Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Petrus Damiani, legatus     ||     1063, [Aug. 16, 17]     ||     Temporibus domni Alexandri pape

Bullarium Cluniacense 209, 1

SYNODALIS DIFFINITIO
inter Domnum Hugonem Abbatem Cluniacensem & Domnum Drogonem Episcopum Matisconensem. Facta per Petrum Damiani Cardinalem Legatum in Concilio Cabilone celebrato.

Bibliotheca Cluniacensis 509

SYNODALIS DIFFINITIO INTER
domnum Hugonem, abbatem Cluniacensem, & domnum Drogonem, episcopum Matisconensem, super jurisdictione abbatiae.

IN NOMINE sanctæ & individuæ Trinitatis. Temporibus Domni Alexandri Papæ universalis & summi Pontificis, necnon regnante Henrici Imperatoris filio Henrico, Rege vero Francorum Philippo, ann. ab Incar. Dom. M.LXIII. novum quid Cluniacensi Monasterio contigit, quod ad posteritatis memoriam schedulæ duximus annotare. Drogo scilicet Reverentissimus Ecclesiæ Matiscensis Episcopus, domesticorum suorum, & præcipuè Clericorum suorum suasione pellectus, & ut ita fatear, eis jugiter insufflantibus igne diri fomitis inflammatus, super idem Monasterium tentabat jus potestatis arripere, locumque sibi dominationis quantulum cumque contra sedis Apostolicæ privilegia, vendicare. Vallatus planè cuneis militum, stipatus agminibus armatorum velut prædicandi gratiâ, vel etiam judicii Synodalis obtentu, ad B. Maioli Confessoris Christi basilicam usque pervenit, sed resistentium sibimet infractus obstaculo intrare non potuit. Hoc itaque tentabat, ut jugum Monasterio novæ usurpationis induceret; sicque postmodum ex occasione quodammodo superductæ litigaret consuetudinis. Tunc Hugo venerabilis Abbas ejusdem cœnobij, nimirùm non modo Religiosus, sed & cautus & prudens ut revera possessor ingenuus, jugum hoc degeneris servitutis exhorruit, & tanquam lepræ malæ consuetudinis noviterobrepenti, medicamento contradictionis occurrit, caputque quod moliebatur ingredi, vivacioris ingenii pede contrivit. Romanam itaque Synodum impiger adiit, querelam suam coram sancto Concilio fidelis relator exposuit, novo periculo sancti loci ruinam proculdubio minitanti, ut obviaret, oravit. Cumque sinistrum nuntium, eorum maximè, qui saniùs sapiebant corda percelleret, & tantæ Religionis tamquam celebris famæ locum ne quantumlibet à libertatis suæ statu corrueret, piæ compassionis studio formidarent: inter cæteros Petrus Damianus Ostiensis Episcopus se protinus obtulit, seseque ad subveniendum Monasterio, per tam longi, tam asperi, tam duri itineris pericula destinavit. Enimvero apud Cabilonensem civitatem, ex authoritate Apostolicæ sedis Synodum congregavit: nonnulla quæ perperam videbantur esse consumpta, canonicæ sanctionis vigore correxit; quæque potuit, juxta Ecclesiasticæ disciplinæ regulam servanda constituit, causamque Cluniacensis Monasterii, pro qua præsertim componenda devenerat, divina auxiliante clementia, optimo judicialis calculi fine conclusit. Nam in conspectu totius sancti Concilii lectum est monimentum, quod Comes ille Willelmus primus loci fundator & oblator instituit, ubi videlicet, præter Romanum Pontificem, nullum jus, nullum dominium cuicumque mortalium, vel cuilibet prorsus Ecclesiæ dereliquit. Lecta quoque nihilominus sunt sedis Apostolicæ privilegia, de tuitione, munitionne, ac præfati Monasterij perpetua libertate, per succedentium sibimet Romanorum Pontificum vicissitudines instituta. Inquisiti sunt omnes Episcopi, si privilegia quæ audierant rata decernerent, omnes uno ore concorditer laudaverunt, atque ut perpetuò servanda atque illibata permaneant, communi judicio decreverunt. Et tanquam non hoc judicium sub præconii communis acclamatione sufficeret, viritim unusquisque consulitur, ipse quoque Matiscensis inquiritur, qui nimirum non minus quàm cæteri omnes Episcopi, rata privilegia, & inviolabili ac perpetuo jure servanda liberè cunctis audientibus profitetur. Et quia in eisdem privilegiis, hoc inter cætera, sub anathematis intentatione cautum est, ne cuilibet Episcoporum liceat, in præfati cœnobij Monachos excommunicationis promulgare sententiam, Episcopus autem non absolutè, (sic se funditùs excusabat) excommunicationis jaculum intulit, sed ita (ut perhibebat) ita commotus ait: si qui sunt mei juris in illo Monasterio, quos mihi liceat excommunicare, illos excommunico. Cum igitur in hac excommunicatione prædictum Episcopum, licèt ignorantem, contra privilegia Romanæ Ecclesiæ quomodolibet egisse convinceret, ille autem privilegiorum tenorem ac seriem se legisse, vel agnovisse, constantissimè propulsaret; tandem sancto decernente Concilio, ad hunc decisionis finem causa perducta est, ut præfatus Episcopus propria manu super sanctis Evangeliis superposita juraret, sicque sedis Apostolicæ Legato, sanctoque Concilio satisfaceret. IN nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Temporibus Domni Alexandri Papæ vniversalis & summi Pontificis, necnon regnante Henrici Imperatoris filio Henrico, Rege vero Francorû Philippo, ann. ab Incar. Dom. MLXIII. novû quid Cluniacensi Monasterio contigit, quod ad posteritatis memoriam scedulę duximus annotare. Drogo scilicet Reverentissimus Ecclesię Matiscensis Episcopus, domesticorum suorum, & præcipuè Clericorum suorum suasione pellectus, & vt ita fatear, eis jugiter insufflantibus igne diri fomitis inflammatus, super idem Monasterium tentabat jus potestatis arripere, locumque sibi dominationis quantulumcumq. contra sedis Apostolicæ privilegia, vendicare. Vallatus planè cuneis militum, stipatus agminibus armatorum velut prædicandi gratiâ, vel etiam iudicij Synodalis obtenu, ad B. Maioli Confessoris Christi basilicam vsq. peruenit, sed resistentium sibimet infractus obstaculo intrare non potuit. Hoc itaq. tentabat, vt jugum Monasterio novæ usurpationis induceret; sicq. postmodû ex occasione quodammodo superductæ litigaret consuetudinis. Tunc Hugo venerabilis Abbas ejusdem cœnobij, nimirùm non modo Religiosus, sed & cautus & prudês vt reuera possessor ingenuus, jugum hoc degeneris servitutis exhorruit, & tanquâ lepræ malæ consuetudinis noviterobrepenti, medicamento contradictionis occurrit, caputq. quod moliebatur ingredi, viuacioris ingenij pede contrivit. Romanam itaque Synodum impiger adiit, querelam suam coram sancto Concilio fidelis relator exposuit, novo periculo sancti loci ruinam proculdubio minitanti, vt obviaret, oravit. Cumque sinistrum nuntium, eorum maximè, qui faniùs sapiebant, corda percelleret, & tantæ Religionis tamquam celebris famæ locum ne quantumlibet à libertatis suæ statu corrueret, piæ compassionis studio formidarent: inter cæteros Petrus Damianus Ostiensis Episcopus se protinus obtulit, seseq. ad subveniendum Monasterio, per tam longi, tam [ 510 ] asperi, tam duri itineris pericula destinavit. Enimvero apud Cabilonensem civitatem, ex authoritate Apostolicæ sedis Synodum congregavit: nonnulla quæ perperam videbantur esse consumpta, canonicæ sanctionis vigore correxit; quæque potuit, juxta Ecclesiasticæ disciplinæ regulam servanda constituit, causamque Cluniacensis Monasterii, pro qua præsertim componenda devenerat, divina auxiliante clementia, optimo judicialis calculi fine conclusit. Nam in conspectu totius sancti Concilij lectum est monimentum, quod Comes ille Willelmus primus loci fundator & oblator instituit, ubi videlicet, præter Romanum Pontificem, nullum jus, nullum dominium cuicumque mortalium, vel cuilibet prorsus Ecclesiæ dereliquit. Lecta quoque nihilomnius sunt sedis Apostolicæ priuilegia, de tuitione, munitionne, ac præfati Monasterij perpetua libertate, per succedentium sibimer Romanorum Pontificum vicissitudines instituta. Inquisiti sunt omnes Episcopi, si privilegia quæ audierant rata decernerent, omnes uno ore concorditer laudaverunt, atque vt perpetuo servanda atque illibata permaneant, communi judicio decreverunt. Et tanquâ non hoc judicium sub præconij communis acclamatione sufficeret, viritim unusquisque consulitur, ipse Matiscensis inquiritur, qui nimirum non minus quàm cæteri omnes Episcopi, rata privilegia, & inviolabili ac perpetuo jure servanda liberè cunctis audientibus profitetur. Et quia in eisdem privilegiis, hoc inter cætera, sub anathematis intentatione cautum est, nec cuilibet Episcoporum liceat, in præfati cœnobij Monachos excommunicationis promulgare sententiam, Episcopus autem non absolutè, (sic se funditùs excusabat) excommunicationis jaculum intulit, sed ita (ut perhibebat) ira commotus ait: si qui sunt mei juris in illo Monasterio, quos mihi liceat excommunicare, illos excommunico. Cum igitur in hac excommunicatione prædictum Episcopum,licèt ignorantem, contra privilegia Romanæ Ecclesiæ quomodolibet egisse convinceret, ille autem privilegiorum tenorem ac seriem se legisse, vel agnovisse, constantissimè propulsaret; tandem sancto decernente Concilio, ad hunc decisionis finem causa perducta est, vt præfatus Episcopus propria manu super sanctis Evangeliis superposita juraret, sicque sedis Apostolicæ Legato, sanctoque Concilio satisfaceret.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio