Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Leo IX     ||     1050, Oct. 26     ||     Quoniam postulasti a nobis

Bullarium Cluniacense 12, 2

PRIVILEGIUM LEONIS PAPÆ IX.
ad sanctum Hugonem de Ecclesia de Raningis.

Bernard - Bruel, Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny [BB 3313]

Privilegium Leonis papæ IX, quo donationem ecclesiæ de Raningis monasterio Cluniacensi a Requino de Darneio factam confirmat.

MPL 143, 658

XLVII.
Privilegium S. Leonis IX ad sanctum Hugonem de ecclesia de Raningis.
(Anno 1050.)
[Bullar. Cluniac., 12.]

LEO Episcopus servus servorum Dei Hugoni venerabili Abbati Cluniacensis Cœnobii, ejusque successoribus in perpetuum. Quoniam postulasti à nobis, frater charissime, confirmari Apostolica auctoritate quædam bona concessa à quibusdam viris Deum timentibus nostræ Cluniacensi Ecclesiæ; per hanc nostræ pręceptionis paginam confirmamus illa tibi, tuisque successoribus, secundum petitionem tuam, quoniam eam rationabilem [ 13 ] conspeximus & honestam. Proinde scuto nostræ defensionis corroboramus prædicto Cœnobio Ecclesiam cum prædio, quod dicitur Raningas, sub nomine cellæ constructam, quam dedit bonæ memoriæ Riquinus de Dornejo, consentiente uxore suâ Lanceda nomine nostro præfato Monasterio; videlicet ipsum prædium Raningas cum omnibus appendiciis suis, terris cultis & incultis, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, pascuis, servis, ancillis, & omnibus usuaribus, quæcumque ibi visi sunt possidere: Ecclesias, servos, & ancillas, prædia quoque, sicut sunt à prædicto Riquino scripta, laudante & consentiente Tullensis Ecclesiæ Pontifice; salva tamen auctoritate & honore suæ Ecclesiæ, confirmamus tibi in perpetuum. Prædium etiam, quod Hugo de longa aqua dedit sancto Petro Cluniacensis Ecclesiæ, qui caput est hujus vestræ cellæ, confirmamus tibi. Insuper & alia quæcumque à bonis hominibus prædicto loco posteà sunt concessa vel justè adquisita, vel in futuro poterunt adquiri, eodem modo laudamus & confirmamus; statuentes Apostolica censura ut nullus Rex, Archiepiscopus, Episcopus, Dux, Comes, Vicecomes, vel aliqua alia judicialis persona audeat aliquam inferre calumniam contra hanc nostram defensatricem paginam, quam quicumque studuerit servare & custodire illæsam, habeat nostram benedictionem cumulatam: qui autem contrarius extiterit, anathematis nostri jaculo percussus, in morte animæ jacens ad vitam æternam nunquam, nisi resipuerit, mereatur resurgere.
Data 7. Kalendas Novembris per manus Udonis Tullensis Primicerii sanctæ Apostolicæ sedis Cancellarii & Bibliothecarii, anno Domini. Leonis IX. Indictione 4.
Leo, episcopus, servus servorum Dei, Hugoni venerabili abbati Cluniacensis cœnobii suisque successoribus in perpetuum. Convenit apostolico moderamini pia pollentibus religione assensum pietatis prebere. Quoniam postulasti a nobis, frater, confirmari apostolica auctoritate quedam bona concessa a quibusdam viris Deum timentibus nostræ Cluniacensi æcclesiæ, per hanc nostræ preceptionis paginam confirmamus illa tibi tuisque successoribus, secundum petitionem tuam, quoniam eam rationabilem conspeximus et honestam. Proinde scuto nostræ defensionis corroboramus predicto cœnobio æcclesiam cum predio quod dicitur Raningas, sub nomine cellæ constructam, quam dedit bone memoriæ Requinus de Darneio, consentiente uxore sua Lanceda nomine, nostro prefato monasterio, videlicet ipsum predium Raningas cum omnibus appenditiis, in terris cultis et incultis, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, pascuis, servis, ancillis et omnibus usuaribus quecunque ibi visi sunt possidere, æcclesias, servos et ancillas, predia quoque, sicut sunt a predicto Riquino scripta, laudante et consentiente Tullensis sede pontifice, salva tamen auctoritate et honore suæ æcclesiæ, confirmamus tibi in perpetuum; predium etiam quod Hugo de Longa Aqua dedit Sancto Petro Cluniensis æcclesiæ, qui caput est hujus nostræ cellæ confirmamus tibi; insuper et alia quecunque a bonis hominibus predicto loco postea sunt [ 407 ] concessabiliter justo adquisita, vel in futuro poterunt adquiri eodem modo laudamus et confirmamus. Statuentes apostolica censura ut nullus rex, archiepiscopus, episcopus, dux, comes, vicecomes, vel alia aliqua judicialia persona audeat aliquam inferre calumniam contra hanc nostram defensatricem paginam, quam quicumque studuerit servare et custodire inlesam, habeat nostram benedictionem cumulatam; qui autem contrarius extiterit, anathematis nostri jaculo percussus in morte animæ jacens ad vitam æternam numquam, nisi resipuerit, mereatur resurgere. (Monogramme) [Rota - Bene valete] Data VII kal. novembris, per manum Udonis, Tullensis primicerii, sanctæ apostolicæ sedis cancellarii et bibliothecarii, anno domni Leonis VIIII papæ IIo, indictio IIIIa. Leo episcopus, servus servorum Dei, Hugoni venerabili abbati Cluniacensis cœnobii ejusque successoribus in perpetuum.
Quoniam postulasti a nobis, frater charissime, confirmari apostolica auctoritate quædam bona concessa a quibusdam viris Deum timentibus nostræ Cluniacensi ecclesiæ; per hanc nostræ præceptionis paginam confirmamus illa tibi tuisque successoribus, secundum petitionem tuam, quoniam eam rationabilem conspeximus et honestam. Proinde scuto nostræ defensionis corroboramus prædicto cœnobio ecclesiam cum prædio, quod dicitur Raningas, sub nomine cellæ constructam, quam dedit bonæ memoriæ Riquinus de Dornejo, consentiente uxore sua, Loanceda nomine, nostro præfato monasterio; videlicet ipsum prædium Raningas cum omnibus appendiciis suis, terris cultis et incultis, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, pascuis, servis, ancillis, et omnibus usuaribus, quæcunque ibi visi sunt possidere, ecclesias, servos, et ancillas, prædia quoque, sicuti sunt a prædicto Riquino scripta, laudante et consentiente Tullensis ecclesiæ pontifice, salva tamen auctoritate et honore suæ Ecclesiæ, confirmamus tibi in perpetuum. Prædium etiam, quod Hugo de longa aqua dedit sancto Petro Cluniacensis ecclesiæ, qui caput est hujus vestræ cellæ, confirmamus tibi. Insuper et alia quæcunque a bonis hominibus prædicto loco postea sunt concessa vel juste acquisita, vel quæ in futurum poterunt acquiri, eodem modo laudamus et confirmamus, statuentes apostolica censura ut nullus rex, archiepiscopus, episcopus, dux, comes, vicecomes, vel aliqua alia judicialis persona audeat aliquam inferre calumniam contra hanc nostram defensatricem paginam, quam quicunque studuerit servare et custodire illæsam, habeat nostram benedictionem cumulatam, qui autem contrarius exstiterit, anathematis nostri jaculo percussus in morte animæ jacens ad vitam æternam nunquam, nisi resipuerit, mereatur resurgere.
[ 659 ] Data VII Kalendas Novembris, per manus Udonis Tullensis, primicerii sanctæ apostolicæ sedis cancellarii et bibliothecarii anno domni Leonis IX, indict. IV.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio