Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Leo VII     ||     936/937     ||     Desiderium quod religioso

Bullarium Cluniacense 2, 2 n. 2

PRIVILEGIUM LEONIS PAPÆ VI. ad sanctum Odonem Abbatem Clun. de Saviniaco, & Ambariaco.

MPL 132, 1082

Privilegium Leonis papae VII, quo confirmat Odoni, abbati Cluniacensi, curtes de Saviniaco et Ambariaco.

Leo Episcopus servus servorum Domino Odoni venerabili Abbati Cluniensis Monasterii suisque successoribus in perpetuum. Desiderium, quod religioso proposito & sanctorum locorum stabilitati pertinere monstratur, sine aliqua est, Deo Auctore, dilatione perficiendum, & quotiens in quibusdam ejus utilitatibus noster assensus & solitum Apostolicæ auctoritatis exposcitur præsidium, ultrò benignitatis intuitu nos conveni subvenire, & ratum pro integra securitate ex ratione solidare; ut ex hoc & ipsius venerabilis loci salus & indemnitas procuretur, & nobis quoque lucri potissimum [ 2/1 ] prœmium à Conditore omnium Deo in sydereis arcibus præscribatur. Igitur quia noster dilectus filius Hugo gloriosus Rex, unà cum filio suo Rege Lothario deprecatus est nostrum Apostolatum, quatenus confirmassemus per nostrum Apostolicum privilegium donum de duabus Curtibus nomine Saviniaco & Ambariaco, quas ipse Hugo Rex præcepti sui pagina dedit supradicto venerabili Monasterio, quod in honore Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli ædificatum est, tàm pro salute animæ suæ parentumque suorum cum Ecclesiis, terris, vineis, domibus, campis, pratis, pascuis, silvis, salictis, arboribus pomiferis & fructiferis diversi generis, vel infructiferis, puteis, fontibus, rivis aquæ perennis, ædificiis adjunctis adjacentibusque suis cultis vel incultis, unà cum familiis masculis & fœminis ibidem vel ubique residentibus, & cum omnibus ad suprà scriptas Curtes generaliter & in integro pertinentibus, exceptis tribus personis, quas prædictus Rex in suo præcepto sibi retinuit sitas in Comitatu Lugdunensi. Nos verò inclinati precibus eorum, qui vicem Apostolicam retinemus, quibusque cura omnium Ecclesiarum commissa est, maximè istius Monasterii, quod juri sanctæ Romanæ atque Apostolicæ Ecclesiæ, nobisque subjectum est, ita confirmamus ea omnia, sicut per præceptum prædictus filius noster donavit supradicto Monasterio, ut nullus homo parvus magnusve, vel cujuscumque dignitatis audeat vel præsumat contra hujus nostri Apostolici privilegii auctoritatem ipsa invadere vel rapere, sed securè & quietè perpetualiter in eodem Monasterio permaneant. Pro quo etiam sub divini judicii obtestatione promulgantes decernimus, ut nullo ingenio aut argumento auferre audeant, potiùs autem jure perpetuo in eodem venerabili Monasterio, ut superiùs affixum est, afficiant, & in potestate atque ditione Oddonis Abbatis, vel omnium successorum suorum Abbatum, seu Monachorum ibidem Deo servientium permaneant disponenda ac possidenda. Si quis autem temerario ausu contra hujus nostræ Apostolicæ præceptionis seriem piè à nobis promulgatam venire vel agere tentaverit, sciat se Domini nostri Apostolorum Principis Petri anathematis vinculo innodatum, & cum diabolo & ejus atrocissimis pompis, atque cum Judâ traditore Domini Dei & Salvatoris Jesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque & in voraginem tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui verò pio intuitu custodes & obedientes atque observatores hujus nostræ salutiferæ præceptionis extiterint, benedictionis gratiam, & cœlestis retributionis æterna gaudia à justo Judice Domino Deo nostro consequi mereantur. Leo episcopus, servus servorum Dei, Oddoni venerabili abbati Cluniensis monasterii suisque successoribus in perpetuum.
Desiderium, quod religioso proposito et sanctorum locorum stabilitati pertinere monstratur, sine aliqua est, Deo auctore, dilatione perficiendum; et quotiens in quibusdam eius utilitatibus commodisve noster assensus et solite apostolicę auctoritatis exposcitur presidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire et rati pro integra securitate ex ratione solidare, ut ex hoc et ipsius venerabilis loci salus et indempnitas profligatur et nobis quoque lucri potissimum premium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus prescrivatur. Igitur quia noster dilectus filius Hugo, gloriosus rex, una cum filio suo, rege Lothario deprecatus est nostrum apostolatum, quatinus confirmaremus per nostrum apostolicum privilegium de duabus cortibus nomine Sauiniaco et Ambariaco, quas ipse Hugo rex per precepti paginam dedit supradicto venerabili monasterio, quod in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli ędificatum, tam pro salute animę suae parentumque suorum cum aecclesiis, terris, vineis, domibus, campis, pratis, pascuis, silvis, salectis, arboribus pomiferis, fructiferis diversi generis, vel infructiferis, puteis, fontibus rivis aque perennis, aedificiis, adiunctis adiacentibusque suis cultis vel incultis, una cum famulis masculis et feminis ibidem vel ubique residentibus et cum omnibus ad suprascriptas cortes generaliter et in integro pertinentibus exceptis tribus personis, quas predictus rex in suo precepto sibi retinuit, sitas in [ 1083 ] comitatu Lugdunensi. Nos vero inclinati precibus eorum, qui vicem apostolicam retinemus, quibus cura omnium aecclesiarum commissa est, maxime istius monasterii, quod iuri sanctae Romane atque apostolicę aecclesię nobisque subiectum est, ita confirmamus, sicut per preceptum predictus filius noster donavit supradicto monasterio, ut nullus homo parvus magnusve vel cuiuscumque dignitatis audeat vel presumat contra hoc nostrum apostolicum privilegium in supradictis curtibus vel illarum rerum aliquam invasionem vel molestiam aut inquietudinem facere, sed ab ista decima indictione ipse due cortes per nostram apostolicam auctoritatem secure et quiete perpetualiter in eodem monasterio permaneant. Pro quo et sub divini iudicii obtestatione promulgantes decernimus, ut nullo ingenio aut argumento auferre audeant, potius autem iure perpetuo in eodem venerabili monasterio, ut superius affixum est, perficiant et in potestate atque ditione Oddonis abbatis vel omnium successorum suorum abbatum seu monachorum ibidem Deo servientium permaneant disponenda atque possidenda. Si quis autem temerario ausu contra huius nostrae apostolicę preceptionis seriem pie a nobis promulgatam venire vel agere temptaverit, sciat se domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum et cum diabolo et eius atrocissimis pompis atque cum Juda, traditore Domini Dei et salvatoris nostri Jesu Christi, in aeternum ignem concremandum simulque et in voragine tartareoque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui vero piu intuitu custodes et obedientes atque observantes huius nostrae salutifere preceptionis extiterint, benedictionis gratiam et caelestis retributionis aeterna gaudia a iusto iudice Domino Deo nostro consequi mereantur.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio