Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Gregor VII     ||     1073-1085     ||     Suscepti nos officii

Bullarium Cluniacense 18, 1

PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ VII. Abbatiam sancti Benedicti suprà Padum statuit perpetuò regendam per Abbates Cluniacenses, quibus dat potestatem præficiendi ibi Abbates quoties vacatio occurrit.

MPL 148, 718 n. 74

LXXIV
Privilegium Gregorii papæ de monasterio S. Benedicti.
(Anno 1073-85.)
[Mabill., Annal. ord. S. Bened. V, 640.]

Santifaller, Quellen und Forschungen zum Urkunden- und Kanzleiwesen Papst Gregors VII., 1, 126

Gregor schreibt an den Abt von Cluny, trifft Bestimmungen über die geistliche Leitung und den Stand des von Tetaldus, dem Vater des Markgrafen Bonifaz errichteten und von dessen Tochter Mathilde dem hl. Petrus zu Eigen übergebenen Klosters Polirone (jetzt S. Benedetto Po, D. Mantua), übergibt ihm dasselbe zur Leitung und erlässt Bestimmungen über die Abtwahl, die Abtweihe, die Zinszahlung und andere Angelegenheiten.

GREGORIUS Episcopus servus servorum Dei Hugoni venerabili Abbati Cluniacensis Monasterij, suisque successoribus in perpetuum. Suscepti nos officii cura compellit venerabilibus locis, & præcipuè his, quæ proprii Juris sunt sanctæ Romanæ Ecclesiæ, talem nostræ dispensationis adhibere diligentiam ut in illis ea maximè Apostolicis Privilegiis, & memorabili auctoritate firmentur, quæ ad sacræ eruditionis studium, & ad Religiosæ vitæ propositum, & diuturnam spiritalis gratiæ ædificationem potissimùm valere noscuntur. Quapropter de spiritali gubernatione, & statu Monasterij sancti Benedicti consistentis inter littora Padi & Larionis fluminum, hujusmodi instituta sancire & confirmare duximus, ut nostra, quam semel impendimus, semper cum Dei adjutorio sollicitudo invigilet; & sicut in illo Auctorum, à quibus constructum & Deo oblatum est, omni tempore devotio, fides, & pietas vivit: ita ad commune ipsorum ac nostræ devotionis meritum, nostra ibidem providentia Deo disponente vivat, ac operetur auctoritas. Namque monasterium illud à Thetbaldo illustri viro Patre Marchionis Bonifacij constructum est, traditum verò & in proprium jus collatum Beato Petro & ejus Apostolicæ Sedi, sicut & aliqua alia Monasteria tempore nostri Pontificatus à Mathilde filia ejusdem Marchionis Bonifacij quondam decreta & corroborata constitutione, sicut etiam in aliis, quæ ad communionem & confirmationem ejusdem loci fecimus, habetur Privilegiis; ut inde per singulos annos Beato Petro, & ejus Apostolicæ Sedi, in præsentia Romani Pontificis, aut ejus Archilegati Romæ, aut ubi ipse jusserit, octo diebus ante vel post Kalendas Maii, una Romana uncia auri in pensionem reddatur. Verùm quia Tu, dilectissime frater & Abbas venerande, ad regendum illud Monasterium de Congregatione Monasterij Cluniacensis, cui Deo auctore præesse dignosceris, Fratrem Nitelum nobis donasti virum Religiosum, & prudentem, & doctum, qui ibidem sacræ Religionis formam atque doctrinam, secundùm Regulam sancti Benedicti, & vestræ conversationis consuetudinem edoceret, & Deo auxiliante institueret. Ne hujus ædificationis vestigia in posterum deleantur, aut tui, frater, spiritualis germinis fructus, per subrogationem alicujus extraneæ conversationis & infœcundæ supplantationis, aliquo deinceps tempore deficiat, vel occasione depereat; curam illius loci tibi tuisque successoribus in perpetuum in nostra vice committimus: ut in ejus gubernatione atque custodia nostræ sollicitudinis Tu, omnesque successores tui & potestatem habeant, & studium procurationis impendant. Decernimus etiam ut, obeunte ibi Abbate, vestra semper provideat diligentia quatenus idonea, & huic officio digna in loco Regiminis secundùm Regulam sancti Benedicti persona subrogetur: & quidquid in Monasterio ad augmentum & observationem Monasticæ Religionis institui vel emendari oportuerit, vestro semper Magisterio & dispensatione amministretur. Salva quidem in omnibus auctoritate Sedis Apostolicæ, cujus juris locus ille esse dignoscitur, & cæteris quæ de consecratione Abbatis, & fratrum Monasterij, necnon & aliorum ad id pertinentium seu de redditione census. Postremò de omni statu ejus, in privilegiis pro sua stabilitate & speciali monitione sibi concessis decreta ac statuta firmavimus. Absque data.
Miserationes tuæ Domine super omnia opera tua.
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, HUGONI, venerabili abbati Cluniacensis monasterii, suisque successoribus in perpetuum.
Suscepti nos officii cura compellit venerabilibus locis, et præcipue his quæ proprii juris sunt sanctæ Romanæ Ecclesiæ, talem nostræ dispensationis adhibere diligentiam, ut in illis ea maxime apostolicis privilegiis et memorabili auctoritate firmentur quæ ad sacræ eruditionis studium, et ad religiosæ vitæ propositum et diuturnam spiritalis gratiæ ædificationem potissimum valere noscuntur. Quapropter de spiritali gubernatione et statu monasterii Sancti Benedicti, consistentis inter littora Padi et Larionis fluminum, hujusmodi instituta sancire et confirmare dignum duximus, ut nostra, quam semel [ 718D ] impendimus, semper cum Dei adjutorio sollicitudo vigilet. Et sicut in illo auctorum, a quibus, constructum et Deo oblatum est, omni tempore devotio, fides vivit et pietas; ita ad commune ipsorum ac nostræ devotionis meritum nostra ibidem providentia, Deo disponente, vivat ac operetur auctoritas. Namque monasterium illud a Thedaldo, illustri viro, patre marchionis Bonifacii constitutum est, traditum vero et in proprium jus collatum beato Petro et ejus apostolicæ sedi, sicut et aliqua alia monasteria tempore nostri pontificatus, a Mathilde, filia ejusdem marchionis Bonifacii, quondam decreta et corroborata constitutione, sicut etiam in aliis, quæ ad communionem et confirmationem ejusdem loci fecimus habetur privilegiis, [ 719A ] ut inde per singulos annos beato Petro et ejus apostolicæ sedi, in præsentia Romani pontificis aut ejus archilegati, Romæ aut ubi ipse jusserit, octo diebus ante vel post Kal. Maii, id est Romanæ, uncia auri impensioni reddatur. Verum quia tu, dilectissime frater et abbas venerande, ad regendum illud idem monasterium de congregatione Cluniacensis monasterii, cui, Deo auctore, præesse dignosceris, fratrem Widonem nobis donasti, virum religiosum et prudenter edoctum, qui ibidem sacræ religionis formam atque doctrinam secundum regulam sancti Benedicti et vestræ conversationis consuetudinem edoceret, et, Deo auxiliante, institueret; ne hujus ædificationis vestigia in posterum deleantur, aut tui, frater, spiritualis germinis fructus, per [ 719B ] subrogationem alicujus extraneæ conversationis et infecundæ supplantationis, aliquo deinceps tempore deficiat vel occasione depereat; curam illius loci tibi tuisque successoribus in perpetuum in nostra vice committimus, ut in ejus gubernatione atque custodia nostræ sollicitudinis tu omnesque successores tui et potestatem habeant et studium procurationis impendant. Decernimus etiam ut, obeunte ibi abbate, vestra semper provideat diligentia quatenus idonea et huic officio digna in loco regiminis secundum regulam S. Benedicti persona subrogetur, et quidquid in monasterio ad augmentum et observationem monasticæ religionis institui vel emendari oportuerit, vestro semper magisterio et dispensatione [ 719C ] administretur, salva quidem in omnibus auctoritate sedis apostolicæ, cujus juris locus ille esse dignoscitur, et cæteris quæ de consecratione abbatis et fratrum monasterii nec non et aliorum ad id pertinentium, seu de redditione census, postremo de omni statu ejus, in privilegiis pro sua stabilitate et speciali munitione sibi concessis, decreta ac statuta firmavimus.
Gregorius episcopus seruus seruorum Dei. Hugoni uenerabili abbati Cluniacensis monasterii, suisque successoribus in perpetuum. Suscepti nos officii cura compellit uenerabilibus locis et praecipue his, quae proprii iuris sunt sanctae Romanae ecclesiae, talem nostrae dispensationis adhibere diligentiam, ut in illis ea maxime [ 126 ] apostolicis priuilegiis et memorabili auctoritate firmentur, quae ad sacrae eruditionis studium et ad religiosae uitae propositum et diuturnam spiritalis gratiae aedificationem potissimum ualere noscuntur. Quapropter de spiritali gubernatione et statu monasterii Sancti Benedicti consistentis inter littora Padi et Larionis fluminum huiusmodi instituta sancire et confirmare dignum duximus, ut nostra quam semel impendimus, semper cum Dei adiutorio sollicitudo uigilet. Et sicut in illo auctorum, a quibus constructum et Deo oblatum est, omni tempore deuotio fides uiuit et pietas, ita ad commune ipsorum ac nostrae deuotionis meritum nostra ibidem prouidentia Deo disponente uiuat ac operetur auctoritas. Namque monasterium illud a Thedaldo illustri uiro patre marchionis Bonifacii constitutum est, traditum uero et in proprium ius collatum beato Petro et eius apostolicae sedi sicut et aliqua alia monasteria tempore nostri pontificatus a Mathilde filia eiusdem marchionis Bonifacii quondam decreta et corroborata constitutione sicut etiam in aliis, quae ad communionem et confirmationem eiusdem loci fecimus, habetur priuilegiis, ut inde per singulos annos beato Petro et eius apostolicae sedi in praesentia Romani pontificis aut eius archilegati Romae aut ubi ipse iusserit octo diebus ante uel post kalendas maii id est Romanae uncia auri impensioni reddatur. Uerum quia tu, dilectissime frater et abbas uenerande, ad regendum illud idem monasterium de congregatione Cluniacensis monasterii, cui Deo auctore praeesse dignosceris, fratrem Widonem nobis donasti uirum religiosum et prudenter edoctum, qui ibidem sacrae religionis formam atque doctrinam secundum regulam sancti Benedicti et uestrae conuersationis consuetudinem edoceret et Deo auxiliante institueret, ne huius aedificationis uestigia in posterum deleantur aut tui frater spiritualis germinis fructus per subrogationem alicuius extraneae conuersationis et infoecundae supplantationis aliquo deinceps tempore deficiat uel occasione depereat, curam illius loci tibi tuisque successoribus in perpetuum in nostra uice committimus, ut in eius gubernatione atque custodia nostrae sollicitudinis tu omnesque successores tui et potestatem habeant et studium procurationis impendant. Decernimus etiam, ut obeunte ibi abbate uestra semper prouideat diligentia quatenus idonea et huic officio digna in loco regiminis secundum regulam sancti Benedicti persona subrogetur et, quidquid in monasterio ad augmentum et obseruationem monasticae religionis institui uel emendari oportuerit, uestro semper magisterio et dispensatione administretur, salua quidem in omnibus authoritate sedis apostolicae, cuius iuris locus ille esse dignoscitur; et ceteris quae de consecratione abbatis et fratrum [ 127 ] monasterii necnon et aliorum ad id pertinentium seu de redditione census postremo de omni statu eius in priuilegiis pro sua stabilitate et speciali munitione sibi concessis decreta ac statuta firmauimus.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio