Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Johannes XIX     ||     1027, Mar. 28     ||     Coenobium Cluniacense

Bullarium Cluniacense 9, 2

EPISTOLA IOANNIS PAPÆ XIX. ad universos Ecclesiæ fideles pro Cluniacensibus.

Cowdrey, Cluniacs, 268-269

Pope John XIX's general letter in support of the Cluniacs

IOANNES Episcopus, servus servorum Dei, omnibus cujuscunque ordinis vel dignitatis tam præsentibus quàm futuris gratiam Dei & copiam Apostolicæ benedictionis. Cœnobium Cluniacense, quod olim à Willelmo Aquitanorum Principe constructum est in partibus Burgundiæ in Comitatu Matisconensi, & nunc videtur esse sub dilectissimi filii nostri Abbatis Odilonis provisione, ita constat Deo et sanctis ejus Apostolis Petro & Paulo, atque Romanæ Ecclesiæ ab eodem Seniore delegatum speciali dono, à prædecessoribus quoque nostris Apostolicæ Sedis Præsulibus, Formoso, Joanne, Benedicto, item Benedicto, Gregorio, Silvestro, meo etiam non modò spirituali patre sed & carnali fratre Benedicto multiplicibus privilegiis Apostolicæ auctoritatis roboratum & confirmatum, ut ad nullum alium respiciat locus ille sive habitatores ejus, nisi ad Deum & sanctum Petrum, & Apostolicæ Sedis Pontificem summum. Quorum sequens exemplum fultus Apostolico vigore ego Joannes Apostolicæ Sedis Præsul, cum cæteris Coëpiscopis meis in Conventu Romæ congregato in præsentia Domini Conradi Regis D. Augusti nuper à Deo & nobis in Imperium Romani orbis electi & coronati statuta, quæ supra memorati Antecessores mei de libertate prædicti loci sanxerunt, & habitatores ipsius per centum & eò ampliùs annos sine alicujus contradictione tenuerunt, laudo & auctoritate Dei, sanctorumque Apostolorum Petri & Pauli perpetuâ stabilitate mansura confirmo. Prætereà pervenit ad nos quod quidam Episcoporum temerè, & sine aliquâ rationabili causâ, consultu pravo excommunicant sibi subjectos non solùm sæculares perversa agentes, sed et Religiosos sobriam & Deo placitam vitam ducere cupientes; quod de Monachis Cluniacensibus omninò fieri prohibemus. Sed, si quælibet querimonia Episcoporum adversùs illos exorta fuerit & aliter finiri non potuerit, Apostolicæ Sedis examini reservetur; ut per ejus judicium, quod justum est, decernatur. Quod si huic nostræ institutioni quilibet cujuscunque ordinis vel dignitatis contraïre voluerit, timeat illud quod meretur, qui contra divinum præceptum Catholicorum Apostolicorum Patrum terminos temerario ausu sive ambitionis transgredi præsumpserit. Si verò Episcopus, aut cujuslibet dignitatis Ecclesiasticæ fuerit, noverit se omninò potestate Ecclesiasticæ auctoritatis carere, qui matri suæ contradicit, Ecclesiæ videlicet Romanæ, à quâ si quam videtur Ecclesiasticam potestatem accepto anathemate Apostolicæ auctoritatis colligatus, & à liminibus sanctæ Ecclesiæ repulsus per perpetuam excommunicationem, nisi resipuerit à societate fidelium, separabitur. Quod si servator & custos extiterit, ipsius gratiæ, Dei, & benedictionis Apostolicæ compos existat. Benè valete. Datæ V. Kalendas Aprilis per manum Petri Episcopi, Prænestinæ Ecclesiæ, & Bibliothecarii sanctæ Apostolicæ Sedis. Anno Pontificatus domni Joannis sanctissimi noni decimi, Papæ tertio, indictione decimâ. JOHANNES episcopus servus servorum dei omnibus cujuscumque ordinis vel dignitatis tam presentibus quam futuris gratiam dei et copiam apostolicae benedictionis. Coenobium Cluniacense quod olim a Uuilelmo Aquitanorum principe constructum est in partibus Burgundie in comitatu Matisconensi et nunc videtur esse sub dilectissimi filii nostri abbatis Odilonis provisione, ita constat deo et sanctis eius apostolis Petro et Paulo atque Romanae ecclesiae eb (!) eodem seniore delegatum speciali donatione, a predecessoribus quoque nostris apostolicae sedis praesulibus Formoso, Johanne, Benedicto, item Benedicto, Gregorio, Silvestro, meo etiam non modo spirituali patre, sed et carnali fratre Benedicto multiplicibus privilegiis apostolicae auctoritatis roboratum et confirmatum, ut ad nullum alium respiciat locus ille sive habitatores eius, nisi ad deum et sanctum Petrum et apostolicae sedis pontificem summum. Quorum sequens exemplum fultus apostolico vigore ego Johannes apostolice sedis presul, cum ceteris coepiscopis et fratribus meis in conventu Romae congregato in praesentia domini Conradi regis divi augusti nuper a deo et nobis in imperium Romani orbis electi et coronati statuta, quae supra memorati antecessores mei de libertate praedicti loci sanxerunt, et habitatores ipsius per centum et eo amplius annos sine alicuius contradictione tenuerunt, laudo et auctoritate dei sanctorumque Apostolorum Petri et Pauli perpetua stabilitate mansura confirmo. Preterea pervenit ad nos, quod quidam episcoporum temere et sine aliqua rationabili causa consultu pravo excommunicant sibi subiectos non solum seculares perversa agentes, sed et religiosos sobriam et deo placitam vitam ducere cupientes, quod de monachis Cluniacensibus omnino fieri prohibemus. Sed si quelibet querimonia episcoporum adversum illos exorta fuerit et aliter finiri non potuerit, apostolicae sedis examini reservetur, ut per eius iudicium quod iustum est decernatur. Quod si huic nostrae institutioni quilibet cuiuscumque ordinis vel dignitatis contraire voluerit, timeat illud, quod meretur, qui contra divinum preceptum catholicorum et apostolicorum patrum terminos temerario ausu sive ambitionis cupiditate transgredi presumpserit. Si vero episcopus aut cuiuslibet aecclesiasticae dignitatis fuerit, noverit se omnino potestate aecclesiasticae auctoritatis carere, qui matri sue contradicit aecclesiae videlicet Romane, a qua si quam videtur habere aecclesiasticam potestatem accepto anathemate apostolicae auctoritatis colligatus et a liminibus sanctae aecclesiae repulsus per perpetuam excommunicationem nisi resipuerit a societate fidelium separabitur. Qui vero observator et custos ipsius extiterit, gratiae dei et benedictionis apostolicae compos existat. Bene valete. Dat. V. kal. aprilis per manum Petri episcopi, sanctae Praenestinae aecclesiae et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis, anno pontificatus domni Johannis sanctissimi noni decimi papae tertio, indictione decima.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung