Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Leo IX     ||     1049, Iun. 10     ||     Convenit apostolico moderamini

Bullarium Cluniacense 12, 1 n. 2

PRIVILEGIUM LEONIS PAPÆ IX.
per quod confirmat libertatem Cluniacensi Monasterio ab Antecessoribus suis concessam, ipsumque jus eligendi Abbatem, cujus consecrationem vult à quocumque Episcopo, qui Congregationi fratrum placuerit, accipi: quod & de omnibus Ecclesiasticorum graduum ordinationibus, & altarium sive Ecclesiarum consecrationibus, ac de Chrismatis receptione statuit.

Bibliotheca Cluniacensis 1824

Diploma Leonis IX. Papæ

MPL 143, 607

XI.
S. Leo IX monasterii Cluniacensis, petente Hugone abbate, privilegia confirmat.
(Anno 1049.)
[Bibliotheca Cluniacensis, pag. 1824.]

Leo Episcopus servus servorum Dei, dilectissimo in Christo filio Hugoni Abbati Cluniacensi Monasterij nostri in honorem Beatorum Apostolorum Petri & Pauli fundati, tuisque successoribus Abbatibus perpetuam in Domino salutem. Convenit Apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, & petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Ex hoc enim lucri potissimum præmium à conditore omnium Deo in sydereis arcibus promerebimur, si venerabilia loca nostro tempore, aut ad meliorem statum fuerint perducta, aut ne umquam in aliquo minuantur corroborata. Quapropter inclinati precibus tuis, dilectissime fili, ipsi Monasterio nostro Cluniacensi, cui Deo authore præesse videris, per hoc nostræ Apostolicæ authoritatis privilegium, sicut & fecerunt privilegiis suis antecessores nostri, confirmamus atque corroboramus quidquid rerum & facultatum modò habet, & usque in perpetuum est habiturum; ne ab aliqua humana temeritate aliquid unquam exinde mutiletur; sed in sua integritate omnia custodiente Deo permaneant in usum, & salarium fratrum ibidem nunc servientium & per sæcula serviturorum. In qua Apostolicæ munitionis tuitione locum etiam ipsum antiquâ, & per prædecessores nostros ei concessâ libertate donamus, non nova facientes sed vetera confirmantes. Ne scilicet ullus mortalium, sive sit Imperator, sive Rex, sive Dux, sive Marchio, vel Archiepiscopus, vel Episcopus, aut aliqua alia humana potestas super idem Cluniacense Monasterium aliquam in aliquo potestatem exercere præsumat. Nec post solutionem tui corporis aliquem ibi præferre & ordinare audeat, sed in arbitrio semper & electione fratrum consistat, quemcumque de sua Congregatione secundum Deum, & secundum Regulam S. Benedicti, sibi præferre & imponere Abbatem voluerint: cujus consecratio non à constituto Episcopo sed à quolibet, quicumque ipsi congregationi placuerit, expetatur, non aliquo pretio redimenda, sed gratis accipienda. Quod etiam de omnibus Ecclesiasticorum graduum ordinationibus, & altarium sive Ecclesiarum consecrationibus præcipimus & confirmamus, ut liceat vobis, vestrisque successoribus, à quocumque ea velitis Episcopo gratis exposcere, nullusque vobis audeat contradicere. Quam prærogativam à prædecessoribus nostris Monasterio vestro concessam, & à nobis meritò confirmatam idcircò eidem contribuere decrevimus; ut sicut hactenùs sub Apostolico jure tantum & ditione constitit, ita amodò semper consistat, nec aliorsum respiciat; quatenus sub Apostolicæ defensionis umbraculo positum semper crescat, semper augescat, nullam pravorum hominum tyrannidem, nullam humanam potestatem metuens, ut quotidiana Deo obsequia devotè, ut solent & quietè ibi agantur, nec agentes in aliquo per aliquem sollicitentur, molestentur, inquietentur. In qua prærogativa etiam chrismatis libera receptio à quoquo velitis Episcopo consistit. Quæ omnia, sicut præmisimus, quemadmodùm à prædecessoribus nostris sancita reperimus, ita quoque nos stabilire & confirmare decrevimus. Statuentes Apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, ut nulla unquam magna parvaque persona spirituali vel sæculari dignitate prædita, omnive dignitate privata, contra hoc nostræ authoritatis privilegium venire, aut in quoquam illud infringere pertentet. Quod quicumque ausu temerario impiaque præsumptione contra Deum & sanctum Petrum, contraque animam suam fecerit, in tunc tantum se noverit nostræ Apostolicæ maledictionis aculeo transpunctum, nostræ Apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam Apostolici anathematis gladio transverberatum, nec nisi per dignam satisfactionem saluti pristinæ reparandum. Qui verò se ab hoc observaverit, & inviolatum hoc nostrum privilegium permanere laudaverit, hic benedictionem, gratiam, & omne bonum à retributore omnium bonorum Deo, & in præsenti sæculo consequatur, & in futuro.
Datum 4. Id. Junii per manus Petri Diaconi Bibliothecarii, ac Cancellarii sanctæ Apostolicæ Sedis, anno Domini Leonis IX. Papæ primo, Indict. II.
Leo Episcopus servus servorum Dei, dilectissimo in Christo filio Hvgoni Abbati Clun. Monasterij nostri in honorem Beatorum Apostolorum Petri & Pauli fundati, tuisque successoribus [ 1825 ] Abbatibus perpetuam in Domino salutem. Conuenit apostolico moderamini pia religione pollentibus beniuola compassione succurrere, & petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Ex hoc enim lucri potissimum præmium à conditore omnium Deo in sidereis arcibus promerebimur, si venerabilia loca nostro tempore aut ad meliorem fuerint statum perducta, aut ne unquam in aliquo minuantur corroborata. Quapropter inclinati precibus tuis, dilectissime fili, ipsi Monasterio nostro Cluniacensi, cui Deo auctore præesse videris, per hoc nostræ Apostolicæ auctoritatis priuilegium, sicut & fecerunt privilegiis suis antecessores nostri, confirmamus atque corroboramus quidquid rerum & facultatum modo habet, & vsque in perpetuum est habiturum; ne ab aliqua humana temeritate aliquid vnquam exinde mutiletur sed in sua integritate omnia custodiente Deo permaneant in vsum, & salarium fratrum ibidem nunc seruentium, & per sæcula seruiturorum. In qua Apostolicæ munitionis tuitione locum etiam ipsum antiqua, & per prædecessores nostros ei concessa libertate donamus, non noua facientes, sed vetera confirmantes. Ne scilicet vllus mortalium, sive sit Imperator, sive Rex, sive Dux, seu Marchio, vel Archiepiscopus, vel Episcopus, aut aliqua alia humana potestate super idem Cluniacense Monasterium aliquam in aliquo potestatem exercere præsumat. Nec post solutionem tui corporis aliquem ibi præferre & ordinare audeat, sed in arbitrio semper & electione fratrum consistat, quemcunque de sua congregatione secundum Deum & secundum Regulam S. Benedicti sibi præferre & imponere Abbatem voluerint: cujus consecratio non a constituto Episcopo, sed à quolibet, quicumque ipsi Congregationi placuerit, expetatur, non aliquo precio redimenda, sed gratis accipienda. Quod etiam de omnibus Ecclesiasticorum graduum ordinationibus, & Altarium sive Ecclesiarum consecrationibus præcipimus & confirmamus, vt liceat vobis vestrisque successoribus, à quocumque ea velitis Episcopo gratis exposcere, nullusque vobis audeat contradicere. Quam prærogativam à prædecessoribus nostris Monasterio vestro concessam, & à nobis merito confirmatam idcirco eidem contribuere decreuimus vt, sicut hactenus sub Apostolico tantum jure & ditione constitit, ita amodo semper consistat, nec aliorsum respiciat, quatinus sub Apostolicæ defensionis vmbraculo positum semper crescat, semper augescat, nullam prauorum hominum tyrannidem, nullam humanam potestatem metuens, vt quotidiana Deo obsequia devotè, vt solent, & quietè ibi agantur, nec agentes in aliquo per aliquem sollicitentur, molestentur, inquietentur. In qua prærogatiua etiam chrismatis libera receptio à quoquo velitis Episcopo consistit. Quæ omnia, sicut præmisimus, quemadmodum à prædecessoribus nostris sancita reperimus, ita quoque nos stabilire & confirmare decreuimus. Statuentes Apostolica censura, sub diuini iudicij obtestatione, vt nulla vnquam magna paruaque persona spirituali vel sæculari dignitate prædita, omniue dignitate priuata, contra hoc nostræ Apostolicæ auctoritatis privilegium venire aut in quoquam illud infringere pertemptet. Quod quicunque ausu temerario impiaque præsumptione contra [ 1826 ] Deum & sanctum Petrum, contraque animam suam fecerit, in tunc + tantum se noverit nostræ Apostolicæ maledictionis aculeo transpunctum, nostræ Apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam Apostolici anathematis gladio transuerberatum, nec ipsi per dignam satisfactionem saluti pristinæ reparandum. Qui vero se ab hoc obseruauerit, & inuiolatum hoc nostrum priuilegium permanere laudauerit, hic benedictionem, gratiam, & omne bonum à retributore omnium bonorum Deo et in præsenti sæculo consequatur & in futuro.
(Monogramme) [Rota - Bene valete]
Datum IIII. Id. Iunij per manus Petri Diaconi, Bibliothecarij, ac Cancellarii sanctæ Apostolicæ Sedis, anno domni Leonis IX. Papæ primo, indict. II.
Leo episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo in Christo filio Hugoni abbati Cluniacensis monasterii nostri, in honorem beatorum apostolorum Petri et Pauli fundati, tuisque successoribus abbatibus perpetuam in Domino salutem.
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benivola compassione succurrere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Ex hoc enim lucri potissimum præmium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus promerebimur, si venerabilia loca nostro tempore aut ad meliorem fuerint statum perducta, aut ne unquam in aliquo minuantur, corroborata. Quapropter inclinati precibus tuis, dilectissime fili, ipsi monasterio nostro Cluniacensi, cui Deo auctore præesse videris, per [ 608 ] hoc nostræ apostolicæ auctoritatis privilegium, sicut et fecerunt privilegiis suis antecessores nostri, confirmamus atque corroboramus quidquid rerum et facultatum modo habet, et usque in perpetuum est habiturum; ne ab aliqua humana temeritate aliquid unquam exinde mutiletur sed in sua integritate omnia custodiente Deo permaneant in usum, et salarium fratrum ibidem nunc servientium, et per sæcula serviturorum. In qua apostolicæ munitionis tuitione locum etiam ipsum antiqua et per prædecessores nostros ei concessa libertate donamus, non nova facientes, sed vetera confirmantes. Ne scilicet ullus mortalium, sive sit imperator, sive rex, sive dux, seu marchio, vel archiepiscopus, vel episcopus, aut aliqua alia humana potestas super idem Cluniacense monasterium aliquam in aliquo potestatem exercere præsumat. Nec post solutionem tui corporis aliquem ibi præferre et ordinare audeat, sed in arbitrio semper et electione fratrum consistat quemcunque de sua congregatione secundum Deum et secundum regulam S. Benedicti sibi præferre et imponere abbatem voluerint: cujus consecratio non a constituto episcopo, sed a quolibet, quicunque ipsi congregationi placuerit, expetatur, non aliquo pretio redimenda, sed gratis accipienda. Quod etiam de omnibus ecclesiasticorum graduum ordinationibus, et altarium sive ecclesiarum consecrationibus præcipimus et confirmamus, ut liceat vobis vestrisque successoribus, a quocunque ea velitis episcopo gratis exposcere, nullusque vobis audeat contradicere. Quam prærogativam a prædecessoribus nostris monasterio vestro concessam, et a nobis merito confirmatam, idcirco eidem contribuere decrevimus ut, sicut hactenus sub apostolico tantum jure et ditione constitit, ita amodo semper consistat, nec aliorsum respiciat, quatenus sub apostolicæ defensionis umbraculo positum semper crescat, semper augescat, nullam pravorum hominum tyrannidem, nullam humanam potestatem metuens, ut quotidiana Deo obsequia devote, ut solent, et quiete ibi agantur, nec agentes in aliquo per aliquem sollicitentur, molestentur, inquietentur. In qua prærogativa etiam chrismatis libera receptio a quoquo velitis episcopo consistit. Quæ omnia, sicut præmisimus, quemadmodum a prædecessoribus nostris sancita reperimus, ita quoque nos stabilire et confirmare decrevimus. Statuentes apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, ut nulla unquam magna parvaque persona spirituali vel sæculari dignitate prædita, omnive dignitate privata, contra hoc nostræ apostolicæ auctoritatis privilegium venire aut in quoquam illud infringere pertentet. Quod quicunque ausu temerario impiaque præsumptione contra Deum et sanctum Petrum, contraque animam suam fecerit, in tunc + tantum se noverit nostræ apostolicæ maledictionis aculeo transpunctum, nostræ apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam apostolici anathematis gladio transverberatum, nec ipsi per [ 609 ] dignam satisfactionem saluti pristinæ reparandum. Qui vero se ab hoc observaverit, et inviolatum hoc nostrum privilegium permanere laudaverit, hic benedictionem, gratiam et omne bonum a retributore omnium bonorum Deo et in præsenti sæculo consequatur et in futuro.
Datum IV Id. Junii per manus Petri diaconi, bibliothecarii ac cancellarii sanctæ apostolicæ sedis, anno domni Leonis IX papæ primo, indict. II.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio