Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Gregor VII     ||     1080, Mar. 7     ||     Noveritis fratres

Bullarium Cluniacense 21, 2

EXEMPTIO MONASTERII CLUNIACENSIS, à Gregorio VII. Papa sancita Romæ in Consilio generali celebrato in Basilica Lateranensi. Anno MLXXVII.

Cowdrey, The Epistolae Vagantes of Pope Gregory VII, Oxford 1972, 38

Allocution in praise of Cluny

Domnus ac Beatissimus Papa Gregorius VII. anno Pontificatus sui septimo in Basilica Lateranensi, quæ & Constantiniana dicitur in honore salvatoris & beati Joannis Baptistæ Concilium generale celebrans, indicto cunctis silentio surrexit, & dixit. Noveritis, fratres & consacerdotes nostri, imo tota hæc sancta Synodus cognoscat & sciat, quia cum ultra montes multa sint Monasteria ad honorem Dei omnipotentis, & Beatorum Apostolorum Petri & Pauli nobiliter & religiose fundata inter omnia quoddam illis in partibus habetur, quod quasi peculiare & proprium beato Petro & huic Ecclesiæ speciali jure adhæret, Cluniacense videlicet, ad honorem & tutelam hujus sanctæ & Apostolicæ Sedis & ipsis primordiis principaliter assignatū, & favente divina Clementia sub Religiosis & sanctis Abbatibus ad id usque dignitatis & Religionis pervenit, ut cæteris Monasteriis, quāvis multis antiquioribus, quantum ipse cognosco, in Dei servitio & spirituali fervore præcellat, & nullum in terra illa quod ego sciam, huic omnino valeat adæquari. Nullus enim Abbas umquam ibi fuit qui sanctus non fuisset. Quin Abbates & Monachi hujus semper Ecclesiæ filii nullo modo degeneres extiterunt, nec curvaverunt genua sua ante Bahal & Bahalim: nec Hieroboam, sed hujus sanctæ Romanæ sedis libertatem dignitatemque imitantes, quam ab origine traxerunt nobiliter sibi per successionis seriem auctoritatem servaverunt. Non enim alicui umquam alienæ vel terrenæ potestati colla subdiderunt, in sola beati Petri & hujus Ecclesiæ subjectione defensioneque [ 22/1 ] permanentes. Et idcirco volumus, atque Apostolica authoritate firmamus & contradicimus, ut nulla umquam persona, parva vel magna, sive potestas aliqua, non Archiepiscopus, non Episcopus, nullus Regum, Ducum, Marchionum, Principum, Comitum, nec etiam aliquis legatus meus supra illum locum & Monasterium umquam buccam suam aperiat, aliquamve exerceat potestatem. Verum juxta tenorem Privilegii nostri & antecessorum nostrorum authoritatem, & libertatis immunitatem sibi ab hac sede concessam integram perpetuamque omninò possideat, & tantummodò sub alis Apostolicis ab omni æstu & turbine impugnationis respiret, & in gremio hujus sanctæ matris Ecclesiæ, ad honorem, omnipotentis Dei, & beatorum Apostolorum Petri & Pauli in perpetuum dulcissimè quiescat. Et ita vertens se Domnus Papa ad dexteram partem synodalis Conventus, percunctatus eos dicens, placet ita vobis? Laudatis? Responderunt, placet, laudamus. Vertens se iterum in sinistrum eodem modo interrogavit. Eodem quoque modo responsum est à sancto Conventu, placet, laudamus post hæc verba stando in Throno Pontificali perorata Domnus Papa sedit. Domnus ac beatissimus papa Gregorius VII anno pontificatus sui septimo in basilica Lateranensi quae et Constantiniana dicitur in honore Saluatoris et beati Iohannis Baptiste consilium generale celebrans, indicto cunctis silentio, surrexit et dixit:
Noueritis, fratres et consacerdotes nostri, immo tota haec sancta synodus cognoscat et sciat, quia cum ultra montes multa sint monasteria ad honorem Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli nobiliter et religiose fundata, inter omnia quoddam in illis partibus habetur, quod quasi peculiare et proprium beato Petro et huic aecclesiae speciali iure adheret, Cluniaticum uidelicet, ad honorem et tutelam huius sanctae et apostolicae sedis ab ipsis primordiis principaliter adsignatum, et faciente diuina clementia sub religiosis et sanctis abbatibus ad id usque dignitatis et religionis peruenit, ut ceteris monasteriis, quamuis multis antiquioribus, quantum ipse cognosco, in Dei seruitio et spiritali feruore praecellat, et nullum in terra illa quod ego sciam huic omnino ualeat adaequari. Nullus enim abbas [ 98 ] umquam ibi fuit qui sanctus non fuisset. Quod abbates et monachi huius semper aecclesiae filii in nullo degeneres extiterunt, nec curuauerunt genua sua ante Bahal nec Bahalim, nec Geroboam, sed huius sanctae Romanae sedis libertatem dignitatemque imitantes, quam ab origine traxerunt, nobiliter sibi per successionis seriem auctoritatem seruauere. Non enim alicui umquam alienae uel terrenae potestati colla subdiderunt, in sola beati Petri et huius aecclesiae subiectione defensioneque permanentes. Et idcirco uolumus atque apostolica auctoritate firmamus et contradicimus, ut nulla umquam persona, parua uel magna, siue potestas aliqua, non archiepiscopus, non episcopus, nullus regum, ducum, marchionum, principum, comitum, nec etiam aliquis legatus meus, supra illum locum et monasterium umquam buccam suam aperiat aliquamue exerceat potestatem. Verum iuxta tenorem priuilegii nostri et antecessorum nostrorum auctoritatem, et libertatis immunitatem sibi ab hac sede concessam integram perpetuamque omnino possideat, ut tantummodo sub alis apostolicis ab omni aestu et turbine inpugnationis respiret, et in gremio huius sanctae aecclesiae, ad honorem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli in perpetuum dulcissime quiescat.
Et ita uertens se domnus papa ad dextram partem sinodalis conuentus, percunctatus est eos dicens: 'Placet ita uobis? laudatis?' Responderunt: 'Placet, laudamus.' Vertens se iterum in sinistram eodem modo interrogauit. Eodem quoque modo responsum est a sancto conuentu: 'Placet, laudamus.' Post haec uerba stando in throno pontificali perorata domnus papa assedit.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio