Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Petrus Albanensis episcopus legatus     ||     1080, Feb. 6     ||     Quod in his partibus Burgundiæ

Bullarium Cluniacense 210, 1

CHARTA PETRI ALBANENSIS EPISCOPI & Cardinalis Romani de immunitate Cluniaci. Alias, qualiter Domnus Petrus Albanensis Episcopus & Cardinalis, authoritate Beatorum Apostolorum & Domni Gregorii Papæ, loca conjacentia Cluniaco Monasterio, intra terminos inferiùs adnotatos munivit, & quam viriliter restitit Lugdunensi Archiepisco, in his quæ malè innodaverat, & Matiscensem Episcopum à liminibus Ecclesiæ disjunxit.

Bibliotheca Cluniacensis 511

CHARTA PETRI ALBANENSIS Episcopi, & Cardinalis Romani de Immunitate CLVNIACI. ALIAS,
Qualiter domnus Petrus Albanensis Episcopus, & Cardinalis authoritate beatorum Apostolorum & domni Gregorij Papæ, loca coniacentia Cluniaco Monasterio, intra terminos inferius adnotatos muniuit, & quam viriliter restitit Lugdunensi Archiepiscopo, in his quæ male innodauerat, & Matiscensem Episcopum qualiter a liminibus Ecclesiæ disiunxit.

Cowdrey, Cardinal Peter of Albano's Legatine Journey, pag. 487-491

Carta Petri Albanensis Episcopi et Cardinalis Romani de Immunitate Cluniaci
Qualiter domnus Petrus Albanensis episcopus et cardinalis auctoritate beatorum apostolorum et domni Gregorii papae loca circumiacentia Cluniaco monasterio infra terminos inferius adnotatos muniuit, et quam uiriliter restitit Lugdunensi archiepiscopo in his que male innodauerat, quam prudenter absoluit, et Matiscensem episcopum qualiter a liminibus sanctae ecclesiae disiunxit.

Ego Petrus Dei gratia Albanensis Episcopus, & Cardinalis Romanæ Ecclesiæ. Quod in his partibus Burgundiæ, præceptis & informatione Domni mei VII. Gregorii Papæ, anno intronizationis ejus VII. egi, ad posteritatis memoriam scripto & annotatione transmittendum ratum duximus. Hugo Cluniacensis Abbas, propter infestationes quæ inferebantur ab Episcopis Lugdunensi & Matiscensi, Gebuino videlicet & Landrico, suo principali loco & cellis, & adjacentiis, misit Domnum Hugonem Priorem ipsius Cluniaci ad limina Beatorum Petri & Pauli, & ad viscera paternæ pietatis Domni mei supradicti beatissimi Gregorii Papæ, qui tandem post multiplicem diversorum verborum trutinationem, tanti loci calamitati & inquietudini compassus, me tantillum ad illas dirimendas ac determinandas delegavit. Quique veniens post multos labores, & sudores in jam dictum locum in die Purificationis beatæ Mariæ, tam in Capella ejusdem gloriosæ Virginis, quàm in Monasterio, sermone perorato, authoritatem Pontificum Romanorum per privilegia, huic loco attributam publicè corroborans, manifestavi: Capellas & Capellanos, quos contra eadem Romana privilegia Matiscensis Episcopus excommunicaverat, absolvi: & si deinceps aliqua præsumptione excommunicaverit (cum facere nullo modo possit) ne quisquam id observet, vel inde curet, omnes astantes commonefeci. Insuper ut nulla persona cujusque dignitatis vel potestatis, rapinas, prædas, sive aliquas infestationes loco isti, habitatoribus atque confugientibus infra terminos subnotatos inferre præsumat, Apostolica mihi authoritate concessa tali modo statui & determinavi.
Ego Petrus Dei gratia Albanensis Episcopus, & Legatus Apostolicæ sedis, interdico ex parte omnipotentis Dei, & B. Petri Apostolorum Principis, necnon etiam ex parte Domni mei Gregorii Papæ, ut nullus omnino homo cujuslibet potentiæ vel dignitatis huic Cluniacensi loco infra terminos inferiùs adnotatos, homicidia, Prædas, sive rapinas, vel aliquas invasiones facere præsumat. Hi sunt autem termini: à rivo de Salnai, & ab Ecclesia Rufiacensis villæ, & cruce de Lornaut: à termino quoque Molini de Tornesac, per villam quæ dicitur Varenna: à termino etiam, qui dirigitur per.Ö ad rivum de Salnat. Si quis autem hujus nostri Interdicti, seu interminationis, inventus fuerit violator sive infractor, ab hodierna die & deinceps noverit se vinculo anathematis innodandum, quousque digna satisfactione pœniteat. Ammoneo etiam omnes milites, qui in his proximis nobis castellis habitant, videlicet Branciduno, Berziaco, Buxeria, Seduno, Sergiaco, Vxella, & Oscella, ut ruricolis nostris seu rusticis, qui in circumjacentibus huic loco habitant villis, nullam læsionem vel torturam inferre præsumant: malas quoque consuetudines, quas hactenus ab eis requisierunt, sive de conducto sive de substantia eorum, ulteriùs ab eis non repetant, neque inde eos aliquo modo vel apprehendere aut lædere præsumant. Sed & his qui necdum [ 210/2 ] has malas consuetudines requisierunt, ne imposterum eas requirant, interdicimus ex parte Dei & contradicimus, præcipuè vero milites, qui in hac Cluniacensi villa habitant, hoc cavere monemus, ne hujus mali concitatores fiant: quia, quantò viciniùs commanent, tantò eos oportet à servorum Dei injuriis abstinere. Quod si quispiam hujus præcepti tenorem infregerit, supradictæ excommunicationis ultione feriatur, donec digna satisfactione pœniteat. Hoc peracto, colloquium cum Episcopis, propter quorum molestationem missus fueram, anno sequenti apud S. Bernardum, habendum statui, in quo tantæ discordiæ malum, secundum informationem, quam à Domno meo Gregorio Papa acceperam, determinare valerem adjutorio omnipotentis Dei. Tandem post festum Beatæ Agathæ VIII. id. Februar. Illucescente Franc. V. anno ab Incarnat. Domini M.LXXVIII. Indict. II. ad supradictum locum venientes, præsentibus Domno Warmundo Viennensi Archiespiscopo, & Domno Hugone Cluniacensi Abbate, & Domno Aganone Eduensi Episcopo, & aliquibus Abbatibus, cum aliquibus prudentibus viris plurimis, convenimus Domnum Landricum Matiscensem Episcopum, si vellet acquiescere & subdi præceptis Apostolicis, ac nostræ parvitati, qui vice Apostolica fungebamur. Qui cum libenter se velle acquiescere respondisset, Domnus Archiepiscopus Viennensis querimoniam tam suam quam Cluniacensis Monasterij his verbis fecit. Dudum, Domne Cardinalis & Legate Apostolicæ sedis, rediens Roma, præcepto Domni Gregorii Papæ, veni Cluniacum, nonnulla ex parte ipsius, Domno Abbati intimaturus. Tum quia tempus opportunum instabat faciendis sacris ordinibus jussus, & rogatus à Domno Abbate & fratribus, aliquos fratrum secundum authoritatem privilegiorum Pontificum Romanorum ab olim ipsi loco datam ordinavi. His peractis, dum redirem, Matiscenses Canonici, insidiis mihi paratis, derepentè fulti armata manu & pedestri super me ac nostra irruerunt, baculum pastoralem cum propria tunica & sagmario tulerunt, servientes nobis cædentes valde dehonestaverunt, lanceam gutturi proprio admoventes, ne vivat violator & additerator sponsæ S. Vicentii, clamabant, & cum magno dedecore ad Cluniacum, vellem nollem, reversus sum. Inde à Domno Matiscensi, qui tunc aberat, justitiam per litteras quæsivi, sed hucusque minimé impetravi, quæ à vobis, qui estis Apostolicæ sedis Legatus, mihi & Domnis Cluniacensibus, supplico, fiat.
Post hæc lecto beatissimi Papæ Gregorii VII. privilegio, eundem Matiscensem anathematis jaculo perfossum comperimus, quoniam contra Romanorum decreta Pontificum, & præcipuè Domni Gregorii, fecisse didicimus. Tunc eundem interrogavimus, utrum priusquam Capellas & Capellanos Cluniacenses excommunicasset, hoc in privilegio sibi interdictum fuisse cognovisset. Ille vero cum se privilegium minimè legisse fateretur, Domnus Abbas Cluniacensis respondit. Nonne ego dixi vobis, vos privilegiorum authoritati obviare, si vel Capellas vel Capellanos nostri Monasterij interdiceretis#? Tandem cum nonnulla negaret, & plurima negare nequiret, dixi ei ut aut culpam suam inde faceret, aut cum digna satisfactione se purgaret. Qui super hoc diu multumque conventus, cum neutrum facere vellet, obstinatione sua exigente, à Pontificali & Sacerdotali officio usque ante præsentiam Domni nostri Gregorii Papæ, cujus authoritatem spernebat eum suspendimus. Tunc supradicti Matiscenses Canonici, audita sui Pontificis suspensione ultra modum efferati, addentes pejora Prioribus, convitia multa in nos intorserunt cum minis. Posteà dehonestatores Domni Archiepiscopi clericos & laïcos ab introitu omnium Ecclesiarum, & à corpore & et sanguine Domini Jesu Christi, donec pœniteant, [ 211/1 ] & condignè satisfaciant, separavimus; & quoscumque injustè Episcopus excommunicaverat, secundum datam formam nobis, absolvimus.
Ad ultimum, Lugdunensem allocuti sumus, ut sicut sapiens obediret præceptis Apostolicis, & authoritati qua nos informaverat Domnus noster Gregorius Papa. Qui cum sæpè invitatus & ammonitus, nequaquam vellet obedire, ejus faciente inobebientia, subnotatam, secundùm quod nobis erat præceptum, protulimus promulgationem: Quoniam frater noster Geboinus Lugdunensis Archiepiscopus, nec fraternæ charitatis consilio, nec æquitatis rationi, nec Apostolicis Domni nostrï beatissimi Papæ Gregorii, cujus vice indigni fungimur, decretis & præceptis vult acquiescere & obedire, ut Ecclesias Cluniacensis cœnobii, quas injustè excommunicasse videtur, secundùm tenorem impositæ nobis legationis velit absolvere, illas videlicet, quas ante cognitum prædicti Domni nostri Gregorii Papæ decretum, sive per Apostolicorum concessionem privilegiorum, sive aliter acquisisse, & tenuisse probatur. Ideo nos necessitate coacti, authoritate beatorum Petri & Pauli, sicut nobis injunctum est, supradictas Ecclesias absolvimus. Si verò idem Archiepiscopus ira commotus easdem Ecclesias, sive Capellanos eorum injustè interdicere præsumpserit, talem interdictionem & excommunicationem irritam esse decernimus. Poliacum autem, quia sine canonico judicio, violenter ejectis Monachis, à Gluniacensi Monasterio per injustam expoliationem, ablatum & abstractum est, Apostolicæ æquitatis concessione Cluniacensi Cœnobio reddimus, & ut liberè possideat omnino præcipimus. Sanctimonialibus quæ prædictum Poliacum invaserunt ex parte Beatorum Apostolorum Petri & Pauli præcipimus, ut usque ad primam Dominicam proximæ quadragesimæ eundem locum dimittant, eumque Monachis, quos ejecerunt, ex integro restituant. Quod si facere noluerint, ab introitu Ecclesiæ, corporis Dominici & sanguinis, post prædictum terminum eas omnino separamus; & ne in eadem Poliaci Ecclesia, quandiu ipsæ sanctimoniales ibidem remanere præsumpserint, divinum officium celebretur, Apostolica interdictione prohibemus. Si quis autem clericorum aut laïcorum prædictas sanctimoniales contra indictum nostrum, ad obtinendum eundem locum, aliquo malo ingenio vel violentia adjuvare ac defendere ausus fuerit, sciat se ab omnium Ecclesiarum introitu, & à communione corporis & sanguinis Domini esse separatum, donec resipiscat.
Ego Petrvs Dei gratia Albanensis Episcopus, & Cardinalis Romanæ Ecclesiæ. Quod in his partibus Burgundiæ, præceptis & informatione domni mei VII. Gregorii Papæ, anno intronizationis eius VII. egi, ad posteritatis memoriam scripto & annotatione transmittēdum ratum duximus. Hvgo Cluniacensis Abbas, propter infestationes quæ inferebantur ab Episcopis Lugdunensi & Matiscensi, Gebuino videlicet & Landrico, suo principali loco & Cellis, & adiacētiis, misit domnum Hugonem Priorem ipsius Clvniaci [ 512 ] ad limina beatorum Petri & Pauli, & ad viscera paternæ pietatis domni mei supradicti beatissimi Gregorij Papæ, qui tandem post multiplicem diuersorum verborum trutinationem, tanti loci calamitati & inquietudini compassus, me tantillum ad illas dirimendas ac determinandas delegauit. Quique veniens post multos labores & sudores in iam dictum locum in die Purificationis B. Mariæ, tam in Capella eiusdem gloriosæ Virginis, quam in Monasterio sermone perorato, auctoritatem Pontificum Romanorū per priuilegia huic loco attributā publice corroborans, manifestaui: Capellas & Capellanos, quos contra eadem Romana priuilegia Matiscensis Episcopus excōmunicauerat, absolui: & si deinceps aliqua præsumptione excōmunicauerit, cum facere nullomodo possit, ne quisquā id obseruet, vel inde curet, omnes astantes commonefeci. Insuper vt nulla persona, eiusq. dignitatis vel potestatis, rapinas, prædas, siue aliquas infestationes loco isti, habitatoribus, atque confugientibus infra terminos subnotatos inferre præsumat, Apostolica mihi auctoritate concessa tali modo statui & determinaui.
Ego Petrvs Dei gratia Albanensis Episcopus, & Legatus Apostolicæ Sedis, interdico ex parte omnipotentis Dei, & B. Petri Apostolorū Principis necnō etiam ex parte domni mei Gregorii Papæ, vt nullus omnino homo cuiuslibet potētiæ vel dignitatis huic Cluniacēsi loco infra terminos inferius adnotatos, homicidia, prædas, siue rapinas, vel aliquas inuasiones facere præsumat. Hi sunt autem termini: A riuo de Salna, & ab Ecclesia Rufiacensis villæ, & cruce de Lornant: a termino quoq. molini de Tornesac, per villam quæ dicitur Varenna: a termino etiam, qui dirigitur per........ ad riuum de Salnat. Si quis autem huius nostri interdicti, seu interminationis, inuētus fuerit violator siue infractor, ab hodierna die & deinceps nouerit se vinculo anathematis innodādum, quousq. digna satisfactione púniteat. Ammoneo etiam omnes milites, qui in his proximis nobis castellis habitāt, videlicet Branciduno, Berziaco, Buxeria, Seduno, Setgiaco, & Oscella, vt ruricolis nostris seu rusticis, qui in circumiacentibus huic loco habitant villis, nullam læsionem vel torturam inferre præsumant. Malas quoque consuetudines, quas hactenus ab eis requisierunt, siue de conducto, siue de substantia eorū, vlterius ab eis non repetant, neq. inde eos aliquo modo vel apprehendere aut lædere præsumant. Sed & his qui necdū has malas cōsuetudines requisierunt, ne imposterum eas requirant, interdicimus ex parte Dei, & contradicimus, præcipue vero milites, qui in hac Cluniacēsi villa habitāt, hoc cauere monemus, ne huius mali cōcitatores fiant: quia quanto vicinius cōmanent, tāto eos oportet a seruorū Dei iniuriis abstinere. Quod si quispiā huius præcepti tenorē infregerit, supradictæ excommunicationis vltione feriatur, donec digna satisfactione púniteat.
Hoc peracto, colloquium cum Episcopis, propter quorum molestationē missus fueram, anno sequenti apud S. Bernardū habendū statui, in quo tantæ discordiæ malum, secundum informationem quam a domno meo Gregorio Papa acceperam, determinare valerem adiutorio omnipotentis Dei. Tandem post festum beatæ Agathæ VIII. Id Februar. Illucescente Franc. V. anno ab Incarnatione Domini MLXXVIII. [ 513 ] Indict. II. ad supradictum locum venientes, præsentibus domno Warmundo Viennensi Archiepiscopo, & domno HVGONE Cluniacensi Abbate, & domno Aganone Eduensi Episcopo, & aliquibus Abbatibus, cum aliquibus prudentibus viris, plurimis conuenimus domnum Landricum Matiscensem Episcopum, si vellet acquiescere & subdi præceptis Apostolicis, ac nostræ paruitati, qui vice Apostolica fungebamur. Qui cum libenter se velle acquiescere respondisset, domnus Archiepiscopus Viennēsis querimoniam tam suam, quam Cluniacensis Monasterij his verbis fecit. Dudum, domne Cardinalis & Legate Apostolicæ sedis, rediens Roma, præcepto domni Gregorii Papæ veni Clvniacvm, nonnulla ex parte ipsius domno Abbati intimaturus. Tum quia tempus opportunum instabat faciendis sacris Ordinibus, iussus & rogatus a domno Abbate & fratribus, aliquos fratrum secundum authoritatem priuilegiorum Pontificum Romanorum ab olim ipsi loco datam ordinaui. His peractis, dum redirem, Matiscenses Canonici, insidiis mihi paratis, derepente fulti armata manu & pedestri super me ac nostra irruerunt, baculum pastoralem cum propria lunica & sagmario tulerunt, seruientes nobis cædentes valde dehonestauerunt, lanceam gutturi proprio admouentes, Ne viuat violator & adulterator sponsæ S. Vincentij, clamabant, & cum magno dedecore ad Cluniacum vellem nollem reuersus sum. Inde a domno Matiscensi, qui tunc aberat, iustitiam per litteras quæsiui, sed huc vsque minime impetraui, quæ a vobis, qui estis Apostolicæ sedis Legatus, mihi, & domnis Cluniacensibus supplico fiat.
Post hæc lecto beatissimi Papæ Gregorii VII. priuilegio, eundem Matiscensem anathematis iaculo perfossum comperimus, quoniam contra Romanorum decreta Pontificum, & præcipue domni Gregorij, fecisse didicimus. Tunc eundem interrogauimus, vtrum priusquam Capellas & Capellanos Cluniacenses excōmunicasset, hoc in priuilegio sibi interdictum fuisse cognouisset. Ille vero cum se priuilegium minime legisse fateretur, domnus Abbas Cluniacensis respondit. Nonne ego dixi vobis, vos priuilegiorū auctoritati obuiare, si vel Capellas vel Capellanos nostri Monasterij interdiceretis? Tandem cum nōnulla negaret, & plurima negare nequiret, dixi ei vt aut culpam suam inde faceret, aut cū digna satisfactione se purgaret. Qui super hoc diu multumque conuentus, cum neutrū facere vellet, obstinentia sua exigente, a Pontificali & Sacerdotali officio vsq. ante pręsentiam domni nostri Gregorij Papæ, cuius auctoritatem spernebat, eum suspēdimus. Tunc supradicti Matiscenses Canonici, audita sui Pontificis suspensione vltra modum efferati, addentes peiora prioribus, conuitia multa in nos intorserunt cum minis. Postea dehonestatores domni Archiepiscopi clericos & laicos ab introitu omnium Ecclesiarū, & a corpore & sanguine Domini Iesu Christi, donec púniteant, & condigne satisfaciant, separauimus, & quoscumque iniuste Episcopus excommunicauerat, secundum datam formam nobis absoluimus.
Ad vltimum Lugdunensem allocuti sumus, vt sicut sapiens obediret præceptis Apostolicis, & auctoritati qua nos informauerat domnus noster Gregorius Papa. Qui cū sæpe inuitatus & ammonitus, nequaquā vellet obedire, eius faciente inobedientia, subnotatam, secūdum quod nobis erat præceptum, protulimus promulgationem. Quoniam [ 514 ] frater noster Geboinus Lugdunensis Archiepiscopus, nec fraternę caritatis cōsilio, nec ęquitatis rationi, nec Apostolicis domni mei beatissimi Papæ Gregorij, cuius vice indigni fungimur, decretis & præceptis vult acquiescere & obedire, vt Ecclesias Cluniacensis Cúnobij, quas iniuste excommunicasse videtur, secundum tenorem impositæ nobis legationis velit absoluere, illas videlicet, quas ante cognitum prædicti domni nostri Gregorij Papæ decretū, siue per Apostolicorum cōcessionem priuilegiorum, siue aliter adquisisse & tenuisse probatur. Ideo nos necessitate coacti, auctoritate beatorū Petri & Pauli, sicut nobis iniunctum est, supradictas Ecclesias absoluimus. Si vero idem Archiepiscopus ira commotus easdem Ecclesias, siue Capellanos eorum iniuste interdicere pręsumpserit, talem interdictionem & excōmunicationem irritā esse decernimus. Poliacum autē, quia sine Canonico iudicio, violenter eiectis Monachis, a Cluniacēsi Monasterio per iniustam expoliationē ablatum & abstractum est, Apostolicæ æquitatis concessione Cluniacensi Cúnobio reddimus, & vt libere possideat omnino præcipimus, Sanctimonialibus quæ prædictum Poliacum inuaserunt ex parte beatorum Apostolorum Petri & Pauli præcipimus, vt vsque ad primam Dominicam proximæ Quadragesimæ eundem locum dimittant, eumque Monachis, quos eiecerunt, ex integro restituant. Quod si facere noluerint, ab introitu Ecclesiæ, corporis Dominici & sanguinis, post prædictum terminū eas omnino separamus. Et ne in eadē Poliaci Ecclesia, quamdiu ipsæ Sanctimoniales ibidē remanere præsumpserint, diuinū officium celebretur, Apostolica interdictione prohibemus. Si quis autem clericorum aut laicorum prædictas Sanctimoniales contra indictum nostrum, ad obtinendum eundem locum, aliquo malo ingenio vel violētia adiuuare ac defendere ausus fuerit, sciat se ab omnium Ecclesiarum introitu, & a communione corporis & sanguinis Domini esse separatum, donec resipiscat.
Ego Petrus Dei gratia Albanensis episcopus et cardinalis Romane ecclesiae, quod in his partibus Burgundiae, preceptis et informatione domni mei VII Gregorii papae, anno intronizationis eius septimo egi, scripto et annotatione ad posteritatis memoriam transmittendum ratum duximus. Domnus Hugo Cluniacensis abbas, propter infestationes que inferebantur ab episcopis Lugdunensi et Matiscensi, Gebuino uidelicet et Landrico, suo principali loco et cellis et adiacentiis, misit domnum [ 488 ] Oddonem priorem ipsius Cluniaci ad limina beatorum apostolorum Petri et Pauli, et ad uiscera paternae pietatis domni mei supradicti beatissimi domni Gregorii papae; qui tandem post multiplicem diuersorum uerborum trutinationem, tanti loci calamitati et inquietudini compassus, me tantillum ad illas dirimendas ac determinandas delegauit. Quique ueniens post multos labores et sudores in iam dictum locum in die purificationis beate Mariae, tam in capella eiusdem gloriose Virginis quam in monasterio, sermone perorato, auctoritate pontificum Romanonim per priuilegia huic loco attributa publice corroborans manifestaui; capellas et capellanos quos contra Romana priuilegia Matiscensis episcopus excommunicauerat absolui; et si deinceps aliqua presumptione excommunicauerit cum facere nullomodo possit, ne quisquam obseruet uel inde curet omnes astantes commonefeci, et insuper ut nulla persona cuiusque dignitatis uel potestatis rapinas, predas, siue aliquas infestationes loco isti, habitatoribus, atque confugientibus infra terminos subnotatas inferre presumat, apostolica mihi auctoritate concessa tali modo statui et determinaui: Ego P[etrus] Dei gratia Albanensis episcopus et legatus apostolicae sedis interdico ex parte omnipotentis Dei et beati P[etri] apostolorum principis, necnon etiam ex parte domni mei Gregorii papae, ut nullus omnino homo cuiuslibet potentiae uel dignitatis huic Cluniacensi loco infra terminos inferius annotatos, homicidia, predas, siue rapinas uel aliquas inuasiones, facere presumat. Hii sunt autem termini: a riuo de Salnai, et ab aecclesia Rufiacensis uillae et cruce de Lornant, a termino quoque molini de Tornasac, per uillam quae dicitur Varenna, per terminum qui dirigitur per Ios ad riuum de Salnane. Si quis autem huius nostri interdicti seu interminationis inuentus fuerit uiolator siue infractor, ab hodierna die et deinceps nouerit se uinculo anathematis innodandum quousque digna satisfactione peniteat. Ammoneo etiam omnes milites qui in his proximis nobis castellis habitant, uidelicet Branciduno, Berziaco, Buxeria, Seduno, Setgiaco, et Oscella, ut ruricolis nostris seu rusticis qui in circumiacentibus huic loco habitant uillis nullam lesionem uel torturam inferre presumant. Malas quoque consuetudines quas actenus ab eis requisierunt, siue de conducto siue de [ 489 ] substantia eorum, ulterius ab eis non repetant neque inde eos aliquo modo apprehendere aut ledere presumant. Sed et his qui necdum has malas consuetudines requisierunt ne in posterum eas requirant interdicimus ex parte Dei et contradicimus. Precipue uero milites qui in hac Cluniacensi uilla habitant hoc cauere monemus, ne huius mali concitatores fiant; quia quanto uicinius commanent, tanto eos oportet a seruorum Dei iniuriis abstinere. Quod si quispiam huius precepti tenorem infregerit, supradicte excommunicationis ultione feriatur donee satisfactione puniatur. Hoc peracto, colloquium cum episcopis propter quorum molestationem missus fueram Ansae apud sanctum Bernardum habendum statui, in quo tante discordie malum secundum informationem quam a domno meo papa Gregorio acceperam determinare ualerem adiutorio omnipotentis Dei. Tandem post festum beatae Agathae VIII Id. Februarii, illucescente feria V, anno ab incarnatione Domini MLXXVIIII, indictione II, ad supradictum locum uenientes, presentibus domno Warmundo Viennensi archiepiscopo et domno Hugone Cluniensi abbate et domno Aganone Eduensi episcopo et aliquibus abbatibus cum prudentibus uiris plurimis, conuenimus domnum Landricum Matiscensem episcopum, si uellet acquiescere et subdi preceptis apostolicis ac nostre paruitati qui uice apostolica fungebamur. Qui cum libenter se uelle acquiescere respondisset, domnus archiepiscopus Viennensis querimoniam tam suam quam Cluniensis monasterii his uerbis fecit: 'Dudum, domne cardinalis et legate apostolice sedis, rediens Roma, precepto domni Gregorii papae ueni Cluniacum nonnulla ex parte ipsius domno abbati intimaturus. Tum quia tempus oportunum instabat faciendis sacris ordinibus, iussus et rogatus a domno abbate et fratribus, aliquos fratrum secundum auctoritatem priuilegionim pontificum Romanonim ab olim ipsi loco datam ordinaui. His peractis, dum redirem, Matiscenses canonici, insidiis mihi paratis, derepente fulti armata manu et pedestri super me ac nostra irruerunt, baculum pastoralem cum propria tunica et sagmario tulerunt, seruientes nobis cedentes ualde dehonestauerunt, lanceam gutturi proprio admouentes, "Ne uiuat uiolator et adulterator sponsae sanctae Vincentii" clamabant, et cum magno dedecore ad Cluniacum uellem nollem reuereus sum. Inde a domno Matiscensi qui tune aberat iustitiam per litteras quesiui, sed huc minime impetraui; quam a uobis [ 490 ] qui estis apostolice sedis legatus mihi et dominis Cluniensibus supplico fieri.' Post haec, lecto beatissimi papae Gregorii VII priuilegio, eundem Matiscensem anathematis iaculo perfossum comperimus, quoniam contra Romanorum decreta pontificum et precipue domni Gregorii fecisse didicimus. Tunc eundem interrogauimus utrum priusquam capellas et capellanos Cluniacenses excommunicasset hoc in priuilegio sibi interdictum fuisse cognouisset. Ille uero cum se priuilegium minime legisse fateretur, domnus abbas Cluniensis respondit: 'Nonne ego dixi uobis, uos priuilegiorum auctoritati obuiare si uel capellas uel capellanos nostri monasterii interdiceretis?' Tandem cum nonnulla negaret et plurima negare nequiret, dixi ei ut aut culpam suam inde faceret aut condigna satisfactione se purgaret. Quod super hoc diu multumque conuentus, cum neutrum facere uellet, obstinatia sua exigente a pontificali et sacerdotali officio usque ante presentiam domni nostri Gregorii papae, cuius auctoritatem spernebat, eum suspendimus. Tunc supradicti Matiscenses canonici, audita sui pontificis suspensione ultra modum efferati, addentes peiora prioribus, conuitia multa intorserunt in nos cum minis. Postea dehonestatores domni archiepiscopi clericos et laicos ab introitu omnium aecclesiarum et a corpore et a sanguine Domini Ihesu Christi, donec peniteant et condigne satisfaciant, separauimus, et queque iniuste episcopus excommunicauerat secundum datam nobis formam absoluimus. Ad ultimum domnum Lugdunensem allocuti sumus, ut sicut sapiens obediret preceptis apostolicis et formae qua nos informauerat domnus noster Gregorius papa. Qui cum sepe inuitatus et ammonitus nequaquam uellet oboedire, eius faciente inoboedientia subnotatam secundum quod nobis erat preceptum protulimus promulgationem: Quoniam frater noster Gebuinus Lugdunensis arcbiepiscopus nec fraternae karitatis consilio nec aequitatis rationi nec apostolicis domni mei beatissimi papae Gregorii, cuius uice indigni fungimur, decretis et preceptis uult acquiescere et obedire, ut ecclesias Cluniensis cenobii, quas iniuste excommunicasse uidetur, secundum tenorem imposite legationis uelit absoluere, illas uidelicet quas ante cognitum predictum domni nostri Gregorii papae decretum siue per apostolicorum concessionem priuilegiorum siue aliter adquisisse et tenuisse probatur. [ 491 ] Ideo nos, necessitate coacti, auctoritate beatorum apostolorum P[etri] et P[auli], sicut nobis iniunctum est, supradictas aecclesias absoluimus. Si uero idem archiepiscopus easdem aecclesias siue capellanos earum iniuste interdicere presumpserit, talem interdictionem et excommunicationem irritam esse decernimus. Poliacum autem, quia sine canonico iudicio, uiolenter eiectis monachis, a Cluniensi monasterio per iniustam expoliationem ablatum et abstractum est, apostolicae aequitatis concessione Cluniensi cenobio reddimus et ut libere possideat omnino precipimus. Sanctimonialibus quae predictum Poliacum inuaserunt ex parte beatorum apostolorum P[etri] et P[auli] precipimus, ut usque ad primam dominicam proxime quadragesimae eundem locum dimittant eumque monachis quos eiecerunt ex integro restituant. Quod si facere noluerint, ab introitu aecclesie corporis dominici et sanguinis post predictum terminum eas omnino separamus; et ne in eadem Poliaci aecclesia quandiu ipse sanctimoniales ibidem remanere presumpserint diuinum officium celebretur, apostolica interdictione prohibemus. Si quis autem clericorum aut laicorum predictas sanctimoniales contra interdictum nostrum ad obtinendum eundem locum aliquo malo ingenio uel uiolentia adiuuare ac defendere ausus fuerit, sciat se ab omnium aecclesiarum introitu et a communione corporis et sanguinis Domini esse separatum, donee resipiscat.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio