Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Leo IX     ||     1049-1054     ||     Pervenit ad aures nostras

Bullarium Cluniacense 13, 1 n. 1

EPISTOLA SEU BREVE LEONIS IX.
ad Raimundum Ausciensem Archiepiscopum, pro Cimiterio Prioratus sancti Orientii Clun. Ordinis.

MPL 143, 743

XCVIII.
Epistola seu breve S. Leonis IX, pro cœmeterio prioratus Sancti Orientii Cluniacensis ordinis.
(Anno 1054.)
[Bullar. Cluniac. 13.]

Leo Episcopus servus servorum Dei Raimundo Archiepiscopo Ausciensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Pervenit ad aures nostras clamor Monachorum sancti Orientii commorantium in suburbio civitatis, pro injuria, quam loco illorum inferre niteris de Cimiterio extra usum antiquæ consuetudinis; non enim meliores sumus quàm Patres nostri. Quapropter tibi mandamus, atque sub auctoritate Dei, & sancti Petri, & nostra præcipimus ut prædictum Monasterium novis legibus, & inauditis consuetudinibus in nullo infestes, in nullo molestes, tam in Cimiterio, quàm in aliis rebus ad ipsum locum pertinentibus. Decernimus itaque Canonica & Apostolica auctoritate, ut nulla Ecclesia terminos statutos à patribus audeat transire. Unde vos ammonere volumus & præcipimus, ut quod usque modo non habuistis, nec intra urbem, nec extrà, vobis injustè vindicetis: scilicet sicut fuit Cimiterium temporibus antecessorum vestrorum, ita permaneat in sæculum in futurum. Leo episcopus, servus servorum Dei, Raimundo archiepiscopo Ausciensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Pervenit ad aures nostras clamor monachorum Sancti Orientii commorantium in suburbio civitatis, pro injuria quam loco illorum inferre niteris de cœmeterio extra usum antiquæ consuetudinis: non enim meliores sumus quam patres nostri. Quapropter tibi mandamus atque sub auctoritate Dei et sancti Petri et nostra præcipimus ut prædictum monasterium novis legibus et inauditis consuetudinibus in nullo infestes, in nullo molestes, tam in cœmeterio quam in aliis rebus ad ipsum locum pertinentibus. Decernimus itaque canonica et apostolica auctoritate ut nulla ecclesia terminos statutos a Patribus au eat transire. Unde vos admonere volumus et præcipimus ut quod usque modo non habuistis, nec intra urbem, nec extra, vobis injuste vindicetis. Scilicet sicut fuit cœmeterium temporibus antecessorum vestrorum, ita permaneat in sæculum in futurum.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio