Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Johannes XIX     ||     1024, Mai.-Iul.     ||     Cum omnium fidelium

Bullarium Cluniacense 8, 2 n. 2

PRIVILEGIUM IOANNIS PAPÆ XIX. per quod declarat se ob interventum sancti Henrici, Romanorum Imperatoris confirmare omnia Monasteria & loca ad Cluniense Monasterium pertinentia, & ei ab aliquibus fidelibus Christianis Regibus, Episcopis, Ducibus, seu Principibus anteà concessa. Prohibet quoque ne quis Episcopus, vel Sacerdos pro aliquâ ordinatione seu consecratione Ecclesiæ, Presbyterorum, aut Diaconorum, Missarumque celebratione, nisi ab Abbate Cluniensi invitatus, veniat Cluniacum: sed liceat Monachis Cluniensibus cujuscumque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicumque suo placuerit Abbati. Similiter vetat ne quis Episcopus vel Sacerdos possit excommunicare Fratres Clunienses ubicumque positos. Decernit prætereà Cluniense Monasterium omnibus ad se ob salutem confugientibus fore misericordiæ sinum; & statuit quòd si aliquis cujuscumque obligatus anathemate idem Monasterium expetierit, sive pro corporis sepulturâ, seu alterius suæ utilitatis & salutis gratia, benigniter excipiatur oleo medicamenti salutaris fovendus. Denique definit electionem Abbatis Clun. pertinere ad congregationem ipsius loci.

Bibliotheca Cluniacensis notae 136

Diploma Ioannis XIX papæ super Elect. domni Abb. Clun. ad Odilonem

MPL 141, 1135

VI. Privilegium Joannis papæ XIX pro monasterio Cluniacensi.---Declarat se confirmare omnia monasteria et loca ad Cluniacense monasterium pertinentia, et ei ab aliquibus fidelibus Christianis, regibus, episcopis, ducibus, seu principibus antea concessa. Prohibet quoque ne quis episcopus, vel sacerdos, pro aliqua ordinatione seu consecratione ecclesiæ, presbyterorum, aut diaconorum, missarumque celebratione, nisi ab abbate Cluniacensi invitatus, veniat Cluniacum; sed liceat monachis Cluniacensibus cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicunque suo placuerit abbati. Similiter vetat ne quis episcopus vel sacerdos possit excommunicare fratres Cluniacenses ubicunque positos. Decernit præterea Cluniacense monasterium omnibus ad se ob salutem confugientibus fore misericordiæ sinum; et statuit quod si aliquis cujuscunque obligatus anathemate idem monasterium expetierit, sive pro corporis sepultura, seu alterius suæ utilitatis, et salutis gratia, benigniter excipiatur oleo medicamenti salutaris fovendus. Denique definit electionem abbatis Cluniacensis pertinere ad congregationem ipsius loci.
(Anno 1027.)
[Bullarium Cluniacense, pag. 8.]

Ioannes Episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio Odiloni Abbati Monasterii, quod dicitur Cluniacum, in honore beatorum Apostolorum Petri & Pauli consecratum, in Comitatu Matisconensi situm, & per te cunctis successoribus tuis Abbatibus in perpetuum. Cum omnium fidelium petitionibus & necessitatibus subvenire debeat Apostolicæ charitatis gratia, multò magis his est impertienda ejus beneficii clementia, quos singulariter proprios & specialiter filios se gaudet habere sancta Romana Mater Ecclesia, & suæ utilitatis gratiâ, & præcedentium Patrum authoritate egregiâ, quorum etiam desideriis & votis eò pleniùs parere debet auctoritatis Apostolicæ sublimitas, quò certiùs constat eos eos nonnisi illa desiderare & expetere, quæ sunt ad honestatem sanctæ pietatis, & utilitatem veræ Religionis. Et quoties in suæ necessitatis commodis nostrum assensum, et solitæ Apostolicæ auctoritatis audiverint humiliter requirere præsidium, ultrò benignitatis intuitu nos convenit subvenire, & ritè pro integrâ securitate solidare, ut ex hoc nobis quoque potissimum præmium à conditore omnium Deo in sydereis arcibus contribuatur. Et ideò quia postulastis à nobis ut præfatum Monasterium Apostolicæ auctoritatis serie muniremus, & omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanenda confirmaremus, & absque omni jugo seu ditione cujuscumque personæ constabilire nostri privilegii pagina studeremus. Proptereà tuis flexus precibus, ob interventum Domni invictissimi & pii Henrici Imperatoris augusti, ejusque remedium animæ per hujus nostræ auctoritatis privilegium statuentes decernimus, ut cuncta loca & Monasteria ad prædictum Cluniense Cœnobium pertinentia, quæ ab aliquibus fidelissimis Christianis, Regibus, Episcopis, Ducibus seu Principibus eidem loco sunt concessa, & ab Antecessoribus tuis Abbatibus adquisita, Bernone videlicet, Odone, Eymardo, & beatæ recordationis sancto Mayolo prædecessore tuo, vel quæcumque ad eundem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione, cum magnâ securitate quietus debeas possidere, & per te universi successores tui in perpetuum. Necnon sub divini judicii promulgatione & confirmatione, & anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus Episcopus, seu quilibet Sacerdotum in eodem venerabili Cœnobio pro aliquâ ordinatione, sive consecratione Ecclesiæ, Presbyterorum, aut Diaconorum, Missarumque celebratione, nisi ab Abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum præsumat; sed liceat Monachis ipsius loci cujuscumque voluerint ordinationis gradum suscipere, ubicunque tibi tuisque successoribus placuerit. Interdicimus autem sub simili anathematis promulgatione, ut isdem locus sub nullius cujuscunque Episcopi, vel Sacerdotis deprimatur interdictionis titulo, seu excommunicationis vel anathematis vinculo. Non enim patitur sanctæ Sedis Apostolicæ authoritas, ut ullius cujuscunque personæ obligatione proscindatur à se cuilibet concessa liberalis libertas: neque ipsius loci fratres ubicunque positi, cujuscunque Episcopi maledictionis vel excommunicationis vinculo teneantur astricti. Inhonestum enim nobis videtur ut sine nostro judicio, à quoquam anathematizetur S. Sedis Apostolicæ filius, veluti cujuscumque subjectæ Ecclesiæ discipulus. Si qua verò competens ratio adversùs eos quemquam moverit, & hoc aliter determinari vel definiri nequiverit, judicium Apostolicum, quod nulli præjudicium prætendere patitur, super hoc patienter præstoletur & humiliter requiratur. Decernimus etiam, & illius, cujus vice quamvis indignè fungimur, auctoritate sancimus, ut isdem locus omnibus ad se ob salutem confugientibus, sit misericordiæ sinus, sit totius pietatis et salutis portus. Obtineat in eo locum justus, nec repellatur pœnitere volens iniquus. Præbeatur innocentibus charitas mutuæ fraternitatis, nec negetur offensis spes salutis & indulgentia pietatis. Et si aliquis cujuscunque obligatus anathemate eundem locum expetierit, sive pro corporis sepulturâ, seu alterius suæ utilitatis et salutis gratiâ, minimè à veniâ & optatâ misericordiâ excludatur, sed oleo medicamenti salutaris fovendus benigniter colligatur. Quia & justum sic est, ut in domo pietatis & justo præbeatur dilectio sanctæ fraternitatis, & ad veniam confugienti peccatori non negetur medicamentum indulgentiæ & salutis. Sit autem omnibus ibi advenientibus causa salutis hîc & in perpetuum divinæ miserationis & pietatis refugium, & Apostolicæ benedictionis & absolutionis præsidium. Decernimus prætereà & omninò constituimus, ut prædicti loci obeunte Abbate, non ibi alius cujuscunque personæ violentiâ constituatur ordinandus, sed ab ipsâ congregatione loci secundùm timorem Dei & institutionem Legislatoris Benedicti, pater qui sibi præesse debeat eligatur, atque ad eum ordinandum qualiscunque illis placuerit advocetur Episcopus. Quascunque verò terras nunc tenes, & quas tu tuique successores adquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu (quod fieri non credimus) contrà hujus nostræ Apostolicæ confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri, & Apostolorum Principis Petri anathematis vinculo innodandum, & cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Judâ traditore Domini & Salvatoris nostri Jesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui verò custos & observator hujus nostri privilegii extiterit, benedictionis gratiam & vitam æternam à Domino consequatur, etc. Amen.
Habetur etiam omninò simile privilegium ejusdem Joannis Papæ XIX. per quod declarat se ob interventum invictissimi Imperatoris Conradi confirmare omnia loca & Monasteria ad Cluniense Monasterium pertinentia, & ei concessa. Et reliqua prout in præcedenti.
Ioannes Episcopus seruus seruorum Dei, dilectissimo filio ODILONI Abbati Monasterij quod dicitur Cluniacum, in honore beatorum Apostolorum Petri & Pauli consecratum in Comitatu Matisconensi situm, & pro te cunctis successoribus tuis Abbatibus in perpetuum. C¨m omnium fidelium petitionibus & necessitatibus subuenire debeat Apostolicæ caritatis gratia, multo magis his est impertienda eius beneficij clementia, quas singulariter proprios, & specialiter filios se gaudet habere sancta Romana mater Ecclesia, & suæ vtilitatis gratia & præcedentium Patrum authoritate egregia, quorum etiam desiderijs & votis e˛ plenius parere debet authoritas Apostolicæ sublimitas, quo certi¨s constat eos nonnisi illa desiderare & expetere, quæ sunt ad honestatem sanctæ pietatis, & vtilitatem veræ Religionis. Et quotiens in suæ necessitatis commodis nostrum assensum, & solitæ Apostolicæ authoritatis studuerint humiliter requirere præsidium, vltro benignitatis intuitu nos conuenit subuenire, & rite pro integra securitate solidare, vt ex hoc nobis quoque potissimum præmium Ó conditore omnium Deo in sidereis arcibus conscribuatur. Et ideo quia postulastis Ó nobis vt præfatum Monasterium Apostolicæ authoritatis serie muniremus, & omnia eius pertinentia perenni iure ibidem inuiolabiliter permanendo confirmaremus, & absque omni iugo seu ditione cuiuscunque personæ constabilire nostri priuilegij pagina studeremus. Propterea, tuis flexus precibus, ob interv uentum domni inuictissimi & pij Henrici ............ Imperatoris Augusti, eiusque remedium animæ per huius nostræ authoritatis priuilegium statuentes decernimus, vt cuncta loca & Monasteria ad prædictum Clun C&onobium pertinentia, quæ ab aliquibus fidelissimis Christianis, Regibus, Episcopis, Ducibus, seu Principibus eidem loco sunt concessa, & ab antecessoribus tuis Abbatibus adquisita, Bernone videlicet, Odone, Eymardo, & beatæ recordationis sancto Maiolo prædecessore tuo, vel quæcumque ad eumdem locum pertinere videntur, absque vllius contradictione cum magna securitate quietus debeas possidere, & per te vniuersi successores tui in perpetuum. Necnon sub diuini iudicij promulgatione & confirmatione & anathematis interdictione corroborantes decernimus, vt nullus Episcopus, seu quilibet Sacerdotum in eodem venerabili C&onobio pro aliqua ordinatione, siue consecratione Ecclesiæ Præsbytorum vel, Diaconorum, Missarumque celebratione, nisi ab Abbate eiusdem loci inuitatus fuerit, venire ad agendum præsumat. Sed liceat Monachis ipsius loci, cuiuscumque voluerint ordinationis gradum suscipere, vbicumque tibi tuisque successoribus placuerit. Interdicimus autem sub simili anathematis promulgatione, vt isdem locus sub nullius cuiuscumque Episcopi, vel Sacerdotis deprimatur interdictionis titulo, seu excommunicationis, vel anathematis vinculo. Non enim patitur sanctæ Sedis Apostolicæ authoritas, vt vllius cuiuscumque personæ obligatione proscindatur Ó se cuilibet concessa liberalis libertas: neque ipsius loci fratres vbicumque positi, cuiuscumque Episcopi maledictionis, vel excommunicationis vinculo teneantur adstricti. Inhonestum enim nobis videtur, vt sine nostro iudicio, Ó quoquam anathematizetur sanctæ Sedis Apostolicæ filius, veluti cuiuscumque subjecta Ecclesiæ discipulus. Si qua ver˛ competens ratio aduersus eos quemquam mouerit, & hoc aliter determinari vel diffiniri nequiuerit, iudicium Apostolicum, quod nulli præiudicium prętendere patitur, super hoc pręstoletur, & humiliter requiratur. Decernimus etiÓm, & illius cuius vice quamuis indigni [ 137 ] fungimur authoritate sancimus, vt isdem locus omnibus ad se ob salutem confugientibus, sit misericordiæ sinus, sit totius pietatis & salutis portus. Obtineat in eo locum iustus, nec repellatur p&onitere volens iniquus. Præbeatur innocentibus charitas mutuæ fraternitatis, nec negetur offensis spes salutis, & indulgentia pietatis. Et si aliquis cuiuscumque obligatus anathemate eundem locum expetierit siue pro corporis sepultura, seu alterius suæ vtilitatis & salutis gratia, minimŔ Ó venia & optata misericordia excludatur, sed oleo medicamenti salutaris fouendus benigniter colligatur. Quia & iustum sic est vt in domo pietatis & iusto præbeatur dilectio sanctæ fraternitatis, & ad veniam confugienti peccatori non negetur medicamentum indulgentiæ & salutis. Sit autem omnibus ibi aduenientibus causa salutis hic & in perpetuum diuinæ miserationis & pietatis refugium, & Apostolicæ benedictionis & absolutionis pręsidium. Decernimus præterea, & omnino constituimus, vt prædicti loci obeunte Abbate non ibi alius cuiuscumque personæ violentia constituatur ordinandus, sed ab ipsa Congregatione loci, secundum timorem Dei, & institutionem legislatoris Benedicti, Pater qui sibi præesse debeat eligatur, atque ad eum ordinandum qualiscumque illis placuerit Episcopus aduocetur. Quascumque ver˛ terras nunc tenes, & quas tu tuique successores adquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis temerario ausu, quod fieri non credimus, contra huius nostræ confirmationis seriem venire, aut agere tentauerit, sciat se Domini nostri & Apostolorum Principis Petri anathematis vinculo innodandum, & cum diabolo, eiusque atrocissimis pompis atque cum Iuda traditore Domini & Salvatoris nostri Iesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareosque chaos demersum cum impijs deficiendum. Qui ver˛ custos & obseruator huius nostri privilegij extiterit, benedictionis gratiam & vitam æternam Ó Domino consequatur. &c. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio ODILONI abbati monasterii quod dicitur Cluniacum, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum, in comitatu Matisconensi situm, et per te cunctis successoribus tuis abbatibus in perpetuum.
Cum omnium fidelium petitionibus et necessitatibus subvenire debeat apostolicæ charitatis gratia, multo magis his est impertienda ejus beneficii clementia, quos singulariter proprios et specialiter filios se gaudet habere sancta Romana mater Ecclesia, et suæ utilitatis gratia, et præcedentium Patrum auctoritate egregia, quorum etiam desideriis et votis eo plenius parere debet auctoritatis apostolicæ sublimitas, [ 1136 ] quo certius constat eos nonnisi illa desiderare et expetere quæ sunt ad honestatem sanctæ pietatis, et utilitatem veræ religionis. Et quoties in suæ necessitatis commodis nostrum assensum et solitæ apostolicæ auctoritatis audiverint humiliter requirere præsidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et rite pro integra securitate solidare; ut ex hoc nobis quoque potissimum præmium a conditore omnium Deo sidereis arcibus contribuatur. Et ideo quia postulastis a nobis ut præfatum monasterium apostolicæ auctoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanenda confirmaremus, et absque omni jugo seu ditione cujuscunque personæ constabilire nostri privilegii pagina studeremus: propterea tuis flexus precibus, ob interventum domni invictissimi et pii Henrici imperatoris augusti, ejusque remedium animæ, per hujus nostræ auctoritatis privilegium statuentes decernimus, ut cuncta loca et monasteria ad prædictum Cluniacense cœnobium pertinentia, quæ ab aliquibus fidelissimis Christianis, regibus, episcopis, ducibus, seu principibus eidem loco sunt concessa, et ab antecessoribus tuis abbatibus acquisita, Bernone videlicet, Odone, Aymardo, et beatæ recordationis sancto Mayolo prædecessore tuo, vel quæcunque ad eumdem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione, cum magna securitate debeas possidere, et per te universi successores tui in perpetuum. Necnon sub divini judicii promulgatione et confirmatione, et anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus episcopus, seu quilibet sacerdotum in eodem venerabili cœnobio pro aliqua ordinatione, sive consecratione ecclesiæ, presbyterorum, aut diaconorum, missarumque celebratione, nisi ab abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum præsumat; sed liceat monachis ipsius loci cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere, ubicunque tibi, tuisque successoribus placuerit. Interdicimus autem sub simili anathematis promulgatione, ut isdem locus sub nullius cujuscunque episcopi vel sacerdotis deprimatur interdictionis titulo, seu excommunicationis vel anathematis vinculo. Non enim patitur sanctæ sedis apostolicæ auctoritas, ut ullius cujuscunque personæ obligatione proscindatur a se cuilibet concessa liberalis libertas: neque ipsius loci fratres ubicunque positi, cujuscunque episcopi maledictionis vel excommunicationis vinculo teneantur astricti. Inhonestum enim nobis videtur ut sine nostro judicio, a quoquam anathematizetur sanctæ sedis apostolicæ filius veluti cujuscunque subjectæ Ecclesiæ discipulus. Si qua vero competens ratio adversus eos quemquam moverit, et hoc aliter determinari vel definiri nequiverit, judicium apostolicum, quod nulli præjudicium prætendere patitur, super hoc patienter præstoletur et humiliter requiratur. Decernimus etiam, et illius cujus vice quamvis indigne fungimur, auctoritate sancimus, ut isdem locus omnibus ad se ob salutem [ 1137 ] confugientibus, sit misericordiæ sinus, sit totius pietatis et salutis portus. Obtineat in eo locum justus, nec repellatur pœnitere volens iniquus. Præbeatur innocentibus charitas mutuæ fraternitatis, nec negetur offensis spes salutis et indulgentia pietatis. Et si aliquis cujuscunque obligatus anathemate eumdem locum expetierit, sive pro corporis sepultura, seu alterius suæ utilitatis et salutis gratia, minime a venia et optata misericordia excludatur, sed oleo medicamenti salutaris fovendus benigniter colligatur. Quia et justum sic est, ut in domo pietatis et justo præbeatur dilectio sanctæ fraternitatis, et ad veniam confugienti peccatori non negetur medicamentum indulgentiæ et salutis. Sit autem omnibus ibi advenientibus causa salutis, hic et in perpetuum divinæ miserationis et pietatis refugium, et apostolicæ benedictionis præsidium. Decernimus præterea et omnino constituimus ut, prædicti loci obeunte abbate, non ibi alius cujuscunque personæ violentia constituatur ordinandus, sed ab ipsa congregatione loci secundum timorem Dei, et institutionem legislatoris Benedicti, pater qui sibi præesse debeat eligatur, atque ad eum ordinandum qualiscunque illi placuerit, advocetur episcopus. Quascunque vero terras nunc tenes, et quas tu tuique successores acquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu, quod fieri non credimus, contra hujus nostræ apostolicæ confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri et apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodandum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, in æternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam æternam a Domino consequatur, etc. Amen.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio