Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Victor II     ||     1055, Iun. 11     ||     Desiderium quod religiosorum

Bullarium Cluniacense 13, 1 n. 2

PRIVILEGIUM VICTORIS PAPÆ II.
ad sanctum Hugonem Abbatem Clun. cui confirmat omnia monasteria, bona, & jura Cœnobio Clun. concessa.

MPL 143, 803

I.
Privilegium Victoris papæ II ad sanctum Hugonem abbatem Cluniacensem, cui confirmat omnia monasteria, bona et jura cœnobio Cluniacensi concessa.
(Anno 1055.)
[Bullar. Cluniac. pag. 13.]

Victor Episcopus servorum Dei servus dilectissimo filio Hugoni Abbati Monasterii, quod dicitur Cluniacum in honore beatorum Apostolorum Petri & Pauli consecratum in Comitatu Matisconensi situm, & per te cunctis successoribus tuis Abbatibus in perpetuum. Desiderium quod Religiosorum præpositorum & sanctorum locorum stabilitate permanere monstratur sine aliqua est Deo auctore dilatione perficiendum. Et quotiens in suæ utilitatis commodum nostrum assensum & solitæ Apostolicæ auctoritatis exposcitur præsidium, ultrò benignitatis intuitu nos convenit subvenire, & ratum pro integra securitate solidare, ut ex hoc nobis quoque potissimum præmium à conditore omnium Deo in sidereis arcibus conscribatur. Et ideò quia postulasti à nobis ut præfatum Monasterium Apostolicæ auctoritatis serie muniremus, & omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanendo confirmaremus, & absque omni jugo seu ditione cujuscumque personæ constabilire nostri privilegii pagina corroboremus. Propterea tuis flexi precibus per hujus nostræ auctoritatis privilegium statuentes decernimus, ut cuncta loca & monasteria ad supradictum Cluniense cœnobium partinentia quæ ab aliquibus fidelissimis Christianis Regibus, Episcopis, Ducibus, seu Principibus eidem loco concessa sunt, & ab antecessoribus tuis Abbatibus adquisita Bernone videlicet, Odone, atque Eymardo, & beatæ recordationis sancto Majolo, & sancto Odilone prædecessoribus tuis, vel quæcumque ad eumdem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione cum magna securitate quietus debeas possidere, & per te universi successores tui in perpetuum. Hoc est ipsum Cluniense Cœnobium à potentissimo olim Duce Willelmo in Pago Matisconensi fundatum, cum omnibus rebus in circuitu ejusdem loci & in aliis Regionibus positis ad ipsum locum pertinentibus. In Comitatu videlicet Matisconensi Cellam in honore sancti Martini sacratam. Ecclesiam quoque juxta positam in honore sancti Joannis dedicatam. Villas etiam Cavinias cum Ecclesia. Solestriacum villam cum Ecclesia. Escutiolas cum Ecclesia. Galliniacum cum Ecclesia. Rufiacum cum Ecclesia. Masilias cum Ecclesia. Clairmannum. Barjeserenam villam. Curtilias villam. Petronniacum. Arpaiacum. Darboniacum. Besurniacum cum Ecclesia sanctæ Columbæ. Vitreriam. Burguliensem villam Ecclesiam sancti Laurentii. Castrum Lurdonum. Blanuscum. Villam nomine Cottam. Monasterium etiam quod vocatur Carus-locus cum omnibus ad se pertinentibus. Cellam Regniacum cum omnibus ad eam pertinentibus. Ecclesiam sancti Victoris cum omnibus quæ ibi aspicere videntur. Cellam quoque in honore sancti Victoris cum omnibus suis appendiciis. Ecclesias etiam & terras quæ juxta illam sunt, pro quibus data est quondam Ecclesia sancti Gengulfi. Eguirandam quoque Curtem cum Ecclesia sancti Andreæ Apostoli, & cum aliis Ecclesiis & omnibus suis appendiciis. Omnes quoque Ecclesias & terras, seu omnia quæ prædictus locus videtur habere in jam dicto Comitatu. In Comitatu verò Cabilonensi Cellam de Bellomonte in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ constructam cum omnibus quæ ad ipsam aspicere videntur. Currem etiam vocabulo Juliacum cum Ecclesiis & terris eidem loco quondam ab Episcopo Manasse conlatis, & omnes Ecclesias & terras, & quæcumque supradictus locus videtur habere in jam dicto Comitatu. Ecclesiam sancti Gengulfi cum suis appendiciis vel pertinentiis. In Episcopatu verò Augustodunensi Cellam Ojadellis constructam in honore sanctæ Dei genitricis, cum omnibus suis appendiciis. Illas etiam Ecclesias & terras quas Teotardus Clericus contulit jam dicto Cluniensi Cœnobio. Confirmamus autem & corroboramus nostra Apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit Domnus Walterius Augustodunensis Ecclesiæ Episcopus de Monasterio quod dicitur Magabrense ad suam Ecclesiam pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentibus. Marciniacum cum omnibus suis pertinentiis, sicut frater tuus Gauffredus sancto Petro & tibi dedit. Ecclesiam de Varennis sicut Artaldus dedit cum omnibus [ 14 ] suis pertinentiis. Omnesque Ecclesias & Terras & quæcumque supra dictus locus Cluniacus videtur habere in jam dicto Episcopatu. In Territorio verò Divionensi Curtem Giuriacum cum omnibus suis pertinentiis. Cellam sanctorum Martyrum Cosmæ & Damiani, & Monasterium sancti Marcelli cum omnibus suis pertinentiis in suburbio Cabilonensi. In Comitatu quoque Arvernensi Silviniacum Monasterium, ubi tui prædecessores sanctus Majolus & sanctus Odilo requiescunt cum omnibus ad eundem locum pertinentibus. & Cellam quæ vocatur firmitas cum omnibus ad eundem locum pertinentibus. Cellam quoque quæ vocatur Scuriolas. Ecclesiam etiam in honore sancti Sulpicii, dicatam in villâ quæ dicitur Langiacus. Et Cellulam quæ vocatur ad Boscum in honore sancti Petri consecratam. Curtem etiam quam vocant in frigido monte. Monasterium quoque quod dicitur Rivis consecratum in honore sanctæ Dei genitricis, cum curte Lipsiaco & cum omnibus suis appendiciis. Ecclesiam quæ vocatur Marengum cum aliis terris eidem Monasterio ab Eustorgio nobilissimo viro traditis. Cellulam quoque juxta positam, in ipso Comitatu sitam, in honore sanctæ Dei genitricis sacratam, quæ vocatur ad montes. Monasterium autem Celsinianense cum Ecclesiis, villis & terris. Carniacum videlicet, Burnunculum, Abolniacum, Ginniacum, Cardonetum, & cum omnibus Ecclesiis & Terris ad ipsum Celsinianense Monasterium pertinentibus. Cellam quoque in ipso Comitatu sitam, ubi requiescit sanctus Florus, quam tradidit supra dicto loco Eustorgius clericus cum omnibus ad eam pertinentibus. Mansiones quoque in Brivatensi vico pertinentes ad supra dictum locum. Monasterium etiam quod dicitur Volta in honore sanctæ Crucis consecratum, sicut præcessor tuus Odilo in prædio parentum suorum construxit cum omnibus suis pertinentiis. Cellam etiam Reiliacum cum curte & omnibus ad eam pertinentibus. Cellam etiam in honore sanctæ Martinæ consecratam, quæ vocatur ad pontem. Omnes quoque Ecclesias & Terras, seu quæcumque videtur supra dictus locus Cluniacus possidere in jam dicto Comitatu. In Episcopatu etiam Nivernensi Cellam quę dicitur sancti Reveriani cum omnibus suis pertinentiis. Ecclesiam etiam quæ dicitur Luperciaco, quam Frotimundus dedit cum omnibus suis pertinentiis. In Episcopatu etiam Vivariensi Cellam Mizoscum cum omnibus quæ ibi aspiciunt. Cellam de Rumpono monte. Cellam ad fontes. Cellam Rioms, cum omnibus quæ habere videtur supra dictus locus Cluniacus in jam dicto Episcopatu. In Episcopatu Uticensi Monasterium in honore sancti Petri & sancti Saturnini dicatum, super ripam Rodani situm, cum castro Colonellas & curte Tulletâ, cum omnibus ad se pertinentibus ex utrâque parte fluminis. In Trecassino Episcopatu, Cellam in honore sancti Amandi constructam. In Episcopatu Arausico, Cellam in Podio Odeleno. Monasterium in honore sancti Pantaleonis constructum cum omnibus pertinentibus ad eum. In Vapicensi Episcopatu, Cellam in honore sancti Andreæ constructam, jam dicto Cluniacensi Cœnobio concessam à Rigaudo clerico cum omnibus suis appendiciis. Ganagobiense quoque Monasteriolum, & Curtem Valentiolam, & omnia quæ videtur supra dictus locus Cluniacus tenere & quod debet habere, videlicet de quibus rebus habet donationem & descriptionem: atque de villâ & castro Sarrianis, & de omnibus quæ in Patriâ, quæ vocatur Provincia, habet in Valentinensi Episcopatu hoc quod videtur habere Cluniensis locus in villâ quæ dicitur Ales, & in Montesio. Monasterium sancti Marcelli quod dicitur ad Salcetum cum omnibus appendiciis vel pertinentiis suis, & omnia quæ videtur habere ipse locus in illo Episcopatu. In Episcopatu Viennensi, Monasterium quod vocatur Taderniacum cum cellâ quæ dicitur causella, & villa quæ vocatur Bracost, & villa quæ dicitur Insula, cum omnibus Ecclesiis, villis, & terris, quæ videtur habere jam dictus locus in nominato Episcopatu. In Episcopatu Lugdunensi, Cellam beatæ Mariæ quæ dicitur Taluzatis. Cellam Poliacum, & Cellulam Arthedunum. Cellam quoque Ambertensem cum Ecclesiis, villis, & terris ad ipsam pertinentibus. Cellam quoque Saviniacum, & Curtem Ambariacum, & Ecclesiam sancti Andeoli, & Ecclesiam quæ vocatur Adoratorium. Curtem de Romanis. Cellam Cavariacum. Cellulam Luviniacum. Villam Tusciacum. Omnes quoque Ecclesias, villas & terras, quas Wichardus moriens eidem loco Cluniensi contulit, cum omnibus quæ videtur supra dictus locus in jam dicto Episcopatu. Monasterium verò Peterniacum ab Adeleïde Imperatrice augustâ constructum, & à Conrado Rege, & Filio suo Rodulpho Rege eidem Cluniensi Cœnobio per præcepta Regalia traditum, cum omnibus quæ videtur habere in Burgundiâ, & cum omnibus quæ ipsi Monasterio in Alsatiâ dederunt Imperatores augusti Ottones. Monasterium quod dicitur Romanum cum omnibus ad se pertinentibus jam dicto Cluniensi Cœnobio, & tibi, tuisque successoribus habere concedimus in perpetuum. Confirmamus & corroboramus etiam nostrâ Apostolicâ auctoritate illam convenientiam, quam fecit Domnus Hugo Genevensis Ecclesiæ Episcopus laudante & consentiente Rodulpho Rege & Dominâ Adeleïde Imperatrice de Ecclesiâ sancti Victoris Martyris, cum omnibus ad ipsam pertinentibus. Hæc omnia supra scripta loca & Monasteria cum Cellis, Ecclesiis, curtibus, villis, villulis, servis & ancillis, sylvis, vineis, campis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, & omnibus terris cultis & incultis ad supra dictas potestates pertinentibus, ipsi loco Cluniensi, tibique, & tuis successoribus per hujus nostri Privilegii auctoritatem tenenda & possidenda concedimus in perpetuum: ita ut nullus Dux, neque Episcopus, neque aliquis Princeps, neque quælibet magna parvaque Persona de præfatis omnibus rebus & decimis, quæ inibi pertinere videntur, audeat molestare vel inquietare. Necnon sub divini judicii promulgatione, & fortè contestatione, confirmatione, & anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus Episcopus, seu quilibet Sacerdotum in eodem venerabili Cœnobio pro aliquâ ordinatione seu consecratione Ecclesiæ, Presbyterorum vel Diaconorum, Missarumque celebratione, nisi ab Abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum præsumat: sed liceat Monachis ipsius loci cujuscumque voluerint ordinationis gradum suscipere, ubicumque tibi tuisque successoribus placuerit. Abbates namque qui consecrandi erunt de ipsâ congregatione cum consilio fratrum communiter eligantur, & ad eos consecrandos quemcumque voluerint Episcopum advocent. Quascumque verò terras nunc tenes, & quas tu tuique successores adquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu (quod fieri non credimus) contra hujus nostræ Apostolicæ confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri Apostolorum Principis Petri anathematis vinculo innodatum, & cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini & Salvatoris nostri Jesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui verò custos & observator hujus nostri Privilegii extiterit, benedictionis gratiam & vitam æternam à Domino consequatur. Benè valete.
Datum 3. Idus Junias per manus Hildebrandi Cardinalis, Subdiaconi sanctæ Apostolicæ Sedis, anno primo [ 15 ] Domni Victoris secundi Papæ, indictione nonâ.
Victor episcopus, servus servorum Dei dilectissimo filio Hugoni abbati monasterii quod dicitur Cluniacum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum, in comitatu Matisconensi situm, et per te cunctis successoribus tuis abbatibus in perpetuum.
Desiderium quod religiosorum præpositorum et sanctorum locorum stabilitate permanere monstratur sine aliqua est Deo auctore dilatione perficiendum. Et quoties in suæ utilitatis commodum nostrum assensum et solitæ apostolicæ auctoritatis exposcitur præsidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et ratum pro integra securitate solidare, ut, ex hoc nobis quoque potissimum præmium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus conscribatur. Et ideo quia postulasti a nobis ut præfatum monasterium apostolicæ auctoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanendo confirmaremus, et absque omni jugo seu ditione cujuscunque personæ constabilire nostri privilegii pagina corroboremus. Propterea tuis flexi precibus per hujus nostræ auctoritatis privilegium statuentes, decernimus ut cuncta loca et monasteria ad supradictum Cluniense cœnobium pertinentia quæ ab aliquibus fidelissimis Christianis [ 805 ] regibus, episcopis, ducibus, seu principibus eidem loco concessa sunt, et ab antecessoribus tuis abbatibus acquisita sunt, Bernone videlicet, Odone atque Aymardo, et beatæ recordationis sancto Maiolo et sancto Odilone prædecessoribus tuis, vel quæcunque ad eumdem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione cum magna securitate quietus debeas possidere, et per te universi successores tui in perpetuum. Hoc est ipsum Cluniense cœnobium a potentissimo olim duce Willelmo in pago Matisconensi fundatum, cum omnibus rebus in circuitu ejusdem loci et in aliis regionibus positis ad ipsum locum pertinentibus. In comitatu videlicet Matisconensi cellam in honore sancti Martini sacratam, ecclesiam quoque juxta positam in honore sancti Joannis dedicatam; villas etiam Covinias cum ecclesia; Solestriacum villam cum ecclesia; Escutiolas cum ecclesia; Galliniacum cum ecclesia; Rufiacum cum ecclesia; Masilias cum ecclesia; Clairmanum, Barjeserenam villam; Curtilias villam; Petroniacum; Arpasiocum; Darboniacum; Besurniacum ecclesia Sanctæ Columbæ; Vitreziam; Burguliensem villam; ecclesiam Sancti Laurentii; Castrum; Lurdonum; Blanuscum; villam nomine Cottam; monasterium etiam quod vocatur Catus Locus cum omnibus ad se pertinentibus; ecclesiam Sancti Victoris cum omnibus quæ ibi aspicere videntur; cellam quoque in honore Sancti Victoris cum omnibus suis appendiciis; ecclesias etiam et terras quæ juxta illam sunt, pro quibus data est quondam ecclesia Sancti Gengulfi; Eguirandam quoque curtem cum ecclesia Sancti Andreæ apostoli, et cum aliis ecclesiis et omnibus suis appendiciis; omnes quoque ecclesias et terras, seu omnia quæ supradictus locus videtur habere in jam dicto comitatu. In comitatu vero Cabilonensi cellam de Bellomonte in honore sanctæ Mariæ constructam, cum omnibus quæ ad ipsam aspicere videntur; curtem etiam vocabulo Juliacum cum ecclesiis et terris eidem loco quondam ab episcopo Manasse collatis, et omnes ecclesias et terras, et quæcunque supradictus locus videtur habere in jam dicto comitatu; ecclesiam Sancti Gengulfi cum suis appendiciis vel pertinentiis. In episcopatu vero Augustodunensi cellam Ojadellis constructam in honore sanctæ Dei Genitricis cum omnibus suis appendiciis; illas etiam ecclesias et terras quas Teotardus clericus contulit jam dicto Cluniensi cœnobio. Confirmamus autem et corroboramus nostra apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit domnus Walterius Augustodunensis Ecclesiæ episcopus de monasterio quod dicitur Magabrense ad suam ecclesiam pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentibus: Marciniacum cum omnibus suis pertinentiis, sicut frater tuus Gauffredus sancto Petro et tibi dedit. Ecclesiam de Varennis sicut Artaldus dedit cum omnibus suis pertinentiis; omnesque ecclesias, et terras, et quæcunque supra dictus locus Cluniacus videtur habere in jam dicto episcopatu In territorio vero Divionensi curtem Gluriacum [ 806 ] cum omnibus suis pertinentiis: cellam sanctorum martyrum Cosmæ et Damiani, et monasterium Sancti Marcelli cum omnibus suis pertinentiis in suburbio Cabilonensi. In comitatu quoque Arvernensi Silviniacum monasterium, ubi tui prædecessores sanctus Maiolus et sanctus Odilo requiescunt cum omnibus ad eum pertinentibus. Et cellam quæ vocatur Firmitas cum omnibus ad eumdem locum pertinentibus. Cellam quoque quæ vocatur Scuriolas. Ecclesiam etiam in honore sancti Sulpicii dicatam in villa quæ dicitur Langiacus. Et cellulam quæ vocatur ad Boscum in honore sancti Petri consecratam. Curtem etiam quam vocant in Frigido Monte. Monasterium quoque quod dicitur Rivis, consecratum in honore sanctæ Dei Genitricis, cum curte Lipsiaco et cum omnibus suis appendiciis. Ecclesiam quæ vocatur Marengum cum aliis terris eidem monasterio ab Eustorgio nobilissimo viro traditis. Cellulam quoque juxta positam, in ipso comitatu sitam, in honore sanctæ Dei Genitricis sacratam, quæ vocatur ad Montes. Monasterium autem Celcinianense cum ecclesiis, villis et terris, Carniacum videlicet, Burnunculum, Abolniacum, Ginniacum, Cardonetum, et cum omnibus ecclesiis et terris ad ipsum Celcinianense monasterium pertinentibus. Cellam quoque in ipso comitatu sitam, ubi requiescit sanctus Florus, quam tradidit supradicto loco Eustorgius clericus, cum omnibus ad eam pertinentibus. Mansiones quoque in Brivatensi vico pertinentes ad supradictum locum; monasterium etiam quod dicitur Volta in honore sanctæ crucis, consecratum, sicut prædecessor tuus Odilo in prædio parentum suorum construxit cum omnibus suis pertinentiis. Cellam etiam Reiliacum cum curte et omnibus ad eum pertinentibus; cellam etiam in honore sanctæ Mariæ consecratam, quæ vocatur ad Pentem. Omnes quoque ecclesias et terras, seu quæcunque videtur supradictus locus Cluniacus possidere in jam dicto comitatu. In episcopatu etiam Nivernensi cellam quæ dicitur Sancti Reveriani cum omnibus suis pertinentiis. Ecclesiam etiam quæ dicitur Superciaco, quam Frotimundus dedit cum omnibus suis pertinentiis. In episcopatu etiam Vivariensi cellam Mizoscum cum omnibus quæ ibi aspiciunt. Cellam de Rumpono monte; cellam ad Fontes; cellam Rioms cum omnibus quæ habere videtur supradictus locus Cluniacus in jam dicto episcopatu. In episcopatu Uticensi monasterium in honore sancti Petri et sancti Saturnini dicatum, super ripam Rhodani situm, cum castro Colonellas et curte Tulleta, cum omnibus ad se pertinentibus ex utraque parte fluminis. In Trecassino episcopatu cellam in honore sancti Amandi constructam. In episcopatu Arausico cellam in Podio Odoleno. Monasterium in honore sancti Pantaleonis constructam, cum omnibus pertinentibus ad eum. In Vapicensi episcopatu cellam in honore sancti Andreæ constructam jam dicto Cluniacensi cœnobio concessam a Rigaudo clerico cum omnibus suis appendiciis. Ganagobiense quoque monasteriolum et [ 807 ] curtem Valentiolam, et omnia quæ videtur supra dictus locus Cluniacus tenere, et quod debet habere, videlicet de quibus rebus habet donationem et descriptionem; atque de villa et castro Sarrianis, et de omnibus quæ in patria quæ vocatur Provincia, habet. In Valentinensi episcopatu hoc quod videtur habere Cluniensis locus in villa quæ dicitur Ales, et in Montesio. Monasterium Sancti Marcelli quod dicitur ad Salcetum cum omnibus appendiciis vel pertinentiis suis, et omnia quæ videtur habere ipse locus in illo episcopatu. In episcopatu Viennensi monasterium quod vocatur Taderniacum, cum cella quæ dicitur Causella, et villa quæ vocatur Bracost, et villa quæ dicitur Insula, cum omnibus ecclesiis, villis et terris quæ videtur habere jam dictus locus in nominato episcopatu. In episcopatu Lugdunensi cellam beatæ Mariæ quæ dicitur Taluzatis. Cellam Poliacum, et cellulam Arthedunum; cellam quoque Ambertensem cum ecclesiis, villis, et terris ad ipsam pertinentibus. Cellam quoque Saviniacum, et curtem Ambariacum, et ecclesiam Sancti Andreoli, et ecclesiam quæ vocatur Adoratorium; curtem de Romanis, cellam Cavariacum; cellulam Luviniacum; villam Tusciacum. Omnes quoque ecclesias, villas et terras quæ Wichardus moriens eidem loco Cluniensi contulit, cum omnibus quæ videtur [tenere] supradictus locus in jam dicto episcopatu. Monasterium vero Peterniacum ab Adeleide imperatrice Augusta constructum, et a Conrado rege, et filio suo Rodulpho rege eidem Cluniensi cœnobio, per præcepta regalia traditum, cum omnibus quæ videtur habere in Burgundia, et cum omnibus quæ ipsi monasterio in Alsatia dederunt imperatores Augusti Ottones. Monasterium quod dicitur Romanum cum omnibus ad se pertinentibus jam dicto Cluniensi cœnobio, et tibi tuisque successoribus habere concedimus in perpetuum. Confirmamus et corroboramus etiam nostra apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit domnus Hugo Genevensis Ecclesiæ episcopus, laudante et consentiente Rodulpho rege et domina Adeleide imperatrice de ecclesia Sancti Victoris martyris, cum omnibus ad ipsam pertinentibus. Hæc omnia supra scripta loca et monasteria cum cellis, ecclesiis, curtibus, villis, viltulis, servis et ancillis, silvis, vineis, campis, pratis, aquis, aquarumve decursibus, et omnibus terris cultis et incultis ad supradictas potestates pertinentibus, ipsi loco Cluniensi, tibique et tuis successoribus per hujus nostri privilegii auctoritatem tenenda et possidenda concedimus in perpetuum: ita ut nullus dux, neque episcopus, neque aliquis princeps, neque quælibet magna parvaque persona de præfatis omnibus rebus et decimis, quæ inibi pertinere videntur, audeat molestare, vel inquietare. Necnon sub divini judicii promulgatione et forte contestatione, confirmatione et anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus episcopus, seu quilibet sacerdotum in eodem venerabili cœnobio pro aliqua ordinatione, seu consecratione ecclesiæ, presbyterorum vel diaconorum, [ 808 ] missarumque celebratione, nisi ab abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum præsumat; sed liceat monachis ipsius loci cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicunque tibi tuisque successoribus placuerit. Abbates namque qui consecrandi erunt de ipsa congregatione cum consilio fratrum communiter eligantur, et ad eos consecrandos quemcunque voluerint episcopum advocent. Quascunque vero terras nunc tenes, et quas tu tuique successores acquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu (quod fieri non credimus), contra hujus nostræ apostolicæ confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam æternam a Domino consequatur. Bene valete.
Datum III Idus Junias per manus Hildebrandi cardinalis subdiaconi sanctæ apostolicæ sedis, anno primo domni Victoris secundi papæ, indictione nona.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio