Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Gregor VII     ||     1075, Dec. 9     ||     Iusta sanctaeque religioni

Bullarium Cluniacense 20, 2

PRIVILEG. EIUSDEM GREGORII PAPÆ VII. per quod Monasterium Gigniacense committit regendum sancto Hugoni, & ejus successoribus Abbatibus Cluniacensibus in perpetuum.

MPL 148, 667 n. 22

XXII.
Privilegium Gregorii papae VII per quod monasterium Gigniacense committit regendum sancto Hugoni, et ejus successoribus abbatibus Cluniacensibus in perpetum.
(Anno 1075.)
[Bullarium Cluniacense, 21.]

Santifaller, Quellen und Forschungen zum Urkunden- und Kanzleiwesen Papst Gregors VII., 1, 109

Gregor übergibt dem Abt Hugo von Cluny (D. Mâcon) und dessen Nachfolgern auf Bitte der Mönche des Klosters St. Peter zu Gigny (ED. Lyon) dieses Kloster und bestimmt, dass in diesem Kloster ohne Approbation des Abtes von Cluny kein Abt gewählt und geweiht werden dürfe.

Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio Hugoni Cluniacensi Abbati, justa sanctæque Religioni profutura poscentibus aurem nos oportet benevolam commodare, quatenus et petentes remedia sperata reperiant, et Ecclesiis Monasteriisque destitutis debita non desit sollicitudo compassioque Pastoris. Proinde Gigniacensis Monasterii (quod proprium beati Petri Apostolorum Principis esse dignoscitur, Monachi nostræ miserationis sperantes auxilium. Idem Monasterium et Religionis quæ olim excellentissima ibi habebatur, nunc propter Abbatum Præpositorumque remissiorem sollicitudinem penitùs amisisse vigorem, et temporalibus etiam omninò destitutum esse subsidiis, lachrymabiliter conquesti sunt. Quibus miseriis [ 21/1 ] propellendis, ipsi quoque Monachi quæ medicina possit adhiberi suggerentes multis supplicationibus nobis institerunt, ut tuæ vigilantiæ præfatum Monasterium debeamus commendare, quò per providentiæ tuæ studium quæ aliorum somnolentia deperiit Religio reviviscat, et corporalibus item Domino auxiliante suffragiis renovetur et crescat. Igitur tibi Hugoni charissimo sanctæ Romanæ Ecclesiæ filio, reverendissimo videlicet Cluniacensis Cœnobii Abbati prædictum Gigniense Monasterium committentes, hujus nostræ præceptionis authoritate præcipimus, annuimus atque concedimus, ut ab hâc præsenti die quamdiù vixeris, illud prout Domino miserante volueris, ordinandi, regendi, corrigendi, commutandique cum omnibus suis pertinentiis liberam potestatem habeas. Postquam autem tu desideratam longi laboris mercedem à Christo recepturus Domino vocante ab hoc mundo transieris: omnesque successores tuos talem in præfatâ Gignensi, Monasterio potestatem habere volumus et hanc authoritate roboramus, scilicet ut nullus ibidem Abbas eligatur aut ordinetur, nisi vel ipse Cluniacensis Abbas affuerit eumque approbaverit, vel per Legatum suum secundùm timorem Dei assensum præbuerit. Si quis autem Regum, Imperatorum, Ducum, Comitum, seu quælibet omninò magna vel parva persona, hujus nostri præcepti sanctionem violaverit et infringere ausus fuerit, donec tibi aut tuis successoribus satisfecerit, dignamque pœnitentiam egerit, eum à sacro sancto Corpore Domini velut sacrilegum removemus, et Apostolicâ authoritate prohibemus.
Datum Lateranis quinto Idus Decembris per manus Petri, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinalis ac Bibliothecarii, anno quarto Pontificatus Domni Gregorii Papæ septimi, indict. decimâ quartâ. Benè valete.
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio HUGONI Cluniacensi abbati.
Justa sanctæque religioni profutura poscentibus aurem nos oportet benevolam commodare, quatenus et petentes remedia sperata reperiant, et ecclesiis monasteriisque destitutis debita non desit sollicitudo compassioque pastoris. [ 668A ] Proinde Gigniacensis monasterii (quod proprium beati Petri apostolorum principis esse dignoscitur), monachi nostræ miserationis sperantes auxilium, idem monasterium et religionis, quæ olim excellentissima ibi habebatur, nunc propter abbatum præpositorumque remissiorem sollicitudinem, penitus amisisse vigorem, et temporalibus etiam omnino destitutum esse subsidiis, lacrymabiliter conquesti sunt. Quibus miseriis propellendis ipsi quoque monachi quæ medicina possit adhiberi suggerentes multis supplicationibus nobis institerunt, ut tuæ vigilantiæ præfatum monasterium debeamus commendare, quo per providentiæ tuæ studium quæ aliorum somnolentia deperiit religio reviviscat, et corporalibus item, Domino auxiliante, suffragiis renovetur et crescat. [ 668B ] Igitur, tibi Hugoni charissimo sanctæ Romanæ Ecclesiæ filio, reverendissimo videlicet Cluniacensis coenobii abbati, prædictum Gigniense monasterium committentes, hujus nostræ præceptionis auctoritate præcipimus, annuimus atque concedimus ut ab hac præsenti die, quandiu vixeris, illud, prout Domino miserante volueris, ordinandi, regendi, corrigendi commutandique cum omnibus suis pertinentiis liberam potestatem habeas. Postquam autem tu desideratam longi laboris mercedem a Christo recepturus, Domino vocante, ab hoc mundo transieris, omnesque successores tuos talem in præfato Gigniensi monasterio potestatem habere volumus et hanc auctoritate roboramus, scilicet ut nullus ibidem abbas eligatur aut ordinetur, nisi vel ipse Cluniacensis abbas adfuerit eumque approbaverit, vel per legatum suum secundum timorem Dei assensum præbuerit. [ 668C ] Si quis autem regum, imperatorum, ducum, comitum, seu quælibet omnino magna vel parva persona, hujus nostri præcepti sanctionem violaverit et infringere ausus fuerit, donec tibi aut tuis successoribus satisfecerit dignamque poenitentiam egerit, eum a sacrosancto corpore Domini, velut sacrilegum, removemus, et apostolica auctoritate prohibemus.
Datum Lateranis, quinto Idus Decembris, per manus Petri, sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyteri, cardinalis ac bibliothecarii, anno quarto pontificatus domni Gregorii papæ septimi, indict. decima quarta.
Bene valete.
GREGORIUS episcopus, seruus seruorum Dei. Karissimo filio Hugoni Cluniacensi abbati. Iusta sancteque religioni profutura poscentibus aurem nos oportet beneuolam commodare, quatenus et petentes remedia sperata reperiant, et aecclesiis monasteriisque destitutis debita non desit sollicitudo compassioque pastoris. Proinde Gignensis monasterii, quod proprium beati Petri apostolorum principis esse dignoscitur, monachi nostrae miserationis sperantes auxilium, idem monasterium et religionis, quę olim excellentissima ibi habebatur, nunc propter abbatum praepositorumque remissiorem sollicitudinem, penitus amisisse uigorem, et temporalibus etiam omnino destitutum esse subsidiis lacrimabiliter conquesti sunt; quibus miseriis propellendis ipsi quoque monachi, quę medicina possit [ 104 ] adhiberi suggerentes multis supplicationibus nobis institerunt, ut tuę uigilantię prefatum monasterium debeamus commendare, quo per prouidentiae tuae studium quę aliorum somnolentia deperiit religio reuiuiscat et corporalibus item Deo auxiliante suffragiis renouetur et crescat. Igitur, tibi Hugoni karissimo sanctae Romanę aecclesiae filio reuerentissimo uidelicet Cluniacensis cenobii abbati, predictum Gignense monasterium committentes huius nostrae preceptionis auctoritate precipimus, annuimus atque concedimus, ut ab hac presenti die, quamdiu uixeris, illud, prout Deo inspirante uolueris, ordinandi regendi corrigendi commutandique cum omnibus suis pertinentiis liberam potestatem habeas. Postquam autem tu desideratam longi laboris mercedem a Christo recepturus Deo uocante ab hoc mundo transieris, omnes successores tuos talem in prefato Gignensi cenobio potestatem habere uolumus et hac auctoritate roboramus, scilicet ut nullus ibidem abbas eligatur aut ordinetur, nisi uel ipse Cluniacensis abbas affuerit eumque approbauerit, uel per legatum suum secundum timorem Dei assensum prebuerit. Si quis autem regum imperatorum ducum comitum seu quelibet omnino magna uel parua persona huius nostri precepti sanctionem uiolauerit et infringere ausus fuerit, donec tibi aut tuis successoribus satisfecerit dignamque poenitentiam egerit, eum a sacrosancto corpore Domini uelut sacrilegum remouemus et apostolica auctoritate prohibemus. Datum Lateranis, V idus decembris, per manus Petri sancte Romanę ecclesiae presbiteri cardinalis ac biblithecarii, anno quarto pontificatus domni Gregorii papae VII. indict. XIII. quarta.
                [R.]                 [BV.]
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio