Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Johannes X     ||     927, Febr.-Aug.     ||     Auditum est nostris

Bullarium Cluniacense 2, 2 n. 1

EPISTOLA IOANNIS PAPÆ XI. ad Rodulphum Regem Francorum & Vvidonem Archiepiscopum Lugdunensem, & Stacteum & Bernonem Episcopos, &c. per quam mandat eis ut restituant Cluniacensibus res eis per Guidonem Abbatem Monasterij Gigniacensis ablatas.

MPL 132, 812

XIV.
JOANNIS X EPISTOLA AD RODULFUM REGEM FRANCORUM, WIDONEM ARCHIEPISCOPUM LUGDUNENSEM, etc.
(Anno 928).
Monasterium Cluniacense commendat, cui donatas a Bernone abbate res monasterii Gigniacensis, quas Wido abbas abstulerat, restitui vult.
[Bullar. Cluniac. 2]

IOANNES Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Rodulpho glorioso Regi Francorum, necnon Reverendissimo & sanctissimo Confratri nostro Widoni sancta Lugdunensis Ecclesiæ Archiepiscopo, atque Reverendissimis Episcopis Stacteo & Bernoni, Comitibus quoque Hugoni & Gisleberto, auditum est Nostris Apstolicis auribus, quod Guido Abbas per violentiam abstulit Cluniaco hoc quod Berno Abbas de potestate Gigniacensis Monasterij sub censu tenendum legaverat. Quapropter monemus dilectionem vestram quatenus res omnes illas Monachis Cluniensibus restituatis. Quia verò prædictus Wido conqueritur quod Berno Abbas hoc legaliter non fecit, pro eo quod terminum temporis ac personarum in illo suo Testamento non posuit; Nos, ad quorum dispositionem utraque loca pertinent, jubemus & constituimus ut quamdiu ex illis Monachis, qui in Gigniaco professionem fecerunt, vel oblati sunt, apud Cluniacum aliquis vixerit, res ipsas Monachi Clunienses teneant sub nostra ditione, nisi fortè ipsi Monachi sua sponte res ipsas dimiserint. Cæterùm vobis, ô fili Rodulphe, & fidelibus tuis, qui Monasterio Cluniensi prodesse valeant, attentiùs & Abbatem & Congregationem vestræ dilectioni commendamus, ut, quia locus ille sanctæ nostræ Sedi commissus est, sese pro amore sanctorum Apostolorum mundi videlicet judicum, atque nostra paterna dilectione bene gaudeat elegisse. Johannes episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Rodulfo, glorioso regi Francorum, necnon reverendissimo et sanctissimo confratri nostro Widoni sanctæ Lugdunensis ecclesiæ archiepiscopo, atque reverendissimis episcopis Stateo et Bernoni, comitibus Hugoni et Gisleberto.
Auditum nostris apostolicis auribus quod Guido abbas per violentiam abstulit a Cluniaco hoc quod Berno abbas de potestate Gigniacensis monasterii sub censu tenendum legaverat. Quapropter monemus dilectionem vestram quatinus res omnes illas Cluniensibus restituatis. Quia vero prædictus Wido conqueritur quod Berno abbas hoc legaliter non fecit, pro eo quod terminum temporis ac personarum in illo suo testamento non posuit; nos ad quorum dispositionem utraque loca pertinent, iubemus et constituimus ut, quandiu ex illis monachis, qui in Ginniaco professionem fecerunt, aut oblati sunt apud Cluniacum, aliquis vixerit, res ipsas monachi Clunienses teneant sub nostra ditione, nisi forte ipsi monachi sua sponte res ipsas dimiserint. Cæterum vobis, o fili Rodulfe, et fidelibus tuis, qui monasterio Cluniensi prodesse valeant attentius, et abbatem et congregationem vestræ dilectioni commendamus, [ 813 ] utque locus ille sanctæ nostræ sedi commissus est, sese pro amore apostolorum, mundi videlicet judicum atque paterna dilectione bene gaudeat elegisse.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio