Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Johannes XIX     ||     < 1027, Mar. 28     ||     Quoniam o religiosissime

Bullarium Cluniacense 7, 2 n. 2

EPISTOLA IOANNIS PAPÆ XIX. ad Robertum Regem Francorum de immunitate Cluniacensis Monasterii.

MPL 141, 1145

XI. Epistola Joannis papae XIX ad Robertum regem Francorum de immunitate Cluniacensis monasterii.
(Anno 1024-1031.)
[Bullarium Cluniacense, pag. 7.]

Ioannes Episcopus, servus servorum Dei, Roberto Regi Francorum, salutem charissimam cum benedictione Apostolicâ. Quoniam, ô Religiosissime Rex, multorum jam caritate frigescente, superabundante autem iniquitate, plurimis in locis non solùm ab extraneis, verùm etiam ab iis, qui filii nomine tenùs dicuntur, status Ecclesiæ confunditur, sacræ Religionis ordo contemnitur, pietas & forma Justitiæ dehonestatur, & privilegia Apostolica seu etiam Regalia præcepta, quantùm ad substantiam, illorum temeritate irreverenter cassantur; oportet vestram sublimitatem vigilare, ut in Regno vobis Deo auctore commisso Catholicæ fidei norma vigorem obtineat, Sanctitas & Religio contra inimicos veritatis trophæum victoriæ insigniter teneat, & sacer ritus prædecentium Patrum inviolabiliter permaneat, quatenùs per hæc & vestra fides plenitudinem bonorum percipiat, & devotio subditorum exinde ad incrementa virtutum magis ac magis proficiat. His enim rei Sacramentum non solùm à nobis exigitur, quibus Pastoralis commissa est cura, verùm etiam & à vobis, cui credita est cum usuris exigenda maxima pompa & Regiæ sublimitatis potentia. Quod enim sine gravi dicere non valemus dolore, quibusdam vestrorum execrabili negotio ad Sacerdotium introductis, non sufficit injustè adquisita posthabito Religionis ordine per perimendos terrenæ affectationis luxus distrahere, nisi etiam & ea loca quæ à fidelibus, qui illa ex propriis possessionibus et sumptibus construxere, potestati solius Romanæ Ecclesiæ tradita sunt testamenti auctoritate, ad damnationis suæ cumulum sibi conentur defendere, & suis usibus malè applicare: qui profectò ipsum caput discerpere gestiunt, dùm membra ab ipso separare volunt, & eos quos ut vernaculos habet injuriis & contumeliis lacessere non desinunt, ignorantes utique miseri quod hujus sanctæ Sedis decreta ita piâ fide à filiis matris Ecclesiæ accipienda sunt & veneranda, ut tanquam regulæ Canonum ab eisdem absque ullo scrupulo admittantur, utpote quæ de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque cuiquam liceat de ejus garrire decreto, nec judicare judicio. Cujus judicii sententiam eò magis oportet à nemine dissolvi, quò certiùs Apostoli constat illam Petri firmitate & auctoritate solidari. Ait enim quodam in loco Leo Papa venerabilis & sanctæ institutionis doctor admirabilis: non parvæ insaniæ est contra eum aliquem mutire, qui clavigerum Regni cœlestis habet Tutorem & Patronum; quin eò magis si hîc multa verba tumentis spiritus relaxentur, ne fortè Petri vindicta in posterùm reservetur. Horum itaque rabiem & tumoris insolentiam à nostris locis, & maximè à Cluniensi Cœnobio specialiter & singulariter nobis proprio procùl amovere cupientes, hoc privilegium Apostolicâ auctoritate filio nostro carissimo Odiloni & sibi succedentibus in perpetuum facere voluimus: quod vestræ nobilitati idcircò cum his litteris mittimus, ut vestris vestrorumque Sacerdotum vel Optimatum in auribus recitetur, præceptoque Regali & auctoritate firmetur, corroboretur, & auctorizetur; ut nullius cujuscumque Sacerdotis vel Principis persona contra hoc Apostolicæ auctoritatis Decretum in perpetuùm garrire vel mutire audeat, ne Apostolico percussus anathemate districtæ ultionis pœnas luat, & Regalis transgressor præcepti cum suppliciis infernorum exsors etiam fiat temporalium bonorum. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, ROBERTO regi Francorum, salutem charissimam cum benedictione apostolica.
Quoniam, o religiosissime rex, multorum jam charitate frigescente, superabundante autem iniquitate, plurimis in locis non solum ab extraneis, verum etiam ab iis qui filii nomine tenus dicuntur, status Ecclesiæ confunditur, sacræ religionis ordo contemnitur, pietas et forma justitiæ dehonestatur, et privilegia apostolica seu etiam regalia præcepta, quantum ad substantiam, illorum temeritate irreverenter cassantur: oportet vestram sublimitatem vigilare, ut in regno vobis Deo auctore commisso catholicæ fidei norma vigorem obtineat, sanctitas et religio contra inimicos veritatis trophæum victoriæ insigniter teneat, et sacer ritus præcedentium Patrum inviolabiliter permaneat, quatenus per hæc et vestra fides plenitudinem bonorum percipiat, et devotio subditorum exinde ad incrementa virtutum magis ac magis proficiat. His enim rei sacramentum non solum a nobis exigitur, quibus pastoralis commissa est cura, verum etiam et a vobis, cui credita est, cum usuris exigenda maxima pompa et regiæ sublimitatis potentia. Quod enim sine gravi dicere non valemus dolore, quibusdam vestrorum exsecrabili negotio ad sacerdotium introductis, non sufficit injuste acquisita, posthabito religionis ordine, per perimendos terrenæ affectationis luxus distrahere, nisi etiam et ea loca quæ a fidelibus, qui illa ex propriis possessionibus et sumptibus construxere, potestati solius Romanæ Ecclesiæ tradita sunt testamenti auctoritate, ad damnationis suæ cumulum sibi conentur defendere, et suis usibus male applicare; qui profecto ipsum caput discerpere gestiunt, dum membra ab ipso separare volunt, et eos quos ut vernaculos habet injuriis et contumeliis lacessere non desinunt, ignorantes utique miseri quod hujus sanctæ sedis decreta ita pia fide a filiis matris Ecclesiæ accipienda sunt, et veneranda, ut tanquam regulæ canonum ab eisdem absque ullo scrupulo admittantur, utpote quæ de omni Ecclesiæ fas habeat judicandi, neque cuiquam liceat de ejus garrire decreto, nec judicare judicio. Cujus judicii sententiam eo magis oportet a nemine dissolvi, quo certius apostoli constat illam Petri firmitate et auctoritate solidari. Ait enim quodam in loco Leo papa venerabilis et sanctæ institutionis doctor admirabilis: źNon parvæ insaniæ est contra eum aliquem mutire, qui clavigerum regni cœlestis habet tutorem et patronum; quin eo magis si hic multa verba tumentis spiritus relaxentur, ne forte Petri vindicta in posterum reservetur.╗ Horum itaque rabiem et tumoris insolentiam a nostris locis, et maxime a Cluniensi cœnobio specialiter et singulariter nobis proprio procul amovere cupientes, [ 1146 ] hoc privilegium apostolica auctoritate filio nostro charissimo Odiloni et sibi succedentibus in perpetuum facere voluimus; quod vestræ nobilitati idcirco cum his litteris mittimus, ut vestris vestrorumque sacerdotum vel optimatum in auribus recitetur, præceptoque regali et auctoritate firmetur, corroboretur, et auctorizetur; ut nullius cujuscunque sacerdotis vel principis persona contra hoc apostolicæ auctoritatis decretum in perpetuum garrire vel mutire audeat, ne apostolico percussus anathemate districtæ ultionis pœnas luat, et regalis transgressor præcepti cum suppliciis infernorum exsors etiam fiat temporalium bonorum.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio