Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Leo VII     ||     936/937     ||     Desiderium quod religioso

Bullarium Cluniacense 3, 2

PRIVILEGIUM LEONIS PAPÆ VII. ad sanctum Odonem de Caviniis.

MPL 132, 1069

IV. PRIVILEGIUM PRO EODEM MONASTERIO. (Anno 937.)
S. Odoni abbati Cluniacensi et successoribus ejus Savinias curtem asserit.
[Bullar. Cluniac., 3.]

Leo Episcopus, servus servorum Dei, Odoni venerabili Abbati Cluniensis Monasterii, suisque successoribus in perpetuum. Desiderium quod religioso proposito & sanctorum locorum stabilitati pertinere monstratur, sine aliquâ est, Deo auctore, dilatione perficiendum, & quotiens in quibusdam ejus utilitatibus commodisve noster assensus, & solitum Apostolicæ auctoritatis exposcitur præsidium, ultrò benignitatis intuitu nos convenit subvenire & ratum pro integrâ securitate ex ratione solidare, ut ex hoc & ipsius venerabilis loci salus & indemnitas procuretur, & nobis quoque lucri potissimum prœmium à Conditore omnium Deo in sydereis arcibus præscribatur. Igitur quia postulavit à nobis tua Reverentia quatenùs confirmaremus tibi tuoque Monasterio Curtem, quæ vocatur Caviniæ cum casis & vineis, seu terris & silvis, campis, pratis, pascuis, salictis, arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquæ perennis, ac cunctis adjacentibus suis cultis vel incultis, unà cum familiis masculis & fœminis ibidem vel ubique residentibus, & cum omnibus ad suprascriptam Curtem generaliter & in integro pertinentibus sitam in Comitatu Matisconensi, quam piæ memoriæ Rodulphus pro redemptione animæ suæ, atque parentum, fratrisque sui Hugonis per præcepti paginam donavit prædicto Monasterio: nos verò inclinati precibus tuis, qui vicem Apostolicam retinemus, & quibus cura omnium Ecclesiarum commissa est, maximè istius Monasterii, quod juri sanctæ Romanæ atque Apostolicæ Ecclesiæ nobisque subjectum est, ita confirmamus sicut per præceptum prædictus Rodulphus donavit supradicto Monasterio, ut nullus homo parvus magnusve, vel cujuscumque dignitatis audeat vel præsumat contra hoc nostrum Apostolicum privilegium in supradictâ Curte, vel in aliis rebus ad ipsam Curtem pertinentibus, aliquam invasionem, vel molestiam, aut inquietudinem facere: sed ab istâ decimâ indictione, istæ res per nostram Apostolicam auctoritatem securè & quietè perpetualiter in eodem Monasterio permaneant: pro quo etiam sub divini Judicii obtestatione promulgantes decernimus, ut nullo ingenio aut argumento auferre audeant; potiùs autem jure perpetuo in eodem venerabili Monasterio, ut superiùs affixum est, proficiant, & in potestate atque ditione Odonis Abbatis, vel omnium successorum suorum Abbatum, seu Monachorum ibidem Deo servientium permaneant disponenda atque possidenda. Si quis autem temerario ausu contra hujus nostræ Apostolicæ præceptionis seriem à nobis promulgatam venire vel agere tentaverit, sciat se Domini nostri Apostolorum Principis Petri anathematis vinculo innodatum, & cum diabolo & ejus atrocissimis pompis, atque cum Judâ traditore Domini Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi in æternum ignem, tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui verò pio intuitu custodes & obedientes atque observatores hujus nostræ salutiferæ præceptionis extiterint, benedictionis gratiam, & cœlestis retributionis æterna gaudia à justo Judice Domino Deo nostro consequi mereantur. Amen. LEO episcopus, servus servorum Dei, ODONI venerabili abbati Cluniacensis monasterii, suisque successoribus in perpetuum.
[ 1071 ] Desiderium, quod religioso proposito et sanctorum locorum stabilitati pertinere monstratur, sine aliqua est, Deo auctore, dilatione perficiendum; et quotiens in quibusdam eius utilitatibus commodisve noster assensus et solitum apostolicæ auctoritatis exposcitur præsidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire et ratum pro integra sucuritate ex ratione solidare, ut ex hoc et ipsius venerabilis loci salus et indempnitas profligatur et nobis quoque lucri potissimum præmium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus præscribatur. Igitur quia postulavit a nobis tua reverentia, quatinus confirmaremus tibi tuoque monasterio curtem, quæ vocatur Cauinia cum casis et vineis, seu terris et silvis, campis, pratis, pascuis, salictis, arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis diversi generis, puteis, fontibus aquę perennis, adiunctis adiacentibus suis cultis vel incultis, una cum famulis masculis et feminis ibidem vel ubique residentibus et cum omnibus ad suprascriptam curtem generaliter et in integro pertinentibus, sitam in comitatu Matisconense, quam piæ memoriæ Rodulphus pro redemptione anime sue atque parentum fratrisque sui Hugonis per præcepti paginam donavit prædicto monasterio. Nos vero inclinati precibus tuis, qui vicem apostolicam detinemus et cui cura omnium aecclesiarum commissa est, maxime istius monasterii, quod juri sanctæ Romanæ atque apostolicæ ecclesiæ nobisque subjectum est, ita confirmamus, sicut per precæptum prædictus Rodulfus donavit supradicto monasterio, ut nullus homo parvus magnusve vel cuiuscumque dignitatis audeat vel præsumat contra hoc nostrum apostolicum privilegium in supradicta curte vel in aliis rebus ad ipsam curtem pertinentibus, aliquam invasionem vel molestiam aut inquietudinem facere, sed ab ista decima inditione istæ res per nostram apostolicam auctoritatem secure aut quiete perpetualiter in eodem monasterio permaneant. Pro quo et sub divini judicii obtestatione promulgantes decernimus, ut nullo ingenio aut argumento auferre audeant, potius autem iure perpetuo in eodem venerabili monasterio, ut superius affixum est, proficiant et in potestate atque ditione Oddonis abbatis vel omnium successorum suorum abbatum seu monachorum ibidem Deo servientium permaneant disponenda atque possidenda. Si quis autem temerario ausu contra huius nostræ apostolicæ præceptionis seriem a nobis promulgatam venire vel agere temptaverit, sciat se domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum et cum diabolo et eius atrocissimis pompis atque cum Juda, traditore domini Dei et salvatoris nostri Jesu, in æternum ignem concremandum simulque et in voragine tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui vero intuitu custodes et obedientes atque observantes huius nostrę salutifere preceptionis extiterint, benedictionis gratiam et [ 1071 ] cœlestis retributionis aeterna gaudia a iusto iudice Domino Deo nostro consequi mereantur. Amen.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio