Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Benedict VIII     ||     1023     ||     Vobis notum est Cluniacum

Bullarium Cluniacense 7, 2 n. 1

EPISTOLA BENEDICTI PAPÆ VI. ad Stephanum Arvernorum Episcopum pro Cluniacensibus.

MPL 139, 1628

XXIX. Epistola Benedicti VIII papæ ad Stephanum Arvernorum episcopum pro Cluniacensibus.
(Anno 1012-1024)
[Bullar. Cluniac., pag. 7.]

Benedictus Episcopus, servus servorum Dei, Stephano Arvernorum religiosissimo Episcopo, in Domino salutem. Vobis notum est Cluniacum Monasterium sanctæ Romanæ Ecclesiæ à Fundatore ejusdem, ad defendendum contra insatiabilem cupiditatem Sæcularium esse commissum. Unde justitiæ regulâ dictante admoniti, quotiescumque pressuram isdem locus à pravis hominibus patitur, scutum nostræ defensionis debemus opponere. In quâ re sanctitatem vestram, ad confringendam cervicositatem eidem Cœnobio res delegatas rapere volentium, adjutricem nostri esse omnimodis volumus; & non levem lapillum, sed fortissimum excommunicationis jaculum rogamus vos in eos intorquere, qui ausu nefario, Domini timore postposito, Dei servos scandalizare aut contristare, res eorum auferendo, non metuunt. Præcipuè autem hoc ad præsens gladio feriantur Tetardus atque Girbertus filii Stephani, qui alodum, quem Amblardus Archiepiscopus reliquit sancto Petro, injustè retinent ac possident. Hi igitur: donec reddant jam dictum alodum, sicut ex parte nostrâ, ita ex vestrâ vinculo excommunicationis innodentur. Benè valete. BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, STEPHANO [ 1629 ] Arvernorum religiosissimo episcopo, in Domino salutem.
Vobis notum est Cluniacum monasterium sanctæ Romanæ Ecclesiæ, a fundatore ejusdem, ad defendendum contra insatiabilem cupiditatem sæcularium esse commissum. Unde, justitiæ regula dictante, admoniti, quotiescunque pressuram isdem locus a pravis nominibus patitur, scutum nostræ defensionis debemus opponere. In qua re sanctitatem vestram, ad confringendam cervicositatem eidem cœnobio res delegatas rapere volentium, adjutricem nostri esse omni modis volumus; et non levem lapillum, sed fortissimum excommunicationis jaculum rogamus vos in eos intorquere, qui ausu nefario, Domini timore postposito, Dei servos scandalizare aut contristare, res eorum auferendo, non metuunt. Præcipue autem hoc ad præsens gladio feriantur Tetardus atque Girbertus filii Stephani, qui alodem, quem Amblardus archiepiscopus reliquit Sancto Petro, injuste retinent ac possident. Hi igitur, donec reddant jam dictum alodum, sicut ex parte nostra, ita ex vestra vinculo excommunicationis innodentur.
Bene valete.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio