Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Stephan IX     ||     1058, Mar. 6     ||     Ad hoc Deo auctore

Bullarium Cluniacense 15, 1

PRIVILEGIUM STEPHANI PAPÆ IX.
per quod confirmat omnia Monasteria, bona, jura, & privilegia Monasterio Cluniacensi anteà concessa.

MPL 143, 879

VIII.
Privilegium Stephani X papæ per quod confirmat omnia monasteria, bona, jura et privilegia monasterio Cluniacensi antea concessa.
(Anno 1058.)
[Bullar. Cluniac., 15.]

STEPHANUS Episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo filio Hugoni Abbati venerabilis Monasterii, quod à valle Cluniacâ agnominatur Cluniacum, in honore beatorum Apostolorum Petri & Pauli consecratum, in Comitatu Matisconensi situm, & per te cunctis successoribus tuis Abbatibus inibi regulariter promovendis in perpetuum. Ad hoc Deo auctore in speculâ sanctæ & universalis Ecclesiæ eminentiores conspeculatoribus nostris consistimus, ut saluti & quieti universorum sollicitiùs invigilemus. Quod utique ex speciali Apostolicæ Sedis privilegio adepti, si omnibus infatigabiliter prospicere debemus, multò magis illis, quos sub Apostolicâ disciplinâ arctiorem viam mandatorum Dei adinstar primitivæ Ecclesiæ percurrere novimus, quibus non solum omnia communia, sed etiam unum cor est & anima una. In quorum forte non inferius censetur Cluniacense Cœnobium, quod ab ipso suæ fundationis primordio hactenùs evibrat longè latéque sanctæ conversationis jubar clarissimum: adeo ut faciendo & docendo extiterit & existat Gallicanis, Germanicis, Italicis, & planè cunctis Latinæ linguæ Monasteriis forma sanctitatis atque speculum. Tam laudabili ergo Monasticæ Philosophiæ gymnasio, tamque ordinatæ aciei castrorum cœlestium, ut dignum est, totis præcordiis devoti secundùm postulationis tuæ tenorem, charissime fili & Abba Hugo, auctoritate sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, quorum patrocinio præfatum Cluniacense Cœnobium innititur per hujus nostræ decretalis paginæ inviolabile robur, statuentes confirmamus tibi Cluniacense Cœnobium, & per te cunctis tuis, sicut dictum est, successoribus in perpetuum. Cuncta loca & Monasteria ipsi Cluniacensi Monasterio jure pertinentia, quæ etiam à quibuscumque fidelibus Christi Regibus, Episcopis, Ducibus, seu Principibus eidem loco sunt concessa, vel ab antecessoribus tuis Abbatibus adquisita, Bernone videlicet, Odone, Eymardo, & beatæ recordationis Majolo, & sancto Odilone, tam in rebus mobilibus, quàm etiam in immobilibus seseque moventibus. Ut absque ullius contradictione securè & pacificè quietus debeas ea possidere. Ex quibus hîc nominatim ista descripsimus. Inprimis ipsum Cluniacense Cœnobium à potentissimo quondam Duce Willelmo in pago Matisconensi fundatum, cum omnibus rebus in circuitu ipsius & in aliis regionibus positis ad ipsum iure pertinentibus. In Comitatu videlicet Matisconensi Cellam in honore sancti Martini. Ecclesiam quoque juxta positam in honore sancti Joannis. Villas etiam Cavinias cum Ecclesiâ. Solestriacum villam cum Ecclesiâ. Escutiolas cum Ecclesiâ. Galliniacum cum Ecclesiâ. Rufiacum cum Ecclesiâ. Masilias cum Ecclesiâ. Clairmanum. Barjeserenam villam. Curtilias villam. Petronniacum. Arpajacum. Darboniacum. Besurniacum. Ecclesiam sanctæ Columbæ. Vitreriam Burguliensem villam. Ecclesiam sancti Laurentii. Castrum Lurdonum, Blanuscum. Villam nomine Cottam. Monasterium etiam quod vocatur Carus locus cum omnibus ad se pertinentibus. Cellam Regniacum cum omnibus sibi pertinentibus. Ecclesiam sancti Victoris cum omnibus sibi pertinentibus. Cellam quoque S. Victoris cum omnibus suis pertinentiis; Ecclesias etiam & Terras quæ juxta illam sunt, pro quibus data est quondam Ecclesia sancti Gengulphi. Eguirandam quoque Curtem cum Ecclesiâ sancti Andreæ Apostoli, & cum aliis Ecclesiis & omnibus suis appendiciis. Omnes quoque Ecclesias & Terras, seu quidquid præfatus locus habet in jam dicto Comitatu. In Comitatu verò Cabilonensi Cellam de Bellomonte in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ dicatam cum omnibus sibi pertinentibus. Ecclesiam quoque de Campiloco cum omnibus suis appendiciis. Curtem etiam vocabulo Juliacum cum Ecclesiis & Terris eidem loco quondam ab Episcopo Manasse collatis. Et omnes Ecclesias & Terras ac quæcumque supra dictus locus comprobatur habere in jam dicto Comitatu. Ecclesiam sancti Gengulfi cum suis pertinentiis. Cellam sanctorum Martyrum Cosmæ & Damiani, & Monasterium sancti Marcelli cum omnibus suis pertinentiis. In Episcopatu verò Augustodunensi Monasterium in aureâ valle, quod Paredus dicitur in honore sancti Joannis Baptistæ consecratum. Cellam etiam Oiadellis cum omnibus suis appendiciis: Illas etiam Ecclesias & terras, quas Theotardus Clericus contulit jamdicto Cluniacensi Cœnobio. Confirmamus etiam & corroboramus nostra Apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit Domnus Galterius Augustodunensis Ecclesiæ Episcopus de Monasterio, quod dicitur Magabrense, ad suam Ecclesiam pertinente, cum omnibus ad ipsum pertinentibus. Omnesque Ecclesias & terras, & quæcumque supradictus locus Cluniacus videtur habere in jam dicto Episcopatu. In Territorio verò Divionensi Curtem Giuriacum, cum omnibus suis pertinentiis. In Comitatu quoque Antissiodorensi cellam in honore sanctæ Dei genitricis consecratam in Donziaco Castro. In Comitatu quoque Arvernensi Silviniacum Monasterium, ubi sanctus Majolus & sanctus Odilo requiescunt, cum omnibus ad eumdem locum pertinentibus. Et cellam quæ vocatur firmitas, cum omnibus ad se pertinentibus. Cellam quæ vocatur Scurolias. Ecclesiam etiam in honore sancti Sulpitii dicatam in villa, quæ dicitur Langiacus. Et cellulam quæ vocatur ad Boscum in honore sancti Petri consecratam. Curtem etiam quam vocant in frigido monte. Monasterium quoque, quod dicitur Rivis, consecratum in honore sanctæ Dei genitricis, cum Curte Lussiaco cum omnibus suis appendiciis. Ecclesiam, quæ vocatur Marengum, cum aliis terris eidem Monasterio ab Eustorgio Nobilissimo viro traditis: Cellulam etiam juxta positam in honore sanctæ Dei genitricis sacratam, quæ vocatur ad montes. Monasterium autem Celsinianense cum Cellis, Ecclesiis, Villis, Terris, Carniacum videlicet, Burnunculum, Abolniacum, Ginniacum, Cardonetum, & cum omnibus Ecclesiis & Terris ad ipsum Monasterium pertinentibus. Cellam quoque ubi requiescit sanctus Florus, quam tradidit supradicto loco Eustorgius Clericus, cum omnibus ad eam pertinentibus. Mansiones quoque in Brivatensi vico. Et Monasterium etiam, quod dicitur Volta, in honore sanctæ Crucis consecratum, sicut sanctus Odilo præcessor tuus in prædio parentum suorum construxit, cum omnibus suis pertinentiis. Cellam etiam Relliacum cum Curte & omnibus ad eam pertinentibus. Cellam etiam in honore sanctæ Martinæ consecratam, quæ vocatur ad pontem. Omnes quoque Ecclesias & Terras, & quæcumque videtur Cluniacus possidere in jam dicto Comitatu. In Episcopatu etiam Nivernensi Cellam, quæ vocatur sancti Reveriani, cum omnibus suis pertinentiis. Ecclesiam etiam, quæ dicitur Luperciacus, quam Frotmundus dedit, cum omnibus suis pertinentiis. In Comitatu Pictaviensi Cellam sancti Joannis in villa, quæ dicitur Mongon. In Episcopatu Sanctonico Abbatiam sancti Joannis quæ vocatur de Engiriaco. Abbatiam etiam Malleacensem concedimus tibi, & Apostolica auctoritate firmamus. In Abbatia [ 16 ] autem sancti Cypriani, quæ est Pictavis, concedimus tibi quod antecessores tui ibi habuerunt. In Episcopatu Caturcensi Abbatiam sancti Petri de Moyssiaco, ut quietus debeas possidere, nostra Apostolica auctoritate confirmamus atque laudamus. In Episcopatu Vivariensi Cellam Mizoscum, cum omnibus quæ ibi aspiciunt. Cellam de Rumpono monte. Cellam ad fontes, & Cellam Riom, cum omnibus quæ habere videtur supradictus locus Cluniacus in jamdicto Comitatu vel Episcopatu. In Episcopatu Uticensi Monasterium in honore sancti Petri & sancti Saturnini dedicatum super Ripam Rodani situm, cum Castro Coloncellis & Curte Tulleta, cum omnibus ad se pertinentibus ex utraque parte fluminis. In Trecassino Episcopatu Cellam in honore sancti Amandi consecratam. In Episcopatu Arausico Cellam in Podio Odoleno Monasterium in honore sancti Pantaleonis constructum, cum omnibus ad ipsum pertinentibus. In Vapicensi Episcopatu Cellam in honore sancti Andreæ constructam jamdicto Cluniacensi Cœnobio concessam à Rigaudo Clerico, cum omnibus suis appendiciis. Ganagobiense quoque Monasteriolum, & Curtem Valentiolam: & omnia quæ videtur habere supradictus locus Cluniacus, & de quibus rebus habet donationem & descriptionem, atque de villa & Castro Sarrianis, & de omnibus quæ habet in patria quæ vocatur Provincia. In Valentinensi Episcopatu quod videtur habere Cluniacensis locus in villa quæ dicitur Ales, & in Monte Sion. Monasterium sancti Marcelli, quod dicitur ad Salcetum, cum omnibus suis pertinentiis, & omnia quæ videtur habere ipse locus in illo Episcopatu. In Episcopatu Viennensi Monasterium quod vocatur Taderniacum, cum Cella quæ dicitur Causella, & villa quæ vocatur Bracost, & villa quæ dicitur Insula. Cellam etiam in Castro Candiaco, cum omnibus Ecclesiis villis, & Terris, quæ videtur habere jamdictus locus in ipso Episcopatu. In Episcopatu Lugdunensi Monasterium quod vocatur Amberta. Cellam etiam quæ dicitur Taluzatis. Cellam Polliacum. Cellulam Arthedunum. Cellam quoque Saviniacum & Curtem Ambariacum. Ecclesiam sancti Andeoli. Ecclesiam quæ vocatur ad Oratorium. Curtem de Romanis. Cellam Cavariacum. Cellulam Luiniacum. Villam Tusciacum. Omnes quoque Villas & Terras quas Wichardus moriens eidem loco Cluniensi contulit, cum omnibus quæ videtur habere supradictus locus in jamdicto Episcopatu. Cellam etiam quæ vocatur Burgum, quam Amedeus Comes Deo & sancto Petro dedit fratribus ejus & faventibus Burchardo videlicet atque Odone Cellam etiam in honore sancti Georgii consecratam, & ab Ainardo jamdicto loco Cluniacensi datam, quæ etiam est juxtà Castrum quod vocatur domena. Cellam etiam quæ vocatur portus in honore sancti Stephani consecratam in Episcopatu Bisuntinensi sitam. In Episcopatu Tullensi. Cellam quæ vocatur Ramengas. Abbatiam etiam Viziliacensem, ubi sancta Maria Magdalene requiescit, tibi concedimus in perpetuum possidendam. Monasterium verò Paterniacum eidem loco Cluniacensi per præcepta Regalia traditum, cum omnibus quæ habere videtur in Burgundia, & quæ ipsi Monasterio in Alsatia dederunt Imperatores Augusti Ottones. Monasterium quod dicitur Romanum, cum omnibus ad se pertinentibus jamdicto Cluniensi cœnobio habere concedimus in perpetuum. Confirmamus etiam & corroboramus nostra Apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit Domnus Hugo Genevensis Ecclesiæ Episcopus laudante & consentiente Rodulpho Rege & Domina Adeleyda Imperatrice de Ecclesia sancti Victoris Martyris, cum omnibus ad se pertinentibus. Abbatiam autem Salsensem concedimus tibi, cum consensu & cum licentia senioris nostri Henrici Imperatoris Augusti, sicut antecessores tui eam habuerunt: & supradicto loco Cluniacensi nostra Apostolica auctoritate hæc omnia supradicta loca, & Monasteria, cum Cellis, Ecclesiis, Curtibus, Villis, villulis, servis, & ancillis, silvis, vineis, campis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, & omnibus terris cultis & incultis ad supradictas potestates pertinentibus ipsi loco Cluniacensi, tibique, & tuis successoribus per hujus nostri Privilegii auctoritatem tenenda & possidenda concedimus in perpetuum, ita ut nullus Dux, neque Episcopus, neque aliquis Princeps, neque quælibet magna parvaque persona de præfatis omnibus rebus & decimis, quæ inibi pertinere videntur, audeat molestare vel inquietare. Necnon sub divini judicii contestatione & districti Anathematis interpositione statuentes decernimus ut nullus Episcoporum nec quilibet sacerdotum in idem venerabile Cœnobium pro aliqua ordinatione sive consecratione Oratorii, vel Altarium, Presbyterorum, vel Diaconorum, Missarumque celebratione, nisi ab Abbate ipsius loci invitatus fuerit, venire aut ingredi præsumat: sed liceat Monachis ipsius loci cujuscumque ordinationis Gradum voluerint suscipere ubicumque, vel à quocumque tibi tuisque successoribus placuerit. Abbates quoque de ipsa Congregatione cum consilio fratrum Deum timentium secundum Regulam sancti Benedicti communiter eligantur & ad consecrandum eos quemcumque voluerint ipsi fratres Episcopum advocent. Nec quovis modo quiscumque Episcopus seu Archiepiscopus locum ipsum vel Monachos ejus excommunicare vel judicare audeat: sed semper sub tutela & immunitate Romanæ Sedis, soliusque Romani Pontificis judicio consistentes omnipotenti Domino securi & quieti deserviant. Paratas etiam à quocumque Episcopo voluerint in opus consecrationum in ipso loco agendarum, chrisma, oleum sanctum, atque oleum infirmorum accipiant. Concedimus quoque tibi, & ipsi venerabili loco & confirmamus Apostolica auctoritate habere quandocumque, vel quamdiu vobis placuerit, percussuram proprii numismatis vel monetæ, quemadmodum Privilegiis venerabilium Prædecessorum nostrorum comperimus vobis concessum & confirmatum esse. Tandem in fine per hoc nostræ Apostolicæ auctoritatis privilegium corroboramus tibi tuisque successoribus quicquid hactenus possedistis & acquisistis, & deinceps quovis modo legaliter & justè acquirere poteritis in perpetuum. Si quis autem ausu temerario impiaque præsumptione contra Deum & sanctos ejus Apostolos contraque animam suam hoc nostræ Apostolicæ auctoritatis Privilegium in aliquo infringere tentaverit, incunctanter se noverit nostræ Apostolicæ maledictionis aculeo transpunctum nostræ Apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam Apostolici Anathematis gladio transverberatum, nec nisi per dignam satisfactionem saluti pristinæ reparandum. Qui vero se ab hoc observaverit, & inviolatum hoc nostrum privilegium permanere laudaverit; hic benedictionem, gratiam, & omne bonum à retributore omnium bonorum Deo, & in præsenti sæculo consequatur & in futuro. Scriptum per manus Gregorii Notarii & Scriniarii sacri Lateranensis Palatii, in mense Martii, Indictione XI. Datum Romæ in Palatio Lateranensi secundo nonas Martii per manus Humberti sanctæ Ecclesiæ Silvæ Candidæ Episcopi & Bibliothecarii sanctæ Romanæ & Apostolicæ Sedis, anno primo Pontificatus Domni Papæ Stephani noni, Indictione undecima. Stephanus episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo filio Hugoni abbati venerabilis monasterii quod a valle Cluniaca agnominatur Cluniacum, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum, in comitatu Matisconensi situm, et per te cunctis successoribus tuis abbatibus inibi regulariter promovendis in perpetuum.
Ad hoc, Deo auctore, in specula sanctæ et universalis Ecclesiæ eminentiores conspeculatoribus nostris consistimus, ut saluti et quieti universorum sollicitius invigilemus. Quod utique ex speciali apostolicæ sedis privilegio adepti, si omnibus infatigabiliter prospicere debemus, multo magis illis quos sub apostolica disciplina arctiorem vitam mandatorum Dei, ad instar primitivæ Ecclesiæ, percurrere novimus, [ 880 ] quibus non solum omnia communia, sed etiam unum cor est et anima una. In quorum sorte non inferius censetur Cluniacense cœnobium, quod ab ipso suæ fundationis primordio hactenus vibrat longe lateque sanctæ conversationis jubar clarissimum, adeo ut faciendo et docendo exstiterit et existat Gallicanis, Germanicis, Italicis, et plane cunctis Latinæ linguæ monasteriis forma sanctitatis atque speculum. Tam laudabili ergo monasticæ philosophiæ gymnasio, tamque ordinatæ aciei castrorum cœlestium, ut dignum est, totis præcordiis devoti, secundum postulationis tuæ tenorem, charissime fili, et abba Hugo, auctoritate sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quorum patrocinio præfatum Cluniacense cœnobium innititur, per hujus nostræ decretalis paginæ inviolabile robur, statuentes confirmamus tibi Cluniacense cœnobium, et per te cunctis tuis, sicut dictum est, successoribus in perpetuum, cuncta loca et monasteria ipsi Cluniacensi monasterio jure pertinentia, quæ etiam a quibuscunque fidelibus Christi, regibus, episcopis, ducibus, seu principibus eidem loco sunt concessa; vel ab antecessoribus tuis abbatibus acquisita, Bernone videlicet, Odone, Eymardo, et beatæ recordationis Maiolo et sancto Odilone, tam in rebus mobilibus quam etiam in immobilibus seseque moventibus, ut absque ullius contradictione secure et pacifice quietus debeas ea possidere. Ex quibus hic nominatim ista descripsimus:
Imprimis ipsum Cluniacense cœnobium a potentissimo quondam duce Willelmo in pago Matisconensi fundatum, cum omnibus rebus in circuitu ipsius et in aliis regionibus positis ad ipsum jure pertinentibus; in comitatu, videlicet Matisconensi, cellam in honore sancti Martini; ecclesiam quoque juxta positam in honore sancti Joannis; villas etiam Cavinias cum ecclesia Solestriacum villam cum ecclesia; Escutiolas cum ecclesia; Galliniacum cum ecclesia; Rufiacum cum ecclesia; Massilias cum ecclesia, Clairmannum, Barjeseranum villam; Curtilias villam, Petronniacum, Arpajacum, Darboniacum, Besurniacum; Ecclesiam Sanctæ Columbæ; Vitreriam Burguliensem villam, ecclesiam Sancti Laurentii; castrum Lurdonum, Blanuscum; villam, nomine Cottam; monasterium etiam quod vocatur Carus-Locus cum omnibus ad se pertinentibus; cellam Regniacum cum omnibus sibi pertinentibus; ecclesiam Sancti Victoris cum omnibus suis pertinentiis; ecclesias etiam et terras quæ juxta illam sunt, pro quibus data est quondam ecclesia Sancti Gengulphi; Equirandam quoque curtem cum ecclesia Sancti Andreæ apostoli, et cum aliis ecclesiis et omnibus suis appendiciis; omnes quoque ecclesias et terras, seu quicquid præfatus locus habet in jamdicto comitatu; in comitatu vero Cabilonensi; cellam de Bellomonte in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ dicatam, cum omnibus sibi pertinentibus; ecclesiam quoque de Campiloco cum omnibus suis appendiciis; curtem etiam vocabulo Juliacum cum ecclesiis et terris eidem [ 881 ] loco quondam ab episcopo Manasse collatis, et omnes ecclesias et terras ac quæcunque supradictus locus comprobatur habere in jam dicto comitatu; ecclesiam Sancti Gengulfi cum suis pertinentiis; cellam sanctorum martyrum Cosmæ et Damiani, et monasterium Sancti Marcelli cum omnibus suis pertinentiis: in episcopatu vero Augustodunensi monasterium in Aurea Valle, quod Parendus dicitur in honore sancti Joannis Baptistæ consecratum; cellam etiam Oiadellis cum omnibus suis appendiciis, villas etiam, ecclesias et terras quas Theotardus clericus contulit jam dicto Cluniacensi cœnobio.
Confirmamus etiam et corroboramus nostra apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit domnus Galterius Augustodunensis Ecclesiæ episcopus de monasterio, quod dicitur Magabrense, ad suam ecclesiam pertinente, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, omnesque ecclesias et terras et quæcunque supradictus locus Cluniacus videtur habere in jam dicto episcopatu: in territorio vero Divionensi curtem Giuracum, cum omnibus suis pertinentiis: in comitatu quoque Antissiodorensi cellam, in honore sanctæ Dei Genitricis consecratam, in Dunziaco castro: in comitatu quoque Arvernensi, Silviniacum monasterium, ubi sanctus Majolus et sanctus Odilo requiescunt, cum omnibus ad eumdem locum pertinentibus, et cellam quæ vocatur Firmitas, cum omnibus ad se pertinentibus; cellam quæ vocatur Scuriolas; ecclesiam etiam in honore sancti Sulpitii dicatam in villa quæ dicitur Langiacus, et cellulam quæ vocatur ad Boscum in honore sancti Petri consecratam; curtem etiam quam vocant in Frigido Monte; monasterium quoque quod dicitur Rivis, consecratum in honore sanctæ Dei Genitricis cum curte Lussiaco, cum omnibus suis appendiciis; ecclesiam quæ vocatur Marengum, cum aliis terris eidem monasterio ab Eustorgio nobilissimo viro traditis; cellulam etiam juxta positam, in honore sanctæ Dei Genitricis sacratam, quæ vocatur ad montes; monasterium autem Celsinianense cum cellis, ecclesiis, villis, terris Carniacum videlicet, Burnunculum, Abolniacum, Ginniacum, Cardonetum, et cum omnibus ecclesiis et terris ad ipsum monasterium pertinentibus; cellam quoque ubi requiescit sanctus Florus, quam tradidit supradicto loco Eustorgius clericus, cum omnibus ad eam pertinentibus; mansiones quoque in Brivatensi vico et monasterium etiam quod dicitur Volta, in honore Sanctæ Crucis consecratum, sicut sanctus Odilo prædecessor tuus in prædio parentum suorum construxit, cum omnibus suis pertinentiis; cellam etiam Relliacum cum curte et omnibus ad eam pertinentibus; cellam etiam in honore sanctæ Martinæ consecratam, quæ vocatur Ad Pontem; omnes quoque ecclesias et terras, et quæcunque videtur Cluniacus possidere in jam dicto comitatu: in episcopatu etiam Nivernensi cellam, quæ vocatur sancti Reveriani, cum omnibus suis pertinentiis; ecclesiam etiam quæ dicitur Luperciacus, quam Frotmundus [ 882 ] dedit cum omnibus suis pertinentiis: in comitatu Pictaviensi cellam Sancti Joannis in villa quæ dicitur Mongon: in episcopatu Sanctonico abbatiam Sancti Joannis quæ vocatur de Engiriaco. Abbatiam etiam Malleacensem concedimus tibi et apostolica auctoritate firmamus. In abbatia autem Sancti Cypriani, quæ est Pictavis, concedimus tibi quod antecessores tui ibi habuerunt.
In episcopatu Caturcensi abbatiam Sancti Petri de Moyssiaco, ut quietus debeas possidere, nostra apostolica auctoritate confirmamus atque laudamus: in episcopatu Vivariensi cellam Mizoscum, cum omnibus quæ ibi aspiciunt; cellam de Rumpono monte; cellam ad fontes, et cellam Riom, cum omnibus quæ habere videtur supradictus locus Cluniacus in jam dicto comitatu vel episcopatu: in episcopatu Uticensi monasterium in honore sancti Petri et sancti Saturnini dedicatum super ripam Rodani situm, cum castro coloncellis et curte Tulleta, cum omnibus ad se pertinentibus ex utraque parte fluminis: in Trecassino episcopatu cellam in honore sancti Amandi consecratam: in episcopatu Arausico cellam in Podio Odoieno; monasterium in honore sancti Pantaleonis constructum, cum omnibus ad ipsum pertinentibus: in Vapincensi episcopatu cellam in honore sancti Andreæ constructam, jam dicto Cluniacensi cœnobio concessam a Rigaudo clerico, cum omnibus suis appendiciis; Ganagobiense quoque monasteriolum, et curtem Valentiolam, et omnia quæ videtur habere supradictus locus Cluniacus, et de quibus rebus habet donationem et descriptionem, atque de villa et castro Sarrianis, et de omnibus quæ habet in patria quæ vocatur Provincia: in Valentinensi episcopatu quod videtur habere cluniacensis locus in villa quæ dicitur Ales, et in monte Sion monasterium Sancti Marcelli quod dicitur ad Salcetum, cum omnibus suis pertinentiis, et omnia quæ videtur habere ipse locus in illo episcopatu: in episcopatu Viennensi monasterium quod vocatur Taderniacum, cum cella quæ dicitur Causella, et villa quæ vocatur Brocost, et villa quæ dicitur Insula; cellam etiam in castro Candiaco, cum omnibus ecclesiis, villis, et terris, quæ videtur habere jam dictus locus in ipso episcopatu: in episcopatu Lugdunensi monasterium quod vocatur Amberta; cellam etiam quæ dicitur Saluzatis; cellam Polliacum, cellulam Arthedunum, cellam quoque Saviniacum et curtem Ambariacum; ecclesiam Sancti Andreoli; ecclesiam quæ vocatur ad Oratorium; curtem de Romanis; cellam Cavariacum; cellutam Luiniacum; villam Tusciacum; omnes quoque villas et terras quas Wichardus moriens eidem loco Cluniacensi contulit, cum omnibus quæ videtur habere supradictus locus in jam dicto episcopatu; cellam etiam quæ vocatur Burgum, quam Ancedeus comes Deo et Sancto Petro dedit fratribus ejus, et faventibus Burchardo videlicet atque Odone; cellam etiam in honore sancti Georgii consecratam, et ab Ainardo jam dicto loco Cluniacensi datam, quæ [ 883 ] etiam est justa castrum quod vocatur Domena; cellam etiam quæ vocatur Portus, in honore sancti Stephani consecratam, in episcopatu Bisuntinensi sitam: in episcopatu Tullensi, cellam quæ vocatur Ramengas. Abbatiam Viziliacensem, ubi sancta Maria Magdelene requiescit, tibi concedimus in possidendum. Monasterium vero Paterniacum, eidem loco Cluniacensi per præcepta regalia traditum cum omnibus quæ habere videtur in Burgundia, et quæ ipsi monasterio in Alsatia dederunt imperatores Augusti Ottones; monasterium quod dicitur Romanum, cum omnibus ad se pertinentibus jam dicto Cluniacensi cœnobio habere concedimus in perpetuum.
Confirmamus etiam et corroboramus nostra apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit Domnus Hugo Genevensis Ecclesiæ episcopus, laudante et consentiente Rodulpho rege et domina Adeleida imperatrice, de ecclesia Sancti Victoris martyris, cum omnibus ad se pertinentibus. Abbatiam autem Salsensem concedimus tibi, cum consensu et cum licentia senioris nostri Henrici imperatoris Augusti, sicut antecessores tui eam habuerunt. Et supra dicto loco Cluniacensi nostra apostolica auctoritate hæc omnia supradicta loca et monasteria, cum cellis, ecclesiis, curtibus, villis, villulis, servis et ancillis, silvis, vineis, campis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, et omnibus terris cultis et incultis ad supradictas potestates pertinentibus, ipsi loco Cluniacensi, tibique et tuis successoribus per hujus nostri privilegii auctoritatem tenenda et possidenda concedimus in perpetuum, ita ut nullus dux, neque episcopus, neque aliquis princeps, neque quælibet magna parvaque persona de præfatis omnibus rebus et decimis quæ inibi pertinere videntur, audeat molestare, vel inquietare. Nec non sub divini judicii contestatione et districti anathematis interpositione statuentes decernimus ut nullus episcoporum nec quilibet sacerdotum in idem venerabile cœnobium, pro aliqua ordinatione, sive consecratione oratorii vel altarium, presbyterorum vel diaconorum, missarumque celebratione, nisi ab abbate ipsius loci invitatus fuerit, venire aut ingredi præsumat; sed liceat monachis ipsius loci cujuscunque ordinationis gradum voluerint suscipere ubicunque, [ 884 ] vel a quocunque tibi tuisque successoribus placuerit. Abbates quoque de ipsa congregatione cum consilio fratrum Deum timentium, secundum regulam sancti Benedicti, communiter eligantur, et ad consecrandum eos quemcunque voluerint ipsi fratres episcopum advocent.
Nec quovis modo quicunque episcopus seu archiepiscopus locum ipsum vel monachos ejus excommunicare vel judicare audeat, sed semper sub tutela et immunitate Romanæ sedis soliusque Romani pontificis judicio consistentes omnipotenti Deo securi et quieti deserviant. Parata etiam a quocunque episcopo voluerint in opus consecrationum in ipso loco agendarum, chrisma, oleum sanctum, atque oleum infirmorum accipiant. Concedimus quoque tibi, et ipsi venerabili loco, et confirmamus apostolica auctoritate habere, quandocunque, vel quandiu vobis placuerit, percussuram proprii numismatis vel monetæ, quemadmodum privilegiis venerabilium prædecessorum nostrorum comperimus vobis concessum et confirmatum esse. Tandem in fine per hoc nostræ apostolicæ auctoritatis privilegium corroboramus tibi, tuisque successoribus, quidquid hactenus possedistis, et acquisistis, et deinceps quovis modo legaliter et juste acquirere poteritis in perpetuum. Si quis autem ausu temerario impiaque præsumptione contra Deum et sanctos ejus apostolos, contraque animam suam, hoc nostræ apostolicæ . . . maledictionis aculeo transpunctum, nostræ apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam apostolici anathematis gladio transverberatum, nec nisi per dignam satisfactionem saluti pristinæ reparandum. Qui vero se ab hoc observaverit, et inviolatum hoc nostrum privilegium permanere laudaverit, hic benedictionem, gratiam, et omne bonum a retributore omnium bonorum Deo, et in præsenti sæculo consequatur, et in futuro.
Scriptum per manus Gregorii notarii et scriniarii sacri Lateranensis palatii, in mense Martii, indictione XI.
Datum Romæ in palatio Lateranensi, secundo Nonas Martii, per manus Humberti, sanctæ Ecclesiæ Silvæ Candidæ episcopi et bibliothecarii santæ Romanæ et apostolicæ sedis, anno primo pontificatus domni papæ Stephani noni decimi, indictione undecima.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio