Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Gregor V     ||     998, Apr. 22     ||     Desiderium quod religiosorum

Bullarium Cluniacense 10, 1

PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ V. per quod se ob interventum Otonis III. Imperatoris confirmare omnia loca & Monasteria quæ ab aliquibus Christianis Regibus, Episcopis, Ducibus, seu Principibus fuerunt Monasterio Clun. concessa, & per sanctos Abbates Bernonem, Odonem, Eymardum, & Majolum acquisita, quæ enumerat. Decernit deinde ut nullus Episcopus seu Sacerdos pro aliqua ordinatione seu consecratione Ecclesiæ, Presbyterorum, aut Diaconorum, Missarumque celebratione, nisi ab Abbate Clun. invitatus veniat Cluniacum: sed liceat Monachis Clun. cuiuscumque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicumque suo placuerit Abbati. Vult etiam Abbates, qui consecrandi erunt, de ipsa Congregatione cum consilio fratrum communiter eligi, & ad eos consecrandos quemcumque voluerint Episcop. advocari.

MPL 137, 932

XX. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO GREGORII PAPAE V CLUNIACENSI.
(Anno 999.)
[Bullar. Cluniac., 10.]

Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Odiloni Abbati Monasterii, quod dicitur Cluniacum in honore beatorum Apostolorum Petri & Pauli consecratum in Comitatu Matisconensi situm, & per te cunctis successoribus tuis Abbatibus in perpetuum. Desiderium quod Religiosorum præpositorum & Sanctorum locorum stabilitate permanere monstratur sine aliqua dilatione est Deo auctore perficiendum, & quotiens in suæ utilitatis commodis nostrum assensum & solitæ Apostolicæ auctoritatis exposcunt præsidium, ultrò benignitatis intuitu nos convenit subvenire, & ritè pro integrâ securitare eâ ratione solidare, ut ex hoc nobis quoque potissimum præmium à Conditore omnium Deo in sydereis arcibus conscribatur. Et ideò quia postulastis à nobis, ut præfatum Monasterium Apostolicæ auctoritatis serie muniremus, & omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanenda confirmaremus, & absque omni jugo seu ditione cujuscunque personæ constabilire nostri privilegii pagina corroboraremus: proptereà tuisflexi precibus ob interventum Domni invictissimi & pii Otonis Imperatoris Augusti, ejusque remedium animæ per hujus nostræ auctoritatis privilegium statuentes decernimus, ut cuncta loca & Monasteria ad supra dictum Cluniacense Cœnobium pertinentia, quæ ab aliquibus Christianis, Regibus, Episcopis, Ducibus, seu Principibus eidem loco sunt concessa, & ab Antecessoribus tuis Abbatibus adquisita, Bernone videlicet, Odone, Eymardo, & beatæ recordationis sancto Majolo prædecessore tuo, vel quæcunque ad eundem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione cum magnâ securitate quietus debeas possidere, & per te universi successores tui in perpetuum, hoc est, ipsum Cluniacense Cœnobium à potentissimo olim Duce Guilielmo in pago Matisconensi fundatum, cum omnibus rebus in circuitu ejusdem loci, & in aliis regionibus positis ad ipsum locum, pertinentibus in Comitatu videlicet Matisconensi Cellam in honore sancti Martini sacratam. Ecclesiam quoque juxta positam in honore sancti Joannis dedicatam. Villas etiam Cavinias cum Ecclesiâ, Solustriacum villam cum Ecclesiâ, Escutiolas cum Ecclesiâ, Galliniacum cum Ecclesiâ, Rufiacum cum Ecclesiâ, Masilias cum Ecclesiâ, Clairmannum, Petronniacum, Bargeserenam, Villam, Arpayacum, Darboniacum, Besorniacum, Ecclesiam sanctæ Columbæ, Vitreriam, Burguliensem Villam, Castrum Lurdonum, Blanuscum, Villam nomine Cottam, Monasterium etiam quod vocatur Carus-locus cum omnibus ad se pertinentibus, Cellam Regniacum cum omnibus ad eam pertinentibus, Ecclesiam sancti Victoris cum omnibus quæ ibi aspicere videntur, Cellam quoque in honore sancti Victoris cum omnibus suis appendiciis, Ecclesias etiam & Terras quæ juxta illam sunt, pro quibus dedimus Ecclesiam sancti Jangulfi, Eguirandam quoque Curtem cum Ecclesiâ sancti Andreæ Apostoli & cum aliis Ecclesiis & omnibus suis appendiciis, omnes quoque Ecclesias & Terras, seu omnia quæcunque supra dictus locus videtur habere in jam dicto Comitatu. In Comitatu verò Cabilonensi Cellam de Bellomonte in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ constructam, cum omnibus quæ ad ipsam aspicere videntur: Ecclesiam quoque de Campiloco, cum omnibus quæ ad eam pertinere videntur. Curtem etiam vocabulo Juliacum cum Ecclesiis & Terris eidem loco quondam ab Episcopo Manasse conlatis, & omnes Ecclesias & Terras quæcunque supra dictus locus videtur habere in jam dicto Comitatu. In Episcopatu verò Augustodunensi Cellam Oradellis constructam in honorem sanctæ Dei genitricis cum omnibus suis appendiciis. Illas etiam Ecclesias & Terras quas Theotardus clericus nuper contulit jam dicto Cluniensi Cœnobio. Confirmamus etiam & corroboramus nostrâ Apostolicâ auctoritate illam convenientiam, quam fecit Domnus Walterius Augustodunensis Episcopus, de Monasterio quod dicitur Magabrense ad suam Ecclesiam pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentibus. Omnes quoque Ecclesias & Terras, & quæcumque supra dictus locus Cluniacus videtur habere in jam dicto Episcopatu. In Comitatu quoque Arvernensi Silviniacum Monasterium, ubi Prædecessor tuus sanctus Majolus requiescit, cum omnibus ad eundem locum pertinentibus. Et Cellam quæ vocatur Firmitas cum omnibus ad se pertinentibus. Cellam quoque quæ vocatur Scuriolas. Ecclesiam etiam in honore sancti Sulpicii dicatam in villâ quæ dicitur Langiacus. Et Cellam quæ vocatur ad Boscum in honore sancti Petri constructam. Monasterium quoque quod dicitur Rivis consecratum in honore sanctæ Dei genitricis cum Curte Lipsaco & omnibus suis appendiciis. Ecclesiam quæ vocatur Manrengum cum aliis Terris eidem Monasterio ab Eustorgio nobilissimo viro nuper traditis. Cellulam quoque juxta positam in ipso Comitatu sitam, in honore sanctæ Dei genitricis sacratam, quæ vocatur ad montes. Monasterium etiam Celsinianense cum Cellis, Ecclesiis, Villis, & Terris suis, Carniacum videlicet, Burnunculum, Abolniacum, Ginniacum, Cardonetum, & cum omnibus Ecclesiis & Terris ad ipsum Celsinianense Monasterium pertinentibus. Cellam quoque in ipso Comitatu sitam ubi requiescit sanctus Florus, quam tradidit supra dicto loco Eustorgius clericus cum omnibus ad eam pertinentibus. Mansiones quoque in Brivatensi Vico pertinentes ad supra dictum locum. Cellam etiam Riliacum cum Curte & omnibus ad eam pertinentibus. Capellam quoque juxta positam in honore sancti Salvatoris constructam in Villâ Saraciaco. Omnes quoque Ecclesias & Terras, seu quæcumque videtur supra dictus Cluniacus possidere in jam dicto Comitatu. Mansiones quoque cum Capellâ in Aviciensi Civitate sitas, quas tradidit supra dicto loco Domnus Grimaldus clericus. In Episcopatu etiam Vivariensi Cellam Mizoscum cum omnibus quæ ibi aspiciunt. Cellam de Rumpono monte, Cellam ad fontes, Cellam Ruoms cum omnibus quæ habere videtur supra dictus locus Cluniacus in jam dicto Episcopatu. In Episcopatu Uticensi Monasterium in honore sancti Petri & sancti Saturnini dedicatum, super ripam Rhodani situm, cum Castro Coloncellas et Curte Tulletâ, & cum omnibus ad se pertinentibus ex utrâque parte fluminis. In Trecassino Episcopatu Cellam in honore S. Amandi constructam. In Episcopatu Arausico Cellam in Podio Odoleno, Monasteriolum in honore sancti Pantaleonis constructum cum omnibus ad illud pertinentibus. In Gapincensi Episcopatu Cellam in honore sancti Andreæ constructam jam dicto Cluniacensi Cœnobio concessam à Ricaudo clerico cum omnibus appendiciis suis. Ganagobiense quoque Monasteriolum & Curtem Valentiolam, & omnia quæ videtur supra dictus locus Cluniacus tenere & quod debet habere, videlicet de quibus rebus habet donationem & descriptionem, atque de villâ & castro Sarrianis, et de omnibus quæ habet in Patriâ quæ vocatur Provincia, In Valentinensi Episcopatu hoc quod videtur habere Cluniensis locus in villâ quæ dicitur Ales, & in monte Syon, & omnia quæ videtur habere ipse locus in ipso Episcopatu. In Episcopatu Viennensi Monasterium quod vocatur Taderniacum cum Cellâ quæ dicitur Causella, & Villaquæ vocatur Bracost, & Villa quæ dicitur Insula, cum omnibus Ecclesiis, Villis, & Terris quæ videtur habere jam dictus locus in nominato Episcopatu. In Episcopatu quoque Lugdunensi Cellam beatæ Mariæ quæ dicitur Taluzatis. Cellam Poliacum, Cellulam Artedunum, Cellam quoque Ambertensem cum Ecclesiis, Villis, & Terris ad ipsam pertinentibus. Cellam quoque Saviniacum, & Curtem Ambariacum, & Ecclesiam sancti Andeoli, Ecclesiam quæ vocatur Adoratorium, Curtem de Romanis, Cellam Cavariacum, Cellulam Luiniacum, Villam Tusciacum: omnes quoque Ecclesias, Villas & Terras, quas Wichardus moriens eidem loco Cluniensi contulit, cum omnibus quæ videtur habere supra dictus locus in supra jam dicto Episcopatu. Monasterium quoque Paterniacum ab Adeleide Imperatrice augustâ constructum, & à Conrado Rege & filio suo Rodulpho Rege Cluniensi Cœnobio per præcepta Regalia traditum, cum omnibus quæ videtur habere in Burgundiâ, & cum omnibus quæ ipsi Monasterio in Alsacia dederunt Imperatores augusti Ottones. Monasterium quoque quod dicitur Romanum cum omnibus ad se pertinentibus jam dicto Cluniensi Cœnobio, & tibi tuisque successoribus habere concedimus in perpetuum. Hæc omnia supra scripta Loca & Monasteria cum Cellis, Ecclesiis, Curtibus, Villis, Villulis, servis & ancillis, silvis, vineis, campis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, & omnibus terris cultis & incultis ad supra dictas possessiones vel potestates pertinentibus ipsi Cluniensi loco, tibique et tuis successoribus per hujus nostri privilegii auctoritatem tenenda et possidenda concedimus in perpetuum, ita ut nullus Dux, neque Episcopus, neque aliquis Princeps, neque quælibet magna parvaque persona de præfatis omnibus rebus & decimis, quæ inibi pertinere videntur, audeat molestare vel inquietare. Necnon sub divini judicii promulgatione & confirmatione, anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus Episcopus, seu quilibet Sacerdotum in eodem venerabili Cœnobio pro aliquâ ordinatione seu consecratione Ecclesiæ, Presbyterorum vel Diaconorum, Missarumque celebratione, nisi ab Abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum præsumat. Sed liceat Monachis ipsius loci cujuscumque voluerint ordinis gradum suscipere, ubicumque tibi tuisque successoribus placuerit. Abbates namque qui consecrandi erunt, de ipsâ congregatione cum consilio fratrum communiter eligantur, & ad eos consecrandum quemcumque voluerint Episcopum advocent. Quascumque verò terras nunc tenes, & quas tu tuique successores adquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu (quod fieri non credimus) contra hujus nostræ Apostolicæ confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri Apostolorum Principis Petri anathematis vinculo innodandum, & cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Judâ traditore Domini & Salvatoris nostri Jesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui verò custos & observator hujus nostri privilegii extiterit, benedictionis gratiam & vitam à Domino æternam consequatur. Amen. GREGORIUS episcopus servus servorum Dei dilecto filio ODILONI abbati monasterii quod dicitur Cluniacum, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum in comitatu Matisconensi situm, et per te in cunctis successoribus tuis abbatibus in perpetuum.
Desiderium quod religiosorum præpositorum et sanctorum locorum stabilitate permanere monstratur sine aliqua dilatione est Deo auctore perficiendum, et quoties in suæ utilitatis commodis nostrum assensum et solitæ apostolicæ auctoritatis exposcunt præsidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et rite pro integra securitate ea ratione solidare, ut ex hoc nobis quoque potissimum præmium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus conscribatur. Et ideo quia postulastis a nobis ut præfatum monasterium apostolicæ auctoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanenda confirmaremus, et absque omni jugo seu ditione cujuscunque personæ constabilire nostri privilegii pagina corroboraremus: propterea tuis flexi precibus ob interventum Domini invictissimi et pii Ottonis imperatoris augusti, ejusque remedium animæ per hujus nostræ auctoritatis privilegium statuentes decernimus, ut cuncta loca et monasteria ad supradictum Cluniacense cœnobium pertinentia, quæ ab aliquibus Christianis, regibus, episcopis, ducibus seu principibus eidem loco sunt concessa, et ab antecessoribus tuis abbatibus acquisita, Bernone videlicet, Odone, Aymardo, et beatæ recordationis sancto Maiolo prædecessore tuo, vel quæcunque ad eumdem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione cum magna securitate quietus debeas possidere, et per te universi successores tui in perpetuum, hoc est, ipsum Cluniacense cœnobium a potentissimo [ 933 ] olim duce Guillelmo in pago Matisconensi fundatum, cum omnibus rebus in circuitu ejusdem loci, et in aliis regionibus positis ad ipsum locum, pertinentibus, in comitatu videlicet Matisconensi cellam in honore sancti Martini sacratam; ecclesiam quoque juxta positam in honore sancti Joannis dedicatam; villas etiam Cavinias cum ecclesia, Solustriacum villam cum ecclesia, Escutiolas cum ecclesia, Galliniacum cum ecclesia, Rufiacum cum ecclesia, Masilias cum ecclesia, Clairmannum, Petroniacum, Bargeserenam villam, Arpayacum, Darboniacum, Besorniacum, ecclesiam sanctæ Columbæ, Vitreriam, Burguliensem villam, castrum Lurdonum, Blanuscum villam nomine Cottam, monasterium etiam quod vocatur Carus locus cum omnibus ad se pertinentibus, cellam Regniacum cum omnibus ad eam pertinentibus, ecclesiam sancti Victoris cum omnibus quæ ibi aspicere videntur; cellam quoque in honore sancti Victoris cum omnibus suis appendiciis, ecclesias etiam et terras quæ juxta illam sunt, pro quibus dedimus ecclesiam sancti Jangulfi, Eguirandam quoque curtem cum ecclesia sancti Andreæ apostoli, et cum aliis ecclesiis et omnibus suis appendiciis, omnes quoque ecclesias et terras, seu omnia quæcunque supradictus locus videtur habere in jam dicto comitatu. In comitatu vero Cabilonensi cellam de Bellomonte in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ constructam, cum omnibus quæ ad ipsam aspicere videntur: ecclesiam quoque de Campiloco, cum omnibus quæ ad eam pertinere videntur. Curtem etiam vocabulo Juliacum cum ecclesiis et terris eidem loco quondam ab episcopo Manasse collatis, et omnes ecclesias et terras, quæcunque supradictus locus videtur habere in jam dicto comitatu. In episcopatu vero Augustodunensi cellam Oradellis constructam in honorem sanctæ Dei Genitricis cum omnibus suis appendiciis. Illas etiam ecclesias et terras quas Theotardus clericus nuper contulit jam dicto Cluniacensi cœnobio. Confirmamus etiam et corroboramus nostra apostolica auctoritate illam, quam fecit domnus Walterius Augustodunensis episcopus, de monasterio quod dicitur Magabrense ad suam Ecclesiam pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentibus. Omnes quoque ecclesias et terras, et quæcunque supradictus locus Cluniacus videtur habere in jam dicto episcopatu. In comitatu quoque Arvernensi Silviniacum monasterium, ubi prædecessor tuus sanctus Maiolus requiescit. cum omnibus ad eumdem locum pertinentibus. Et cellam quæ vocatur Firmitas cum omnibus ad se pertinentibus; cellam quoque quæ vocatur Scuriolas; ecclesiam etiam in honore sancti Sulpitii dicatam in villa quæ dicitur Langiacus. Et cellam quæ vocatur ad Boscum in honore sancti Petri constructam. Monasterium quoque quod dicitur Rivis consecratum in honore sanctæ Dei Genitricis cum curte Lipsaco et omnibus suis appendiciis. Ecclesiam quæ vocatur Manrengum cum aliis terris eidem monasterio ab Eustorgio nobilissimo viro nuper [ 934 ] traditis. Cellulam quoque juxta positam in ipso comitatu sitam, in honore sanctæ Dei Genitricis sacratam, quæ vocatur ad montes. Monasterium etiam Celsinianense cum cellis, ecclesiis, villis, et terris suis, Carniacum videlicet, Burnunculum, Abalniacum, Ginniacum, Cardonetum, et cum omnibus ecclesiis et terris ad ipsum Celsinianense monasterium pertinentibus. Cellam quoque in ipso comitatu sitam ubi requiescit sanctus Florus, quam tradidit supradicto loco Eustorgius clericus cum omnibus ad eam pertinentibus. Cellam quoque in Brivatensi vico pertinentes ad supradictum locum. Cellam etiam Riliacum cum curte et omnibus ad eam pertinentibus. Capellam quoque juxta positam in honore sancti Salvatoris constructam in villa Saraciaco; omnes quoque ecclesias et terras, seu quæcunque videtur supradictus Cluniacus possidere in jam dicto comitatu. Mansiones quoque cum capella in Aviciensi civitate sitas, quas tradidit supradicto loco domnus Grimaldus clericus. In episcopatu etiam Vivariensi cellam Mizoscum cum omnibus quæ ibi aspiciunt, cellam de Rumpono monte, cellam ad fontes, cellam Riorus cum omnibus quæ habere videtur supradictus locus Cluniacus in jam dicto episcopatu. In episcopatu Uticensi monasterium in honore sancti Petri et sancti Saturnini dedicatum, super ripam Rhodani situm, cum castro Coloncellas et curte Tulleta, et cum omnibus ad se pertinentibus ex utraque parte fluminis. In Trecassino episcopatu cellam in honore sancti Amandi constructam. In episcopatu Arausico cellam in Podio Odoleno, monasteriolum in honore sancti Pantaleonis constructum cum omnibus ad illud pertinentibus. In Gapincensi episcopatu cellam in honore sancti Andreæ constructam, jam dicto Cluniacensi cœnobio concessam a Ricaudo clerico cum omnibus appendiciis suis. Ganagobiense quoque monasteriolum et curtem Valentiolam, et omnia quæ videtur supradictus locus Cluniacus tenere et quod habet habere, videlicet de quibus rebus habet donationem et descriptionem, atque de villa et castro Sarrianis, et de omnibus quæ habet in patria quæ vocatur Provincia, in Valentinensi episcopatu hoc quod videtur habere Cluniensis locus in villa quæ dicitur Ales, et in monte Syon, et omnia quæ videtur habere ipse locus in ipso episcopatu. In episcopatu Viennensi monasterium quod vocatur Taderniacum cum cella quæ dicitur causella, et villa quæ vocatur Bræost, et villa quæ dicitur Insula, cum omnibus ecclesiis, villis et terris quæ videtur habere jam dictus locus in nominato episcopatu. In episcopatu quoque Lugdunensi, cellam beatæ Mariæ quæ dicitur Taluzatis; cellam Poliacum, cellulam Artedunum, cellam quoque Ambertensem, cum ecclesiis, villis et terris ad ipsam pertinentibus; celfam quoque Saviniacum, et curtem Ambariacum, et ecclesiam sancti Andeoli, ecclesiam quæ vocatur Adoratorium, curtem de Romanis, cellam Cavariacum, cellulam Luiniacum, villam Tusciacum; omnes quoque ecclesias, villas [ 935 ] et terras, quas Wichardus moriens eidem loco Cluniensi contulit, cum omnibus quæ videtur habere supradictus locus in supra jam dicto episcopatu. Monasterium quoque Paterniacum ab Adelaide imperatrice Augusta constructum, et a Conrado rege et filio suo Rodulpho rege, Cluniensi cœnobio per præcepta regalia traditum, cum omnibus quæ videtur habere in Burgundia, et cum omnibus quæ ipsi monasterio in Alsacia dederunt imperatores Augusti Ottones. Monasterium quoque quod dicitur Romanum cum omnibus ad se pertinentibus jam dicto Cluniensi cœnobio, et tibi tuisque successoribus habere concedimus in perpetuum. Hæc omnia supra scripta loca, et monasteria cum cellis, ecclesiis, curtibus, villis, servis et ancillis, silvis, vineis, campis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, et omnibus terris cultis et incultis ad supradictas possessiones vel potestates pertinentibus ipsi Cluniensi loco, tibique et tuis successoribus per hujus nostri privilegii auctoritatem tenenda et possidenda concedimus in perpetuum, ita ut nullus dux, neque episcopus, neque aliquis princeps, neque quælibet magna parvaque persona de præfatis omnibus rebus et decimis, quæ inibi pertinere videntur, audeat molestare vel inquietare. Nec non sub divini judicii promulgatione et confirmatione, anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus episcopus, seu quilibet sacerdotum in eodem venerabili cœnobio pro aliqua ordinatione seu consecratione ecclesiæ, presbyterorum vel diaconorum missarumque celebratione, nisi ab abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum præsumat; sed liceat monachis ipsius loci cujuscunque voluerint ordinis gradum suscipere, ubicunque tibi tuisque successoribus placuerit. Abbates namque qui consecrandi erunt, de ipsa congregatione cum consilio fratrum communiter eligantur, et ad eos consecrandum quemcunque voluerint episcopum advocent. Quascunque vero terras nunc tenes, et quas tu tuique successores acquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu (quod fieri non credimus) contra hujus nostræ apostolicæ confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodandum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartarumque chaos, demersum cum impiis deficiendum. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam a Domino æternam consequatur. Amen.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio