Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Leo VII     ||     938, Ian.     ||     Sicut pietati fidelium

Bullarium Cluniacense 4, 1

PRIVILEGIUM LEONIS PAPÆ VII. per quod confirmat Cluniense Cœnobium cum omnibus rebus ad ipsum pertinentibus liberum ab omni dominatu cujuslibet personæ: prohibetque ne unquam ulli, aut Canonico, aut Laïco, aut etiam Abbati Monacho, nisi regulariter viventi commendetur. Libertatem quoque Electionis ipsius Abbatis asserit.

MPL 132, 1074

VII. LEONIS VII PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO CLUNIACENSI.
Petente Odone abbate confirmat Cluniacense coenobium cum omnibus rebus ad ipsum pertinentibus liberum ab omni dominatu cujuslibet personae, prohibetque ne unquam ulli, aut canonico, aut laico, aut etiam abbati monacho, nisi regulariter viventi commendetur. Libertatem quoque electionis ipsius abbatis asserit.

LEO Episcopus, servus servorum Dei, Odoni Religioso Abbati Cluniensis Cœnobij in honore summorum Apostolorum Petri & Pauli consecrati, quod à Guilielmo Aquitanorum Duce constructum est, & per te tuis successoribus in perpetuum. Sicut pietati fidelium patet, universalis Ecclesiæ cura beato Petro specialiter commissa est, & per ipsum successoribus ejus. Quapropter nostro moderamini convenit, ut nos, qui Deo auctore sanctæ Sedi Romanæ præsidemus, quibuslibet fidelibus secundùm Religionem viventibus vel conversantibus pia benevolentia subveniret, ubi fortè nostrum suffragium indigent vel expetunt, certatim satagamus. Et idcircò prædictum Cluniacense Cœnobium, primò quidem pro amore beatorum Apostolorum quibus consecratum est, ac pro Religione, quæ ibidem, tenetur, deinde etiam pro dilectione filiorum nostrorum, videlicet Regum Hugonis atque filij ipsius Lotharij, qui locum ipsum, ut audivimus, multùm fovent, sublimare atque solidare per nostram Apostolicam auctoritatem decrevimus. Itaque, sicut in privilegiis prædecessoris nostri Joannis Papæ continetur, prædictum Cœnobium ab omni dominatu cujuslibet personæ, omnesque res ad ipsum pertinentes, quas nunc vel Monachi tenent vel justè acquisituri sunt, liberum & absolutum esse præcipimus: Romanæ tantùm Sedi, sicut in testamento bonæ memoriæ Guilielmi continetur, ita sit subjectum, ut nunquam aut Canonico aut Laïco Laico aut etiam Abbati Monacho nisi regulariter viventi commendetur. Villas verò, quas ibidem piæ memoriæ Rodulphus Rex contulit ob hoc ad prædictum Cœnobium ex toto confirmamus: quia licet, ut fertur, ad Lugdunensem vel Matisconensem Ecclesiam pertinuerint, non est tamen aliquis tàm longævæ ætatis, qui vnquàm in prædictis Ecclesiis vestituram de illis villis vllam habere vidisset. Et quia præstitutum legale tempus ad recuperandas hujusmodi querelas pertransiit, omnis repetitio conquiescat. Cæterum de ordinando Abbate & de inmunitate rerum ipsius Cœnobij, sicut in jam dictis privilegiis continetur, sit perpetualiter observatum. Si verò illa prædia, quæ prædicti Reges filij nostri eidem loco contulerunt, vel aliquid aliud de rebus, aut de Cœnobio quod vocatur Carilocus, quod noster Antecessor per auctoritatem privilegij ad ipsum Cluniacum dedit, aliquid usurpare aut tenere præsumpserit, hunc excommunicamus. Cæterùm cunctos qui adjutores ipsius Cœnobii vel fraternitatis in bono fuerint: hos quantùm potestas nobis à Deo per beatum Petrum collata est, sicut sanctæ Ecclesiæ fideles à suis peccatis præteritis, si se emendare voluerint, absolvimus, & illos qui contrarij quolibet modo extiterint sub anathematis vinculo, ut jam dictum est, nisi resipuerint, usque in diem Domini obligamus. Pax & gratia Christi observantibus multiplicetur. Scriptum per manus Leonis Notarij & Scriniarij sanctæ Romanæ Ecclesiæ in mense Januarij, indictione XI. Capellam autem Petronnam, quæ contraria est Ecclesiæ beati Petri de Lango, sicut actum est in Concilio Episcoporum apud Cabilonem, funditùs excommunicamus, & omnibus Sacerdotibus præcipimus ex Dei & Sancti Petri auctoritate vel nostra, ut nullus in ea divinum officium agere præsumat. LEO episcopus, servus servorum Dei, ODONI religioso abbati Cluniacensis cœnobii in honore summorum apostolorum Petri et Pauli consecrati, quod a Guillelmo Aquitanorum duce constructum est, et per te tuis successoribus in perpetuum.
Sicut pietati fidelium patet, universalis Ecclesiæ cura beato Petro specialiter commissa est, et per ipsum successoribus ejus. Quapropter nostro moderamini convenit, ut nos, qui Deo auctore sanctæ sedi Romanæ præsidemus, quibuslibet fidelibus secundum religionem viventibus vel conversantibus pia benevolentia subveniret, ubi forte nostrum suffragium indigent vel expetunt, certatim satagamus. Et idcirco prædictum Cluniacense cœnobium, primo quidem pro amore beatorum apostolorum quibus consecratum est, ac pro religione quæ ibidem tenetur, deinde etiam pro dilectione filiorum nostrorum, videlicet regum Hugonis atque filii ipsius Lotharii, qui locum ipsum, ut audivimus, multum fovent, sublimare atque solidare per nostram apostolicam auctoritatem decrevimus. Itaque, sicut in privilegiis prædecessoris nostri Joannis papæ continetur prædictum cœnobium ab omni dominatu cujuslibet personæ, omnesque res ad ipsum pertinentes, quas nunc vel monachi tenent, vel juste acquisituri sunt, liberum et absolutum esse præcipimus; Romanæ tantum sedi, sicut in testamento bonæ memoriæ Guillelmi continetur, ita sit subjectum, ut nunquam aut canonico, aut laico, aut etiam abbati monacho nisi regulariter viventi commendetur. Villas vero quas ibidem piæ memoriæ Rodulphus rex contulit ob hoc ad prædictum cœnobium ex [ 1075 ] toto confirmanus: quia licet, ut fertur, ad Lugdunensem vel Matisconensem ecclesiam pertinuerint, non est tamen aliquis tam longævæ ætatis, qui unquam in prædictis ecclesiis vestituram de illis villis ullam habere vidisset. Et quia præstitutum legale tempus ad recuperandas hujusmodi querelas pertransiit, omnis repetitio conquiescat. Cæterum de ordinando abbate et de immunitate rerum ipsius cœnobii, sicut in jam dictis privilegiis continetur, sit perpetualiter observatum. Si vero illa prædia, quæ prædicti reges filii nostri eidem loco contulerunt, vel aliquid aliud de rebus, aut de cœnobio quod vocatur Carilocus, quod noster antecessor per auctoritatem privilegii ad ipsum Cluniacum dedit, aliquid usurpare aut retinere præsumpserit, hunc excommunicamus. Cæterum cunctos qui adjutores ipsius cœnobii vel fraternitatis in bono fuerint, hos quantum potestas nobis a Deo per beatum Petrum collata est, sicut sanctæ Ecclesiæ fideles a suis peccatis præteritis, si se emendare voluerint, absolvimus, et illos qui contrarii quolibet modo exstiterint, sub anathematis vinculo, ut jam dictum est, nisi resipuerint, usque in diem Domini obligamus. Pax et gratia Christi observantibus multiplicetur.
Scriptum per manus Leonis notarii et scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ in mense Januario, indictione XI. Capellam autem Petronnano, quæ contraria est ecclesiæ beati Petri de Lango, sicut actum est in concilio episcoporum apud Cabilonem, funditus excommunicamus, et omnibus sacerdotibus præcipimus ex Dei et S. Petri auctoritate, vel nostra, ut nullus in ea divinum officium agere præsumat.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio