapinam facere, aut hominem rapere, vel per tram ferire, aut quod multo gravius est, homicidium perpetrare, vel truncationem membrorum hominis, sacra auctoritate arcente, ullatenus audeat, nec audendo pertentet. Itaque termini sacri banni sunt hi. Versus Berziacum terminus est ad bivium citra Sarratam; unde una via venit ad Cluniacum, altera ad Masilias. [ 564A ] In strata versus Bellumiocum terminus est, contra quarruvium, quod est desuper molendinum cellerarii Cluniacensis citra Viengias. Ultra Cluniacum versus Masilias, terminus est ad bivium, unde una via tendit ad Masilias, altera ad Sanctam Mariam de Bosco. Super Rufiacum terminus est ad summitatem defensi, ad bivium, unde una via tendit ad Bezorniacum, altera ad Carellam. Versus Setgiacum terminus est intra quarruvium, citra locum ubi dicunt Adturgum. In strata versus Cabilonensem pagum terminus est ad grossam Cassaniam super Marziacum. Versus Brancedunum terminus est in via super Boscum Bannedum. Versus Trinorchium terminus est super rivulum quem dicunt Longam Aquam, inter Blanoscum et Donziacum. [ 564B ] Versus Perronem vel Laziacum, terminus est ad Tres Fagos; ubi partiuntur, noster boscus de Cluniaco, et boscus comitalis. Versus Igiacum terminus est ad Carmos, super montem medium. Nos igitur terminos sacrati banni huic monasterio Cluniaco, et villæ ac burgo pariter præfigimus, hos limites plena certitudine assignamus, præcipientes in nomine Domini Dei omnipotentis, et auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli, universos vos atque omnem hominem qui hæc lecturus vel auditurus est, contestantes ut bannum hunc scienter non infringatis, ut eius legem et singuli et omnes teneatis. [ 564C ] Si quis vero eam in uno horum quæ supra vetita sunt scienter infregerit, et ab abbate, vel priore, vel camerario, vel decano Cluniacensis conventus, et sicut visum fuerit ab eis, induciatus, congrua satisfactione non emendaverit, iam tunc, quisquis ille fuerit, excommunicationi subiacebit. Etiam si qui vestrum contra illum talem, ab abbate vel fratribus interpellati fuerint, cœrcere eum, et ad emendationem urgere debebunt. Excommunicatus autem pro banno fracto, ubi emendationem congruam fecerit, absolvatur. Lex autem banni huius non vobis solis ponitur qui præsentes estis, sed et cunctis absentibus et filiis et posteris vestris. Sed iam finem rei, pro qua nunc satagimus, videamus. Omnes igitur loco huic Cluniaco malefacientes et contra congregationem istam inique agentes, anathemate digni erunt, et beati Petri gladio feriendi usque ad emendationem congruam. [ 564D ] Omnes autem loco huic Cluniaco benefacientes, et erga congregationem istam recte agentes, pacemque servantes, gratiam et misericordiam Christi Domini Dei nostri consequantur perpetuam, et beatos apostolos Petrum et Paulum primos et præcipuos adiutores habeant apud Deum. Amen.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio